Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sint Potestates ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod " Potestates vocantur hi Angeli qui haec potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refraenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant, quantum volunt . "
Sed hoc videtur nihil esse.
1. Si enim Angelus non cecidisset et homo non peccasset, nihilominus essent novem ordines Angelorum : et tunc Potestates non haberent officium arcendi daemones, neque virtutes adversas : ergo videtur, quod hoc aut non sit officium eorum, aut sit officium per accidens.
2. Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Qui hoc potentius in suo ordine perceperunt. Ex hoc enim videtur, quod tantum quidam in illo ordine dicantur Potestates, et non omnes.
3. Item, Dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 2, quod qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. l,t dicit ibidem , quod gladium portat ad vindictam malorum, et ad laudem honorum. Ex hoc videtur, quod de ratione potestatis sint quatuor, scilicet potentia quae est ut substantia ipsius, et ordinatio quae est ut forma, et vindicta mali, et tutamen bonorum, quae duo sunt ut fines. Ergo videtur, quod insufficienter determinet beatus Gregorius, quando determinat per arcere contrariam potestatem.
4. Item, Cum duo sint fines potestatis, unus est tantum principalis, scilicet tutamen bonorum : ergo si voluit determinare a fine, potius determinare debuit a fine ultimo, quam ab illo qui est citra ultimum.
5. Item, Beatus Bernardus in sermone 19 super Cantica dicit: " Illi spiritus qui Potestates nominantur, dum Crucifixi nostri divinam omnipotentiam ubique fortiter attingentem intueri ac magnificare delectantur, exturbare ac debellare daemonum hominumque contrarias potestates, pro his qui haereditatem capiunt salutis, accipiunt potestatem. " Ex hoc etiam videtur, quod conversio istorum Angelorum non sit super Angelos, sed super daemones, et malos homines : et ita videntur esse de inferiori hierarchia. Hoc idem accipitur ex hoc quod infra dicit : " A potestatibus diligitur Deus ob illam justissimae potentiae vim, quae solet a piis malignantium populsare et arcere crudelitatem. "
6. Item, Idem ad Eugenium in libro V de Consideratione dicit : " Potestates putemus, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris hujus, ne quantum vult noceat, et ne malignari nisi ut prosit, possit. "
7. Item, Gregorius : " Sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter Potestatum coelestium numerum sortiuntur ? " Ex hoc videtur, quod Potestatum sit operari supra corpora hominum : et cum hoc minus sit quam operari super animam, videntur Potestates inferiores esse Archangelis et Angelis.
Solutio. Dicimus, quod de intentione Potestatis quatuor sunt, quae in objectione commemorata sunt. Beatus autem Gregorius determinat non per ea quae exiguntur, sed per actum non primum, sed consequentem. Potestatum enim est arcere potentiam stantem et ordinantem ad tutamen boni et coercitionem mali contra Deum se erigentis. Et licet non esset malum, aut peccatum, nihilominus tamen Potestates essent: et ideo distinctionem officiorum Angelorum quae erant ad guberna?ionem mundi, conveniebat fieri non secundum id tantum quod fuit in prima creatione, sed secundum omnem statum futurum in mundo gubernando.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod ordo non accipitur ibi pro speciali ordine, sed pro generali ordinatione omnium ordinum in suis hierarchiis.
Ad aliud patet solutio per praedicta.
Ad aliud dicendum, quod licet tutamen bonorum sit finis principalis, tamen super illos non est actus potestatis : quia boni non sentiunt gladium potestatis, sed mali.: et ideo cum beatus Gregorius determinet per actum, ponit finem non ultimum, sed illum qui est materia supra quam est actus.
Ad aliud dicendum, quod propria conversio hierarchiae mediae est super superiorem. Sed quia quidquid potest inferior, potest et superior, convertuntur etiam illi de media hierarchia quidam ex consequenti super homines, et non ex proprio actu. Et hoc supra patuit in auctoritatibus induciis ex Daniele, et Ezechiele, et Zacharia, ad quos missi sunt Angeli loquentes illuminationes suas a d illos, qui ulterius ponebant eas in Prophetis : et hoc manifestabitur inferius cum de missione disputabitur.
Per hoc patet etiam ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod proprius actus Potestatum est expellere contrariam potestatem, sed quod propellatur a corpore, hoc accidit: et ideo per hoc non habet determinari.