Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum omnes ministrent et assistant, vel quidam ministrent
et quidam assistant ?
Deinde quaeritur, Utrum omnes ministrent et assistant, vel quidam ministrent et quidam assistant ?
Et videtur, quod omnes ministrent : quia
1. Dicit Apostolus : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ?
2. Item, In Psalmo goi, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, vel ut habet interpretatio Septuaginta flammam ignis . Sed flamma ignis sunt Seraphim. Ergo Seraphim ministrant : ergo multo fortius omnes minores ordines.
3. Praeterea, In Isaia, VI, 6 et 7, legitur : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, ei dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas, tua, et peccatum tuum mundabitur. Ergo videtur, quod Seraphim ministrent : et tunc multo fortius quilibet inferior ordo.
4. Praeterea, Quidam ratiocinantur, quod Gabriel missus in ministerium ad beatam Virginem et Zachariam, fuerit de superioribus : quia (sicut dicit. Gregorius ) ad hoc ministerium summum Angelorum mitti dignum fuit, qui summum omnium nuntiavit. Dicunt etiam., quod licet naturalis sit ordo Angelorum ut superiores assistant et inferiores mittan- tur in ministerium, tamen non oportet, quin in isto opere quod est praeter naturam ordinis, altior nuntius mitteretur ad incarnationem Filii, cujus incarnatio naturae fecit praejudicium.
Sed hoc videtur esse contra Gregorium, qui dicit sic : " Hi qui minima nuntiant, Angeli : qui vero summa annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam Virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium summum Angelorum venire dignum fuit, qui summum omnium nuntiabat. " Et ex hoc patet, quod Gregorius intendit, quod Gabriel sit de ordine Archangelorum, cum ibi intendat distinguere inter Angelos et Archangelos, qui sunt nuntii ministeriorum divinorum : non enim nisi ob, praecipuas causas et maximas mittuntur, e quibus magnus ille Archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam ob causam utique qua major esse non potuit.
Solutio. Dicendum sine praejudicio melioris sententiae, quod non omnes mittantur, sed quidam assistunt, et quidam ministrant : cujus ratio inferius patebit.
Ad primum autem dicimus, quod Apostolus ibi loquitur de Angelis, et non de omnibus ordinibus, secundum expositionem beati Bernardi in libro V de Consideratione sic dicentis : " Putemus Ange-
los dici (nisi tu convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur, missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui haereditatem capient salutis . Et si inveniatur, quod superiores ministrent secundum dicta Sanctorum aliquorum, intelligendum est de ministerio actuum communium, qui sunt purgare, illuminare, et perficere, secundum quod etiam quidam Magistri dicunt superiores mitti ad medios, et medios ad inferiores. "
Ad aliud dicendum, quod flamma dicitur ibi Seraphim secundum expositionem Augustini. Seraphim autem non ministrant per seipsa, sed inferiora agmina, ut inferius patebit.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius de hoc duas dat solutiones, quarum una est, quod unus de inferioribus aequivoce cum superioribus dicitur Seraphim, non ex proprietate doni ordinis, sed ex proprietate actus ministerii : quia scilicet incendendo purgavit labia Prophetae. Unde dicit Dionysius : " Quidam autem dicunt, quia juxta jam ante redditam cunctorum intellectuum societatis diffinitionem vel dispositionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium in theologi purgationem venisse, quemdam vero praestantium Angelorum sacrificantem Prophetae purgationem, Seraphim aequivocatione vocatum fuisse propter igneam et coelestem dictorum ablationem, peccatorum et purgati in divinam obedientiam resuscitationem . " Secunda supponit duo, scilicet quod Deus qui potestatem omnium habet, expandit bonitatem suam et potestatem in quaedam immediate, et in quaedam posteriora mediantibus aliis. Sicut etiam solaris radius superiora immediate illuminat, et per superiora inferiora. Et summus sacerdos habet potestatem plenam super omnia, et illam expandit in sacerdotes inferiores, et illi ulterius in populum. Secundum quod supponitur, est quod dona superiorum ordinum ab inferioribus participantur contracte et particulariter, sicut et lux solis secundum forte participatur a luna, et secundum minus an aere, particulariter autem a coloratis secundum hunc vel alium colorem in corpore determinato.
His duobus suppositis dicit, quod bonitas purgans in Deo est sicut in prima causa. In altissimis autem Angelis resultat idem lumen proportionale hominibus, in anima autem hominis est secundum determinatum et particularem actum. Dicitur ergo inferior Seraphim in hoc loco : quia radium bonitatis purgantis ex altissimis Angelis ille inferior accipit, sicut etiam summus sacerdos dicitur purgare, quando inferior sacerdos ab ipso accipiens potestatem purgat. Unde etiam reducendo anima Prophetae prius in donum inferioris Angeli reducitur, et per illum in donum superiorum, et consequenter in Deum : et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia circa finem, sic : " Secundum nos is qui summus sacerdos est, aut per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare per ipsum, purgatis ordinibus per se in ipsum reponentibus proprias sacras operationes. Sicut et propriam purgativam scientiam et virtutem ipse purgationem theologi perficiens Angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde ad ipsum Seraphim tamquam primo agentem summum sacerdotem reponit. Veluti fortassis quis dixerit cum angelica reverentia purgatum edocens : quia in te ante me perficiendae purgationis principium quidem est excelsum et essentia et creator et causalis primasque essentias ad esse deducens, et circa se collocatione continens et observans inconversibiles et casu carentes, et seipsum movens in pri-
mas propriarum providarum operationum participationes. Hoc enim hic me docens ait ipsius Seraphim manifestare jussionem. Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse praestantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum. Ipse igitur est per me te purgans, per quem proprias provisas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa, totius causa et opifex purgationis . "
Tamen Gregorius relinquit istam quaestionem pro dubio sic dicens : " Sed quia in quibusdam Scripturae locis quaedam per Cherubim, quaedam vero per Seraphim agi dicimus : utrum per se haec fa ciant, an per subjecta agmina agantur, quae, sicut dicitur, in eo quod a majoribus veniunt, majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus, quod apertis testimoniis non approbamus. Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet Propheta attestante qui ait : Ecce Angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et Angelus alius egrediebatur in occursum ejus : et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem . Dum enim Angelus ad Angelum dicit : Curre, loquere, dubium non est quin alius alium mittit. "