Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum accrescat Angelis meritum vel demeritum ?
Secundo quaeritur, Utrum eis accrescat meritum vel demeritum per custodiam ? Et videtur, quod non : quia
1. Si medicus nihil omittat de contingentibus, et aegere contrario operetur, nulla est culpa medici : ergo a simili cum Angeli nihil omittant de contingentibus, sed homines in contrarium custodiae operantur, non accrescet Angelis demeritum.
2. Praeterea, Angeli confirmati sunt : confirmati autem nec est mereri, nec demereri, quia jam recipit praemium : ergo nec merentur, nec demerentur.
Sed contra :
1. Supra librum Numerorum, xviii, 1, dicit Hesychius : " Angeli trahuntur in judicium, utrum ex eorum negligentia vel ignavia tot lapsi sunt. "
2. Item, Numer. XXV, 3 : Initiatus est Israel Beelphegor. Glossa : "Angeli pro bene gestis laudantur, et pro delictis culpantur. "
3. Similiter, I ad Corinth. VI, 3 : Nescitis quoniam Angelos judicabimus.
4. Item, Hesychius super Leviticum, XIX : " Inter homines et Angelos erit judicium, et forte judicabuntur aliqui cum Paulo, et conferentur laboribus et fructibus ejus, et Paulus forte invenietur fortior aliquibus Angelis. "
5. Praeterea, Hoc videtur per rationem:
quia praedicator gaudebit in beatitudine eorum quos ad Dominum convertit, et in pluribus habet majus gaudium, et in paucioribus minus : ergo similiter Angelus gaudebit in beatitudinibus eorum quos custodivit, et in pluribus plus et in paucioribus minus : et ita accrescit eis meritum.
6. Praeterea, Ponamus, quod aliquis Angelus sciat aliquem non salvandum, aut vult eum salvari, aut non salvari. Si primo modo, et tamen custodit eum, tune agit contra propriam voluntatem, quod est miseria. Si secundo modo, tunc non conformat voluntatem suam voluntati divinae, quod iterum est miseria et culpa.
Juxta hoc quaeritur quare Deus determinavit tempus homini ad merendum, et non Angelo, cum hanc duplicem naturam creaverit ad participandum suam beatitudinem ?
Item, Quaeritur juxta hoc de his qui moriuntur in uteris maternis : illi enim nihil agunt contra custodiam Angeli : ergo videtur, quod ex negligentia Angelorum non differantur usque ad baptismum .
Si forte dicatur, quod Angeli custodia non est contra defectus corporis : hoc erit contra hoc quod dicitur, Genes. XXXI, 24, ubi Angelus dixit ad Laban : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob, Et, Matth. II, 13 : Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in aegyptum : et esto ibi usquedum dicam tibi.
Si forte dicatur, quod Angelus non deputatur homini nisi egresso ab utero.
Contra :
1. Quandocumque homo susceptibilis est gratiae, susceptibilis est custodiae an-
gelicae : sed in utero susceptibilis est gratiae : cujus signum est, quod quidam in utero sunt sanctificati : ergo ibidem debent recipere custodiam angelicam.
2. Praeterea, Deus pronior est ad dandum dona quam ad infligendum poenas : sed in utero recipit homo fomitem : ergo in utero recipit donum custodiae.
3. Hoc etiam probabiliter arguitur ex hoc quod accidit Joanni in utero matris : quia exsultavit in utero matris ad adventum Redemptoris . Et adhuc probabilius ex hoc quod accidit in utero Rebeccae, in qua collidebantur parvuli , in quorum pugna significabatur malorum pugna contra bonos, qui pro parte una instigentur a malo Angelo, pro alia a bono.
Solutio. Dicimus, quod duplex est praemium, scilicet substantiale, ut quidam volunt, quod consistit in fruitione Dei majori vel minori : et praemium accessorium, quod consistit in multitudine operum bonorum. Et hoc est duplex, secundum finem quem consequitur opus illud in operante, et secundum finem quem consequitur in alio circa quem operatur. Dicatur ergo, quod primum praemium non crescit in Angelis, nec meritum ad. illud, nec demeritum contra illud. Secundum autem praemium crescit secundum multitudinem bonorum operum in quibus gloriantur beati, et hoc quoad finem in ipso, et quantum ad hoc videntur omnes Angeli custodientes aequales, qui nihil omittunt de contingentibus custodiae. Quoad finem autem in alio possunt quidam esse majores, et quidam minores, et multitudo salvatorum dicitur a quibusdam etiam proprie meritum, quod crescit plus et minus respectu illius praemii.
Dicendum ergo, quod duae rationes primae intelliguntur de merito ordinato ad substantiale praemium.
Ad auctoritatem primam Hesychii di- cendum, quod intelligitur de judicio comparationis : quia scilicet sollicitudo Angeli custodientis proponetur contra ignaviam hominis, ut convincatur de negligentia in die judicii.
Ad aliam auctoritatem dicendum, quod Angeli boni laudantur et mali culpantur : vel si boni culpantur, tunc culpari non accipitur proprie, sed pro nomine finis custodiae in alio.
Ad illam quae est de Apostolo sumpta, dicendum quod intelligitur de malis Angelis, quos judicabimus, secundum quamdam Glossam, et secundum aliam de bonis, et tunc accipitur de judicio comparationis.
Ad aliam auctoritatem Hesychii dicendum, quod etiam intelligitur de judicio comparationis, de quo sufficienter determinabitur in quaestione de extremo judicio.
Ad aliud dicimus concedendo secundum distinctionem prius habitam.
Ad aliud dicendum, quod Angelus recipiens revelationem de damnando vult salvari, secundum quod Deus vult, secundum doctrinam Pauli, omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire . Nec hoc est verum, quod aliquis teneatur voluntatem suam conformare voluntati divinae in volito, sicut ostenditur ex verbis Magistri in fine primi Sententiarum, ubi agitur de voluntate, sed tenetur conformare in hoc quod debet velle quod Deus vult eum velle : et hoc plenius determinari habet in quaestione de voluntate Dei. Dicatur igitur, quod Deus vult eum velle salutem hujusmodi damnandi, et operari ad salutem ejus, ut per impedimentum Angeli pauciora committat peccata, et ut justior appareat condemnatio. Nec hoc dicimus, quod ex praescientia vel revelatione aliquis habeat necessitatem ad condemnationem, sed solvimus ea quae sequuntur tali positione facta, ne videamur fugere talem positionem.
Ad illud quod quaeritur juxta hoc, habetur solutio ex verbis Augustini super Genesim, et beati Bernardi in libro V de Consideratione ad Eugenium, quod natura angelica in deiformi intellectu creata est juxta Verbum non. perfectibilis per contemplationem speculi et aenigmatis : homo autem intellectu inquisitivo perfectibilis per creaturarum contemplationem. Et ideo quantum ad ordinem naturae conveniebat Angelum non habere viam ad Verbum, sed juxta Verbum esse. Et cum comprehensio Verbi sit praemium, via autem ad ipsum sit status et tempus meriti, conveniebat hominem habere statum et tempus in merito, et non Angelum.
Ad illud quod ulterius quaeritur, concedimus quod homo Angelum habet in utero matris statim ut perpuerium est formatum per animam rationalem.
Concedimus etiam, quod Angeli custodia in praesidium est corporis et animae : sed custodia Angeli in nullo impedit cursum naturae, neque cursum voluntatis liberi arbitrii : et propter diversum defectum naturae, quidam sic et alii aliter moriuntur : propter diversum autem defectum voluntatis quidam sic et alii aliter peccant.
ARTICULI SEXTI