Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
.
Secundo, Quaeritur de proprietatibus Dominationum, quas enumerat Dionysius in libro de Caelesti hierarchia, ubi dicit sic : " Sanctarum Dominationum manifestativam nominationem aestimo declarare absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo eam universaliter inclinatam, liberaliter severam dominationem, omni minutivae servituti superpositam, superiorem subjectione omni, et remotam ab universa dissimilitudine, et dominationis ince?sanler appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam et quae post eam sunt, optime et speciose conformantem, ad nullum vane videntium, sed. ad proprie AdminBookmark universale conversam, et dominicae semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsi factam . "
1. Quaeritur ergo, Quid dicatur pedestris minoratio, et qualiter anagoge dicitur libera et absoluta ? Idem enim videtur esse liberum et absolutum.
2. Praeterea, Haec proprietas eadem videtur esse cum quarta, quae est, Dominationem omni minutivae servituti superpositam. Et similiter cum quinta, quae est, Superiorem omni subjectione.
3. Praeterea, Quid sint tyrannicae dissimilitudines ? Illae enim videntur ma-
gis removendae a Potestatibus, quarum est coercere daemones, quam a Dominationibus.
4. Praeterea, Dicit Basilius, quod in hoc differt rex a tyranno, quia rex consulit quod omnibus est utile, tyrannus vero quod sibi. Cum igitur talis utilitas non cadat in angelicam naturam, videtur quod superflue removetur tyrannica dissimilitudo.
5. Praeterea, Objicitur de hoc quod dicit, Dominationis incessanter appetentem. Hoc enim videtur esse ambitionis, propter quam daemon expulsus est de regno.
6. Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Ad nullum vane videntium, etc. Quid dicatur ibi vanum?
. 7. Praeterea, Nullus Angelorum convertitur ad vanum, sed ad id quod est vere existens : ergo non videtur hoc esse proprium, sed commune potius.
8. Praetereae, Objicitur de hoc quod dicitur, Liberaliter severam. Liberalitas enim non videtur esse modus severitatis, sed virtus per se, quae est medium inter avaritiam et prodigalitatem.
9. Praeterea, Severitas non videtur esse conditio nobilitatis in domino, sed potius vituperii.
Solutio. Dicendum, quod istae proprietates multiplicantur secundum .ea quae faciunt dominium perfectum in natura, et habitu, et operatione. Natura enim quaedam ancilla est, ut prius habitum est, et haec est illa quae conversa est ad vanitatem mutabilitatis. Et contra hoc est proprietas nona quae dicit Dominationem Angelorum esse conversam ad proprie ens : id autem quod proprie est ens, est ens invariabile et immutabile : vana autem videntia sunt vanitatem experientia mutabilitate sui. Si autem penes habitus complentes Dominationem fiat consideratio, hoc erit duobus modis, scilicet in se, et in comparatione ad dominationem primam. Si in se, tunc aut secundum seipsum super esse quod est substantia dominii, aut secundum ea super quae est, aut secundum unum in comparatione ad alterum. Et si primo modo, tunc erit proprietas sexta, quae est, Remotam ab universa dissimilitudine : dominatio enim ab omni dissimilitudine dominium removet per hoc quod accipit multas bonitates a Deo, secundum quas superest aliis. Si autem secundo modo, tunc sunt proprietates tres penes tria super quae extollitur: extollitur enim super minorationem materiae, quae dicitur minoratio pedestris, eo quod conculcantur talia mutabilitate et miseria : et sic est proprietas prima quae est, Absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen. Et dicitur absoluta in comparatione ad obligata materiae : libera autem in comparatione ad ea quae licet absoluta sunt a materia, variantur tamen in actibus suis secundum variationem corporum, sicut est anima intellectualis : acutius enim vel minus acute operatur intellectus secundum variationem corporis. Exaltatur etiam super hoc quod non mendicat illuminationes a rebus creatis sensibilibus sicut facit homo : et sic accipitur proprietas quarta, quae est, Dominationem omni minutivae servituti superpositam. Et hoc est quod dicit Commentator super idem verbum : " Sensibilia et corruptibilia servituti convenientia sunt: nam non permittunt ea quae vere sunt intelligere. " Elevatur etiam super modum percipiendi prout homo percipit has, scilicet secunda relatione: et sic accipitur proprietas quinta, quae est, Superiorem subjectione omni. Si vero tertio modo consideretur, tunc sunt duae proprietates penes contraria eorum in quibus male dominium comparatur ad subditos. Cum enim domini sit coercere subditum, potest esse coercitio remissa inducens dissolutionem. Et contra hoc dicitur, Liberaliter severam, quae est proprietas tertia : et ponitur liberaliter pro decenter, ut dicit Commentator. Potest etiam coercitio in-
clinari in furorem ad nocendum subditis : et contra hoc dicitur, Nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter inclinatam, quae est proprietas secunda. Si autem respective in comparatione ad dominationem primam, hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum appetitum ordinatum ad illum, et sic est proprietas septima, quae est, Dominationis incessanter appetentem. Et iste appetitus non est vitii, sed virtutis, scilicet ut exaltetur super ignominiosa deprimentia. Aut est secundum quod est participata dominatio prima : et sic est proprietas ultima, quae est, Dominicae deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsifactam. Si vero compleat dominium Fecundum operationem et acum, hoc est, quando potestas alta operatur ex virtute domini sui, sicut virtus prima : et sic est proprietas octava, quae est ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile,et seipsam et quae post ipsam sunt, optime et speciose conformantem. Et dicit, quantum possibile, ad extensionem potentiae propriae : optime autem, propter hoc quod in operatione attingit finem optimum et ultimum : speciose vero propter hoc quod in tali actu dominii resultat in eo spe?io?itas dominii. dominii.
Et per haec dicta patet solutio ad omnia quaesita.