Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo, Quaeritur de proprietatibus Cherubim, quae enumerantur a Dionysio in libro de Caelestia hierarchia, sic dicente : " Cherubim ipsa arbitramur manifestare cognoscibile eorum, et deividum, et altissimae luminum dationis acceptivum, et contemplativum in prima operatrice virtute, divinae pulchritudinis et sapientificae traditionis repletum, et communicativum copiosae ad secunda fusioni donatae sapientiae . " i. Et objicitur primo de hoc quod dicit, Cognoscibile. Hoc enim sonat magis in cognitione proprietatem passivam quam activam : et ita non videtur esse nobilis proprietas.
2. Item, Hoc quod dicit, Deividum, non videtur proprium, sed commune om-
nibuts Angelis, qui vident faciem Patris qui in caelis est.
3. Item quaeritur. Quid sit hoc, Altissimae luminum dationis acceptivum ? Aut enim dicitur altissimae in comparatione ad omnes ordines : et hoc patet esse falsum ex praedictis propter ipsa Seraphim. Aut dicitur altissimae quantum ad id a quo accipiuntur, quod scilicet est Deus : et sic non erit proprium : quia omnes accipiunt illuminationes a Deo, et principaliter illi de prima hierarchia.
4. Adhuc quaeritur de hoc quod dicit, Contemplativum in prima operatrice virtute. Prima enim virtus operatrix est virtus creatrix : et contemplari in illa facit visionem matutinam, ut supra habitum est : hoc autem omnibus convenit.
5. Praeterea quaeritur, In quo differt proprietas prima a secunda, quae est, Deividum.
6. Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Divinae pulchritudinis repletum. Sicut enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : " Supersubstantiale pulchrum pulchritudo quidem dicitur propter traditam ab ipsa omnibus existentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem et sicut universorum consonantiae et claritatis causa ad similitudinem luminis cum fulgore immittens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones . " Ex hoc accipitur, quod de intentione pulchri duo sunt, scilicet fulgor consonantiae, et quod propter se appetatur : aliter enim non vocaret ad se : quia, sicut ipse dicit ibidem, " bonum et pulchrum secundum omnem causam cuncta desiderant : " unde et AdminBookmark dicitur quasi tota in totis congregans : et ita videtur, quod proprietas haec potius conveniat Seraphim quam Cherubim : quia amoris est converti in id quod per se appetitur.
7. Item, Ex auctoritate jam dicta videtur, quod haec proprietas eadem sit cum sexta : quia pulchrificae fontani radii tra- ditiones, eadem sunt cum sapientificis traditionibus.
8. Item, Dicit Philosophus in primo Metaphysicae : " Non sapientem oportet ordinari, sed ordinare, neque hunc ab illo suaderi, sed ab hoc sapientem minus. " Ex hoc videtur, quod sapientificae traditionis sit ordinare alia et suadere aliis et repleri. Hoc quidem videtur esse contemplationis inspicientis ordinem universi. Et ita videtur, quod iste ordo non tantum convertatur in dicta, sed super contemplationes creaturarum.
Juxta hoc iterum quaeritur de hoc quod dicit Dionysius, Sedere super Cherubim. Potius enim hoc videtur attribui Thronis quam Cherubim.
.Et si forte dicatur, quod super notat ibi excellentiam in altitudine, et ponitur pro ultra: tunc videtur, quod potius deberet dici sedere super Seraphim.
Praeterea quaeritur, Quomodo specialiter fecit imagines Cherubim in templo potius, quam aliorum ordinum?
Solutio. Dicendum, quod sex proprietates tactae a Dionysio accipiuntur secundum proprietates scientiae plenae et perfectae. Ad illam autem exiguntur quatuor, scilicet perspicacitas cognoscendi, et cognoscibile altissimum, et medium per quod fit cognitio, et adaptatio medii et cognoscibilis ad ea quae virtute sciuntur in ipsis : aliter enim sciretur in universali et non in propria natura, et in potentia et non in actu, quod esset imperfecte scire. Prima ergo proprietas quae est cognoscibile eorum, accipitur penes perspicacitatem intelligentiae, et ponitur cognoscibile pro cognoscitivo.
Et per hoc patet solutio ad objectum primum.
Penes objectum autem altissimum accipitur proprietas secunda quae est Dei adspectivum. Licet enim omnes Angeli
sine medio videant secundum quod est objectum beatitudinis, et etiam secundum theophanias : tamen secundum quemdam modum in distinctione officiorum quidam convertuntur ad ipsum in se Angelis, et quidam convertuntur ad ipsum in se, et sic dicuntur Cherubim inspectivi Dei. Et quomodo esthoc,patet supra in quaestione de theophaniis.
Et per hot patet solutio ad secundum.
