Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De proprietatibus Thronorum .
Secundo, Quaeritur de proprietatibus Thronorum, quas tangit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia, sic : " Ipsa altissimarum et compactarum sedium nominatio docet omni diligenter exaltari ab ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et ab omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis viribus immutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et deiferum, et familiariter in divinas susceptiones apertum. "
1. Quaeritur ergo primo, Quomodo sedes illae dicantur compactae, cum compingi proprie sit materialium?
2. Item, Quid dicatur ignominia subjectionis a qua exaltantur? Si enim est vilitas conditionis vel potentiae, hoc videtur convenire omnibus Angelis quod exaltantur ab illa.
3. Item, Ad summum sursum ferre potius videtur convenire altissimo ordini, scilicet Seraphim, quam Thronis.
4. Praeterea quaeritur, Quid dicatur extremitas ? o. Item, Penes quid proprietates sumantur ?
6. Item, Cum Thronus ponatur regi ei judici et magistro, quaeritur quare non
assignavit diversas proprietates penes illa?
Solutio. Dicendum ad penultimum, quod sex proprietates assignatae a Dionysio omnes accipiuntur a proprietatibus throni regalis : illi enim convenit collocari in alto, et ordinari, et semper paratum esse ad susceptionem sessionis regis, sicut patet in auctoritate Bernardi supra inducta. Unde tres istarum proprietatum pertinent ad. collocationem Thronorum, et tres ad susceptionem sessionis regalis. Tres autem quae pertinent ad collocationem primae, et duae respiciunt terminum a quo removetur quando collocatur in alto : una vero respicit terminum circa quem collocatur in alto. Thronus enim regis primo quidem removetur a scabellari ignominia servorum, cui in spiritualibus respondet exaltatio ab his qui intendunt in infima materiae et mutationis. Et haec est illa quam vocat, Omnium diligenter exaltari ab ignominia subjectionis. Et secundum commentum dicitur ibi ignominia progressus tendens ad infima,
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Alia vero respicit terminum qui dicitur extremitas, sicut thronus regis non exaltatur tantum super scabella servorum, sed super sedes potentum et principum, cui respondet in spiritualibus exaltatio super eos qui quiescunt quidem illuminationibus divinis, sed non recipiunt eas in sede prima, sed quasi in sede secunda, sicut inferiores Angeli et homines qui non accipiunt immedate a Deo : et haec est proprietas tertia tacta a Dionysio, cui conveniunt quinque, scilicet quod locantur vere circa vere excelsum ineffabiliter in sublimissimum totis viribus incommutabiliter et stabiliter. Et dicitur ineffabiliter quantum ad immen-
sitatem divinae beatitudinis in qua collocantur. In sublimissimum autem dicitur quantum ad modum recipiendi illuminationes ab ipso Deo immediate et locari in illis. Totis autem viribus in quantum concurrunt omnes virtutes ad hoc quod sit locus Dei, scilicet intellectus et affectus, etc. Incommutabiliter propter confirmationem liberi arbitrii. Stabiliter autem profer invariabilitatem gratiae. Et haec quinque etiam sunt in throno regis materialiter. Thronus enim ille ineffabilis est quantum ad amplitudinem imperii et potestatis: et secundum habitudinem dignitatis et loci est in sublimissimum. Quantum autem ad fulcimenta principum concurrunt virtutes in ipso : et tunc exigitur incommutabilitas eorum super quos sedet, et stabilitas ex parte sua. Tertia vero proprietas accipitur penes id circa quod collocatur in alto: et haec est proprietas secundo tacta a Dionysio, scilicet ad summum supermundane sursum ferens : et licet haec conveniat Seraphim, tamen haec non manifestat nomen ejus sicut nomen Thronorum, nec est dignissima proprietas ejus.
Et per hoc patet solutio ad tria objecta.
Aliae tres proprietates sunt susceptionis sessionis Dei: qui modi aut sunt in aptitudine sellae ad sedentem : et sic est proprietas sexta, quae est familiariter in divinas susceptiones apertum. Aut sunt in ipsa sessione: et sic est proprietas quarta, quae est divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitateacceptivum. Et dicit in omni immaterialitate: quia cum materia multipliciter inspiciatur, est uno modo materia quasi locus formae : et ideo dicit Isidorus, quod eadem esset determinatio potentiae in materia et loco : fulcitur enim esse formae per materiam: et ne sic intelligatur in divinis, quod Throni fulciant Deum, dicit in omni immaterialitate. Similiter secundam Philosophum , anima secundum potentias passivas et apprehensivas dicitur locus specierum cognoscibilium. Ne igitur credatur, quod Throni sic respiciant Deum per speciem, et non immediate per substantiam, dicit in omni impassibilitate. Tertio autem modo possunt considerari modi sessionis secundum actum sequentem susceptionem sedentis in sella, et ille actus sequens est ferri in Thronis : et sic est proprietas quinta, quae est deiferum.
Et sic patet solutio ad. objecta praeter primum et ultimum.
Dicendum ergo ad. primum, quod compacta dicitur sedes propter consolidationem intellectus et voluntatis et liberi arbitrii in confirmatione, ad hoc quod per tranquillitatem sit locus Dei.
Ad ultImum dicendum, quod thronus proprie pertinet ad regem, tribunal vero ad judicem, cathedra ad magistrum. Et si thronus dicitur magistri vel judicis, hoc erit per adaptationem, sicut loquitur beatus Bernardus. Sed beatus Dionysius considerat thronum proprie,in quantum proprie regis est.