Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De his tribus ordinibus, Penes quid accipiantur, et quomodo
ordinentur ?
Deinde, Quaeritur de his tribus in communi ordinibus.
Et quaeritur de numero et de ordine ipso.
i. Videntur enim debere esse plures: quia sicut dominatio, ita est libertas conditio nobilitatis personae : et ita penes libertatem accipi debet unus ordo.
2. Praeterea, Beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus loquitur de rege regum, domino dominorum, et deo deorum. Ergo videtur cum omnia ista dona sint communicabilia, quod penes ista debeant accipi aliqui ordines.
3. Et praecipue hoc videtur ex verbis Dionysii qui dicit in fine ejusdem capituli sic: " Sanctos autem et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis . principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes illorum, id est, donorum, distributionis simplicitatem circa suiipsorum differentias multiplicant, quorum, scilicet donorum, varietatem primi provisive et deiformiter ad unitatem suiipsorum congregant . " Ex hoc accipitur, quod haec dona accipiunt primi, et infundunt secundis, et piimi deiformiter, secundi autem multipliciter circa suiipsorum differentias. Et haec videntur omnia convenire distinctioni hierarchiarum et ordinum. Ergo videtur, quod penes hoc deberent accipi ordines alii.
4. Praeterea, Quaeritur de ordine. Potestas enim videtur plus dicere quam virtus, quia virtutem ordinatam : ergo secundum rationem partium totius potestativi deberet poni ante.
Solutio. Dicendum, quod ordines hu-
jos hierarchiae accipiuntur penes potentiam majestatis moventem et gubernantem mundum.. Haec autem potentia tres habet gradus et non. plures, scilicet potentiam quae superest non commiscendo se alicui eorum, quae movet et gubernat et coercet et continet omnia mota et gubernata : et haec mirantur in Deo Dominationes, et in munere accipiunt pro possibilitate eorum. Et quod hoc verum sit, accipitur ex dictis Bernardi in sermone 19 super Cantica, ubi. dicit sic : " Diligunt et Dominationes Deum. Cur ? Nescio quid subtilius sublimiusque indagare de Christi interminabili atque irrefragabili dominatu, laudabili quidam praesumptione feruntur, quod scilicet ubique terrarum universitatis non solum potens, sed et praesens, supra infraque obsequi rectissimae voluntati suae cursus temporum, motus corporum, nutus mentium, ordine utique pulcherrimo cogat, idque tam vigili cura ut ne puncto quidem aut iota uni (ut dicitur) horum omnium debitum subtrahere famulatum ullatenus liceat : opera tamen tam facili, ut turbationem seu . anxietatem ullam omnino gubernator non sentiat. " Et hoc est quod dicit Dionysius , Dominationis incessanter appetentem. Hanc potentiam consequitur alia, quae movet et gubernat res pertingendo ultra ultimum potentiae naturalis : et penes hanc accipiuntur Virtutes. Et consequitur tertia, quae tantum est victoriosa super contrarium per motum boni : et penes hanc accipiuntur Potestates.
Et per hoc patet ordo, quod potestas in virtute, et virtus in dominatione, sed non convertitur, secundum exigentiam partium totius potestativi. Et secundum quod dicit Dionysius, quod inferiorum dona, superiorum sunt excellenter, et non convertitur.
Per hoc patet solutio ad ultimum quaesitum.
An primum ergo dicendum, quod libertas non dicit officium potentiae alicujus : et ideo licet sit de dignitate personae, non tamen penes ipsam debet sumi ordo aliquis : quia sicut dicit Philosophus in primo Metaphysicae , dicimus hominem liberum, qui. suiipsius causa est : officium autem est super causam aliorum.
Ad aliud dicendum, quod regnum et sanctitas et divinitas dicunt dona communia et non specialia. Regnum enim est (ut dicit Dionysius ibidem) omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio. Et bonum importatur per intentionem finis : ornatus autem importat decens secundum honestatem et rationem : quia sicut dicit Philosophus in fine Ethicae, omnia honesta rationi concordant. Lex autem dicit observantiam juris et mandatorum. Ordo vero dicit positionem uniuscujusque in gradu proprio et actu. Et patet, quod omnia ista communia sunt. Sanctitas autem est ab omni immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia sive puritas. Cum enim sit triplex munditia, scilicet ex contagione terrenorum materiali, et ex corruptione peccati, et ex inquinatione reliquiarum peccati et terrestreitatis, erit sanctitas munditia libera ab omni hujusmodi inquinatione. Dicitur autem libera per remotionem materialium terrenorum. Et dicitur omnino immaculata in habitu et affectu et opere per remotionem peccatorum,et reliquiarum peccati. Dicitur perfecta per contactum finis. Unde ex his patet, quod etiam illud commune est non pertinens ad officium speciale. Divinitas autem est, quae omnia videt providentia et bonitate perfecta, omnia circumspiciens et continens et in se psa implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia. Primo enim providet Deus res per beneplacitum, et consequenter bonitate perfecta, quae est distensiva esse : circumspicit
quando ubique in natura rei terminos essentiales constituit, et continet in esse constituta et implet in seipsa quantum unicuique est possibile, scilicet per esse, vivere, sentire, et intelligere, non ita quod sit materiale esse uniuscujusque, sed causale et exemplar. Et hoc est quod dicit, quod excedit omnia providentia ipsa utentia. Ex his iterum patet, quod omnia haec communia sunt, licet Deus incommunicabilis sit: sicut etiam ea quae distribuuntur a rege, communia sunt, licet rex sit unus solus. Dominatio autem (ut supra dictum est) est non pejor excessus tantum, sed omnis et pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo. Et omnia illa pertinent ad distinctionem gradus et officii.
Ad aliud autem quod objicitur de Dio- nysio, dicendum quod non intelligit primos et secundos secundum distinctionem ordinum in opere, sed potius in receptione donorum communium. Et ideo dicit, quod primi in unoquoque ordine dicuntur sancti, et reges, et domini, et dii : quia illi varietatem donorum horum in omnibus actibus eorum congregant simpliciter ad unum, hoc est, circa horum simplicitatem et unitatem. Secundi autem sunt, qui haec dona habent in parte, et non quoad omnes actus, sed unus ad unum, et alter ad alium : et ideo dicuntur illi multiplicare varietatem illorum donorum circa suas differentias. Et est simile de regno quod in rege est in uno congregatum, in inferioribus autem est multiplicatum secundum differentias eorum in quibus unusquisque subditur regi.