Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum semper custodiant Angeli, vel aliquando recedant a custodiendo ?
Quinto quaeritur, Utrum semper custodiant Angeli, vel aliquando recedant a custodiendo ?
Et videtur, quod recedant a custodiendo : quia
1. Dicit Bernardus in sermone 7 super Cantica, tractans illud verbum : In conspectu Angelorum psallam tibi : " Doleo proinde aliquos vestrum in sacris vigiliis gravi deprimi somno, nec coeli cives revereri, sed in praesentia principum tamquam mortuos apparere : cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris interesse solemniis delectarentur. Vereor ne vestram desidiam quandoque abominantes cum indignatione recedant, et unusquisque vestrum incipiat sero cum gemitu dicere : Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi . Et illud, Elongasti a me amicum et proximum, etc. . "
2. Item, In Evangelio Nazaraeorum dicitur, quod malitia Judaeorum multiplicata, et imminente passione Christi auditae sunt voces Angelorum in aere dicentium : Transeamus ab his sedibus.
3. Item, Jerem. li, 9, super illud : Curavimus Babglonem, et non est sanata, dicit Glossa Augustini : " Supremi medici sunt Angeli curantes animas, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio nolumus acquiescere. "
4. Item, Supra Ziacliariam, IV, l, dicit Augustinus : " Quotiescumque humana
fragilitas suae relinquitur imbecillitati meretur ut ab ea recedat auxilium Dei et sanctorum Angelorum. "
5. Praeterea, Talia possunt apparere signa mortis, quod medicus recedit : ergo cum Angeli sint medici animarum, talia possunt signa mortis aeternae ostendi, quod recedunt ab eis.
Sed contra :
1. Bernardus in sermone 31 super Cantica dicit : " Angelus est, qui in omni loco sedulus quidem pedissequus animae non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere eam, dicens : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui . Et illud, Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, etc . Ad Deum autem dicit: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus . " Et sequitur : " Discurrit medius inter dilectam et dilectum, vota offereris, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque licet raro, repraesentat eos pariter sibi sive hanc rapiens, sive illum adducens. "
2. Praeterea, De nemine desperandum est dum est in via : ergo propter quaecumque mortalia peccata fidelissimi medici animae non est reliquere animam, quamdiu manet spes vitae.
Si hoc concedatur, tunc habet locum quaestio beati Dionysii, quam movet in libro de Coelesti hierarchia, et est ista : " Cum unaquaeque gens habet Angelum sibi deputatum, quia statuit Excelsus terminos gentium juxta numerum Angelorum Dei: quomodo Hebraeorum populus reductus est solus in divinas illuminationes? an ab Angelis suis sint idololatrae relicti ? et tunc Angeli eorum videntur culpari de negligentia . "
Solutio. Dicendum, quod Angelus non recedit a custodiendo : non enim est necesse : quia simul potest custodire et frui Deo, et videre ipsum : quia, sicut dicit Gregorius , intra Deum currunt, quocumque mittantur.
Ad illud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod longinquitas illa non est in loco, sed in participando efficaciam custodiae : et hoc non ex desidia Angeli, sed quia custoditus per torporem et peccatum se inhabilem reddit ut effectum custodiae percipiat. Et est simile de regione dissimilitudinis, in quam longe recedit peccator a Deo, non distantia loci, sed meriti.
Ad aliud dicendum, quod ad illa semina synagogae typice Archangeli et Angeli sunt deputati populo : et ideo cum typus transivit in veritatem, et promissa in exhibitionem, synagoga in Ecclesiam, tunc etiam Angeli custodes populi Dei facti sunt custodes Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod relinquere Babylonem non est intelligendum quoad effectum custodiae, sed quoad hoc quod exhibuerunt tribulationibus, ut redirent per tribulationes, qui recesserant per prosperitatem.
Ad aliud dicendum, quod recedit a nobis auxilium Dei et Angelorum per peccata quoad participationem, non ita quod non exhibeatur nobis quamdiu sumus in via.
Ad quaestionem Dionysii aptanda est solutio ejusdem : quia non habemus compulsam virtutem : unde Angeli suadent, non cogunt, et consentientes reducunt in divinas illuminationes, non consentientes autem permittunt oberrare. Quod autem aliis gentibus persuaserint, probat Dionysius ex somniis Pharaonis
et Nabuchodonosor et aliorum, quae per Angelos sunt ministrata.