Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quarto quaeritur, Utrum omnis homo custodiatur?
Et videtur, quod sic ex auctoritate Hieronymi supra posita.
Et praeterea non est magis ratio de uno quam de altero vel alio.
Sed contra :
i. Nihil ordinat Deus nisi ad bonum: sed custodia Angelorum in praescito ordinatur ad majorem damnationem ejus : ergo videtur, quod Deus sibi non ordinat custodiam Angeli.
2. Praeterea, Nihil facit Deus inutile: praescitus autem non potest salvari, et ita inutilis esset ei custodia Angeli : et ita non ordinat eam sibi Deus.
Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum Dei Filius habuit Angeli custodiam ? Et videtur, quod sic :
1. Matthaei, IV, 11, enim dicitur, quod Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Et, Lucae, xxii, 43 : Apparuit illi Angelus de caelo, confortans eum.
2. Praeterea, Hoc videtur ex verbis Dionysii, supra positis, et sunt in libro de Caelesti hierarchia , quod Angeli primum docti fuerunt humanitatis mysterium, et in nos per ipsos descendit.
Sed contra :
1. Super illud Matthaei, IV, 6: Scriptum est enim : Quia Angelis suis mandavit de te, etc, dicit Glossa, quod diabolus male interpretatus est dici de capite, quod de membris dictum erat.
2. Praeterea, Glossa alia ibidem : " De auxilio Angelorum quasi ad infirmum loquitur : " ergo videtur, quod non habuerit Angelum custodientem.
3. Praeterea, Eidem non convenit continere et contineri respectu ejusdem : sed Christo convenit continere Angelos : ergo non convenit ei contineri ab eis : sed custodire est continere : ergo Christus non custodiebatur ab Angelis.
Ad hoc quidam dicunt, quod Christus
secundum sensualitatem habuit custodem Angelum. Sed contra hoc : Id quod non potest deviare, non indiget custode in rectorem : sed sensualitas, Christi non potuit deviare : ergo non indiguit custodia.
Juxta hoc quaeritur ulterius de Antichristo, Utrum ei deputabitur Angelus? Et videtur, quod non : quia
1. Dicit Glossa super Danielem, XI, 37 et 38, super illud : Nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: Diabolum scilicet, dicit Glossa, in seipso, vel ubicumque fuerit. Ex hoc accipitur, quod Antichristus diabolum habebit in seipso, et quod non habiturus sit praesidium Angelorum.
2. Item, Accipitur ex alia Glossa, quae dicit, quod etiam ministerio daemonum in utero matris alendus est post nativitatem et educandus.
3. Item, Glossa super epist. II ad Thessal. II, 9 : Diabolo instigante et operante qui illum totum possidebit, erit adventus Antichristi secundum operationem Satanae.
4. Praeterea, Otiosus esset in eum Angelus, qui in nullo proficeret circa eum.
5. Praeterea, Sancti dicunt, quod carebit praesidio Angelorum.
6. Item, Damascenus : " Ex fornicatione generabitur, et suscipiet omnem actum Satanae . " Praesciens enim Deus iniquitatem ejus futurae voluntatis, concedet in eo habitare diabolum.
Sed contra :
1. Super Evangelium Matthaei, XVIII, 10, dicitur, quod quaelibet anima habet Angelum bonum sibi deputatum.
2. Praeterea, Cum homo quamdiu vivit, sit in via, habet possibilitatem ad salutem et ad poenitendam : ergo non debet ei negari hoc quod facit ad poenitentiam, vel injuste ageretur secum.
Solutio. Dicimus, quod quilibet purus homo habet duos Angelos specialiter sibi deputatos, unum ad coronam, et alium ad exercitium.
Ad id quod objicitur de praescitis, dicendum quod praescientia non est eis causa damnationis : illi enim qui praesciti sunt, possibilitatem habent ad salutem ex libero arbitrio, sicut in quaestione de praescientia et praedestinatione habet determinari.
Praeterea, Si ponamus eos non salvandos, adhuc nihilominus est utilis custodia boni Angeli, ut minora peccata agant: et sic minor sit eorum damnatio.
Ad id quod quaeritur de Christo, concedimus de plano, quod non habuit Angelum in custodiam, nec secundum sensualitatem, nec secundum rationem, nec secundum corpus, nec secundum animam, sed multa millia Angelorum habuit in ministerium : divinitas enim unita humanitati quoad omnem partem sui, sic exaltavit humanitatem, quod custodia Angelorum non indiguit.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod ministrare non est custodire, ut jam diximus.
Ad ALIUD dicendum, quod confortatio illius Angeli non efficit virtutem validiorem in Christo : quia non potuit fortior fieri quam erat : sed confortatio sua nihil aliud fuit, quam congratulatio ad fructum redemptionis.
Ad aliud dicendum, quod incarnatio et hujusmodi fuerunt in potestate Angelorum, ut revelarent eam hominibus: sed hoc non pertinet ad custodiam Christi, sed potius ad laetificationem fidelium redemptionem exspectantium.
Ad id quod quaeritur de Antichristo, dicendum quod habebit bonum Angelum in custodiam : cum enim sit homo, propter dignitatem humanae animae, non debet ei negari quod aliis exhibetur : ex hoc
enim major justitia Dei apparebit contra eum.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod diabolum habebit in seipso non unitum sibi, sicut Christus divinitatem, sed habebit eum per consensum et ut consiliarium ad mala.
Ad aliud dicendum, quod diabolus non ministrabit materiam ex qua generabitur vel educabitur corpus Antichristi: sed Glossa dicit pro tanto : quia incendium fomitis et corruptio ad malum quae est ex parte corporis, per nullum effectum gratiae tentabitur: sed quia potestas daemonis in illa corruptione est, et augmentabitur de die in diem, propter hoc dicitur ministerio diaboli nutriri et vegetari.
Ad aliud dicendum, quod diabolus totum possidebit eum quoad sensum et consensum et opus : non tamen sic totum, quin habeat possibilitatem ad bonum : quia liberum arbitrium habiturus est, et gratia illius (ut justior sit damnatio ejus) debetur ei Angelus bonus ad custodiam.
Ad aliud dicendum, quod non est otiosus : quia (sicut dictum est) ex hoc apparebit justitia divina magis contra eum.
Ad aliud dicendum, quod praesidio Angelorum quantum ad actualem inclinationem bonorum carebit, et non simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod omnem actum Satanae suscipiet per consensum. Quod autem dicitur, quod concedet Dominus in eo habitare diabolum, intelligendum est de concessione permissionis, et de habitatione, de qua supra locuti sumus.