Penes medium autem cognoscendi accipitur proprietas tertia, quae est altissimae luminum dationis acceptivum. Dico autem medium, non quod sit inter Cherubim etDeum,sed sub quo videtur Deus a Cherubim,secundum quod supra diximus duo esse in theophaniis, scilicet lumen elevans intellectum, et cognoscibile distinguens ipsum. Et dicitur datio luminis materialiter lumen datum : et dicitur altissimae propter modum accipiendi a Deo immediate tantum, et non ab Angelo : quod licet conveniat etiam Seraphim, tamen non ab illo determinatur, quia non est ultimum ejus. Et licet etiam conveniat Thronis, tamen non ab illo determinantur, quia non convenit eis eminenter, sicut convenit Cherubim. Et est simile de natura intellectuali, quae convenit homini et Angelo et Deo: tamen Deus an illa non determinatur, quia aliquid convenit ei eminentius quod est supra intellectuale esse : et homo etiam ab illa non determinatur, quia non convenit ei adeo eminenter sicut Angelis : Angelus autem determinatur ab illa.
Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur contra proprietatem istam. 5. Penes quartum accipiuntur tres proprietates sequentes. Creatum enim quod cognoscitur in prima causa, aut accipitur in comparatione ad efficientem, et sic est illa proprietas quam vocat contemplativum in prima operatrice virtute.
Ad hoc autem quod objicitur contra, dicendum quod prima operatrix virtus est operatrix creaturarum mundi : et sic contemplatio in ipso facit visionem matutinam, et contemplatio rerum factarum in se facit visionem vespertinam, sicut supra habitum est. Est etiam contemplari in prima operatrice virtute prout operatur illuminationes ad distinctionem ordinum et Angelorum officiorum pertinentes : et sic Cherubim contemplatur in prima operatrice virtute. Aut accipitur in comparatione ad causam idealem et exemplarem : et sic est proprietas quinta quae est divinae pulchritudinis repletivum. Dicit enim Augustinus : " Rationes omnium fulgent in mente divina, et omnia sunt in ipsa lux. " Et hoc appellatur hic pulchritudo, sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae:
Mundum mente gerens pulchrum pulcherri[mus ipse .
Ad hoc quod objicitur, quod pulchritudo videtur dicere consonantiam et appetibile per se. Dicendum, quod est consonantia in bono, et hoc est secundum conjunctionem ad finem : et est consonantia in vero, et hoc est secundum adaequationem ad exemplar, quando scilicet res est sic secundum quod est in mente divina exemplari, et distorquetur per pravitatem ab illo, sicut dicit Anselmus in libro de Veritate, quod " veritas est " rectitudo sola mente perceptibilis . " Dicit enim ibidem , quod " quidquid est, vere est hoc quod est in summa veritate. " Dicimus ergo, quod bonum dicit consonantiam ad finem,et pulchrum dicit consonantiam ad formam exemplarem.
Similiter dupliciter est aliquid appetibile propter se, scilicet secundum quod est finis ultimus voluntatis, vel finis ultimus intellectus. Et horum unum dicit bonum, et alterum pulchrum dicit : pulchrum enim est fulgens in intellectu.
Et per hoc patet solutio ad id quod
objicitur contra proprietatem quintam.
Aut est accipere creatum pro ordine ad causam primam ut ad finem : et sic est proprietas sexta quae dicitur repletum sapientificae traditionis. Sapientia enim ponit ordinem ad causam, et praecipue ad causam finalem : quia illa est causa causarum : propter finem enim movet efficiens, et movetur materia, et inducitur forma. Et dicitur traditio res factae traditae in ordine ad finem.
Ad id quod juxta hoc quaeritur, respondet beatus Gregorius in homilia supra dicta sic dicens : " Per Psalmistam dicitur : Qui sedes super Cherubim, appare : quia videlicet cum in ipsis distinctionibus agminum Cherubim Thronis injunguntur, sedere etiam super Cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sic quippe in illa summa civitate quaedam singulorum sunt, uttamensintcommunia omnium: ut quod in se quisque ex parte habet, hoc in altero ordine totum possideat. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui in munere plenius accepit. "
Posset tamen dici etiam aliter secundum quod scilicet supra habitum est,quod omnibus Angelis est commune illuminari,et per illuminationem acceptam purgari et perfici.Cherubim autem specialiter denominatur ab illuminatione accepta. Quia ergo omnes coelestes essentias illuminat, jure super Cherubim quae plenitudo scientiae dicuntur sedere perhibetur,ut a plenitudine scientiae tamquam a sede luminis omnes illuminet secundum scientiam, ut dicitur in Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
Si autem quaeritur, Quare non est aliqua proprietas secundum acceptionem creati in se ?
Dicendum, quod illa cognitio non pertinet ad statum gloriae: et ideo nulla proprietas Cherubim assignatur penes illam.
Ad ultimum dicendum quod Dominus dixerat : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem . Ut ergo significaret omnem ordinem ecclesiasticae hierarchiae ab illuminatione coelestis hierarchiae descendere, voluit ibi celari Cherubim, cum sicut dictum est, ipse illuminator primus super Cherubim sedere dicatur.
De Thronis.
Deinde quaeritur de Thronis.
Et quaeruntur duo, scilicet quid sint, et de proprietatibus eorum.