Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De proprietatibus Angelorum .
Secundo, Quaeritur de proprietatibus Angelorum, quas videtur Dionysius tangere mixtim cum proprietatibus Archangelorum, ubi dicit, quod Archangeli cum Angelis conveniunt : quia eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformiter annuntians et per Angelos nobis manifestans, secundum sanctam uniuscujusque divinorum illuminatorum analo-
Dicit ibidem Dionysius, quod Angeli completive consummant omnes coelestium animorum dispositiones. Et ideo eorum est proprium tantum a superioribus accipere et nobis nuntiare.
Sed videtur, quod hoc sit falsum : quia
1. Quorum est una intellectualis natura, illorum modus illuminandi est unus, sicut patet in hominibus, qui omnes illuminantur in speculo et aenigmate : ergo cum Angelorum omnium sit una intellectualis natura, videtur quod ipsorum illuminatio sit uniformis. Et ita videtur, quod inferiores non recipiunt a superioribus.
2. Et hoc videtur expressius dicere Dionysius in libro de Coelesti hierarchia, sic dicens : " Nisi quidem quis et hoc dixerit communes esse omnes angelicas nominationes secundum omnium coelestium virtutum in deiforme, et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem . " Ex hoc accipitur, quod omnes dicuntur Angeli, propterea quod lumini divino aequaliter subjiciuntur et communicant ipsum : et ita unus non recipit ab alio.
3. Item, Ibidem dicit Commentator : " Notandum, quod sanctus pater praedicet communes esse omnium Angelorum nominationes ex novem ordinibus, pro eo quod communiter illuminantur a Deo specifica Dei lucis datione. "
4. Item, Beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : " Creatura coeli videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum . " Et subjungit infra : " Optimum videndi genus, si nullius egueris ad omne quod nosse libuerit, te contentus : alioquin juvari aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud et minus liberum. " Ex hoc accipitur, quod si unus Angelus accipit ab alio illuminationes, sit ei obnoxius : quod est inconveniens, cum non sint obnoxii nisi soli Deo.
5. Praeterea, In luminibus corporalibus ita videmus, quod: quanto magis est multiplicatio mediorum, tanto minor claritas luminis, sicut patet in luna, quae illuminatur a sole, et aer a luna, et terra ab aere.
Quaeritur ergo, Utrum similiter sit in illuminationibus angelicis? Si enim ita sit, hoc videtur esse inconveniens, cum dicat Christus in Evangelio, quod Angeli in caelis vident semper faciem Patris qui in caelis est .
6. Praeterea, Videretur ex hoc, quod omnes non viderent Deum immediate et sicut est.
Solutio. Dicendum, quod duplex est illuminatio, scilicet pertinens ad beatitudinem, et pertinens ad actum officii. Et illa quae pertinet ad beatitudinem, immediate fulget super omnes Angelos : nihilominus tamen videre Deum in beatis pertinet etiam ad beatitudinem. Illa vero quae pertinet ad actum officii, potest descendere a superioribus ad inferiores, et potest fieri sine medio, ut supra dictum est : quia quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior, sed non convertitur. Sed tamen quando descendit per superiores in inferiores,non ex hoc sequitur,quod aliquod medium sit inter inferiores et Deum : quia non in aliquo signo creato cognoscibilis alicujus superiores infundunt illuminationes inferioribus, sed in cognoscibili increato, quod est Deus ipse, licet lumen receptum in superioribus et inferioribus non sit aequale. Et haec patent omnia supra in quaestione de theophaniis.
Ad primum dicendum, quod licet potentia intellectiva in Angelis secundum genus sit una, non tamen oportet, quod
sit secundum speciem una : et si secundum speciem esset una, non adhuc oportet, quod perspicacitas intelligentiae sit una. Et ideo licet illuminationes omnes sint in Verbo et per Verbum, non tamen oportet, quod eodem modo : sed quaedam convertuntur ad Verbum immediate et prima manifestatione, ut dicit Dionysius, et quaedam ad Verbum prout est in mediis et manifestatione secunda. 5. AD aliud dicendum, quod omnes subjiciuntur lumini divino, ut dicit Dionysius, sed non aequaliter : quia in domo Patris mansiones multae sunt , et quaedam sunt in summo, quaedam in medio, et quamdam in postremo.
Et similiter intelligitur dictum Commentatoris.
Ad aliud dicendum, quod instructus fit obnoxius instruenti, quando instruens auctor est instructionis : sed quando annuntians tantum, tunc instructus fit obnoxius ei ex. cujus parte et auctoritate primo anuntiatur : et talis instructio est inter Angelos : unde inferiores non fiunt obnoxii superioribus, sed soli Deo.
Ad aliud dicendum, quod duo sunt in illuminatione, scilicet cognoscibile distinguens intellectum, et hoc est idem in omnibus, ut patet in supra dictis : et lumen elevans intellectum ad visionem cognoscibilis, et hoc licet sit unius naturae in omnibus, non tamen est aequale in superioribus, mediis, et postremis : et ex hoc non generatur aliqua obscuritas, sed major et minor divini luminis participatio. Non est simile de hoc quod dictum est de sole et luna et aere et terra. Sed simile esset si sol illuminaret lunam existendo in luna, et luna in aere praesentando ei solem, et sic deinceps.
Ad ultimum patet solutio per supra dicta.