Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
1. Dicit Augustinus in libro de Spiritu et anima , quod anima rationalis facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura formetur a prima veritate. Sed si ab Angelo custodiretur, oportet, quod Angelus interponeretur. Ergo non est necessaria custoditio.
2. Item,Glossa super epistolam ad Hebraeos super illud. : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, etc. . Non secundum naturam humanae mentis minoratus est, sed propter passionem mortis. Majores quidem Angeli possunt dici homine, quia majores sunt hominis corpore, majores sunt et animo : sed in eo tantum, quod peccati originalis merito corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humanae mentis qualem Christus assumpsit, quae nullo peccato poterat depravari, solus major est Deus.
3. Item, Hoc videtur ex hoc quod homines aequabuntur Angelis in contemplatione aeternitatis : unde videtur, quod non indigeant custodia Angelorum.
4. Praeterea, Nihil est superfluum in natura : ergo multo minus aliquid erit superfluum in operibus Dei. Cum erg6 homo plura habeat elevantia ipsum in Deum quam deprimentia, superflua erit custodia Angelorum. Quod autem sint plura elevantia, patet: quia in virtutibus motivis ad opus phantasia potest esse
recta et non recta : et contra hanc est intellectus semper rectus. Ex parte corruptionis fomes est semper deprimens : et contra hunc est gratia sacramentalis. , Sed contra peccatum habet virtutes, et contra daemonem Christum redemptorem, sicut dicitur in Psalmo : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel . Ergo videtur, quod non sit necessaria custodia.
Sed contra hoc est quod dicitur in Psalmo xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et in Isaia, lxii, 5 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, etc. Et, XXV I., 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ubi Glossa, " Praesidium Angelorum. " Et quia multae de hoc auctoritates sunt, istae sufficiant.
Per rationem etiam probatur : quia
1. Dicit Dionysius, quod " lex divinitatis est per prima secunda adducere . " Cum ergo anima sit perceptiva illuminationum quae sunt a primo secunda relatione, debet reduci anima humana per Angelos qui prima relatione illuminationes illas percipiunt. 2. Item, Ea quae sunt fidei, ultra rationem sunt et non perfecte relucent in speculo et aenigmate. Cum igitur ibi Angeli perfecte et in specie cognoscant, videtur quod necessaria sit homini revelatio Angelorum. ''
3. Praeterea, Multa sunt circa homines, quae homo non potest cognoscere, sicut insidiae inimici et insidiae malignorum hominum. Ergo quoad illa videtur esse necessaria custodia Angeli.
Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum homo haberet custodiam Angelorum si non peccasset?
Et videtur, quod sic : quia
1. Adam ante peccatum habuit Angelum malum ad exercitium : ergo multo fortius, cum pronior sit Deus ad salvandum quam ad judicandum, habuit Angelum bonum ad custodiam. 2. Item, Qui potest cadere, indiget custodia : sed homo in primo statu potuit cadere : ergo indiguit custodia.
3. Praeterea, Ordines Angelorum distincti fuerunt ante peccatum hominis. Cum ergo nomina quinque inferiorum ordinum dicant actus ministerii in rationibus suis et custodiae, videtur quod homini deputata fuerit custodia ante peccatum.
Sed contra :
Dicitur in Genesi , quod Adam in primo statu vidit Deum sine medio : ergo in ipso vidit quidquid agendum fuit, et ita non indiguit Angelo nuntiante vel custodiente.
Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum homo haberet Angelum bonum ad custodiam si non peccasset Angelus malus?
Et videtur, quod sic :
1. Angelus enim bonus non tantum custodit a machinationibus daemonis, sed a fragilitate peccati, et a deceptionibus phantasiarum, quae essent etiamsi Angelus non peccasset.
2. Item, Si Angelus non peccasset, nihilominus ordines Angelorum essent in propriis officiis constituti et distincti : et cum quidam eorum in officio habent actum custodiae, videtur quod exercerent actum illum circa hominem, etiamsi daemon non esset.
Solutio. Dicendum ad primum, quod necessaria est angelica custodia homini, tum propter dignitatem, tum propter debilitatem humanae animae : dignitas enim hominis in hoc cognoscitur, quod Deus animam humanam sic dignam existimabat, ut propter eam inferiori-
bus officiis deputet caelestes ordines Angelorum : et hoc tangit Hieronymus super illud Matthaei, XVIII, 10 : Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris, sic dicens : " Magna dignitas animarum, cum cuilibet animae sit deputatus Angelus ad custodiam a principio formationis suae. Debilitas autem est ex ignorantia agendorum ei imbecillitate perficiendi ea quae agenda cognovit. "
Ad aliud dicendum, quod mens humana secundum quid est aequalis Angelo, et secundum quid inferior: secundum enim relationem ad finem est aequalis, sed secundum naturam qua ordinatur ad corpus, et secundum suas operationes quas habet in via, est inferior, ut in quaestione de differentia Angeli et animae dictum est.
Per hoc ipsum patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi essent plura elevantia hominem quam deprimentia, adhuc nihilominus esset necessaria custodia Angelorum : licet enim quodlibet elevandum fortius sit elevando, quam deprimens in deprimendo, tamen secundum quod elevantia conjunguntur nostrae naturae quae debilis est et obnubilata nube peccati, necesse est ea multiplicari.
Ad id quod quaeritur juxta hoc, dicendum sine praejudicio, quod haberet homo custodiam Angelorum etiamsi non peccasset : cujus tres sunt rationes, quarum una est : quia custodia est sicut medicina praeservativa, unde debuit exhiberi ante peccatum. Alia ratio et potior est modus descendendi illuminationum. Sicut enim dicit beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, homo contemplatur per ea quae facta sunt, in quibus multae se mergunt deceptiones, propter quas necessaria est illuminatio desuper veniens ab Angelis, qui per speciem contemplantur. Tertia ratio est mo-
bilitas liberi arbitrii nostri : necessarius est enim Angelus tenens et custodiens, ne cadat. Et consuevit simile poni de puero cupiente ambulare, cui necessaria fulcimenta sunt ne cadat. Similiter est de libero arbitrio procedente ad actum cum possibilitate peccati.
Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod quando dicitur, quod Adam vidit Deum sine medio, intelligitur, quod non privatur medium nisi peccati. Unde non sequitur, quod in Deo vidit quidquid agendum erat: quia adhuc contemplabatur per creaturas.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Angelo non peccante homo haberet custodiam Angelorum bonorum? Dicimus, quod videtur nobis quod sic rationibus dictis.