Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum motus Angelorum sit in tempore, vel non ?
Tertio quaeritur, Utrum motus eorum sit in tempore, vel non ? Et videtur in tempore : quia
1. Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram , quod " Deus corporalem naturam movet per tempus et locum, spiritualem autem per tempus et non locum. " Et ex hoc etiam videtur relinqui, quod Angeli non moventur localiter.
2. Item, Omnis motus localis est in tempore : Angeli moventur localiter : ergo moventur in tempore.
3. Item, Nullum idem unum mobile in eodem potest esse in motum et moveri : sed probat Philosophus in VI Physicorum , quod id quod fertur, in quolibet nunc est in motum esse : ergo in nullo nunc est in moveri. Cum igitur Angelus movetur localiter, in nullo nunc movebitur, sed erit in motum esse.
4. Item, Philosophus in VI Physicorum : Omnis motus in tempore est : tempus autem omne divisibile, etsi in minori minor motus, necesse est omnem motum dividi secundum tempus . Ex hoc accipitur, quod Angeli si moventur localiter, moventur in tempore.
5. Itern, Ibidem , Quod nihil in ipso nunc movetur, ex his manifestum est. Si namque est, contingit et velocius et tar- dius in ipso moveri. Sit igitur ipsum nunc in quo est n : moveatur autem in ipso velocius per a : b ergo tardius in ipso per minorem longitudinem movebitur, ut per a, G velocius in minori quam hoc movebitur. Quare dividetur ipsum nunc : sed erat indivisibile : ergo non est moveri in ipso nunc. Et ratio Philosophi est ista, quod si detur motus esse in nunc, tunc velox aliquid transibit spatium in nunc, et tardum in eodem nunc transibit minus spatium : et illud minus spatium quod in toto nunc transibit tardum, velox transibit in minori quam in nunc : quia velox dividit tempus : tardum autem magnitudinem spatii : ergo sequitur, quod nunc sit divisibile. Et ponit Philosophus N pro nota ipsius nunc : a B autem pro longitudine spatii : a a vero pro aliquali parte ejusdem longitudinis, ut G tertia, vel quarta, vel dimidia.
6. Item, Detur moveri Angelum in nunc. Cum igitur Angelus sit per motum in diversis locis, tunc in eodem nunc erit in caelo et in terra, quod est contra Damascenum , qui dicit, quod quando sunt in caelo, non sunt in terra, ut supra habitum est. Item, Damascenus : " Non possunt secundum idem hic et illic operari. "
7. Item, Angelus in motu aut est in termino a quo primo est motus ejus, aut in eo ad quem ultimo est motus ejus, aut in medio : non enim sunt plura in spatio per quod movetur. Si est in termino a quo primo est motus. Contra : In illo termino toto quiescit : ergo in illo non est in motu.
Probatio, quod quiescit in illo. Dicit enim Philosophus, quod in quocumque mobile se nunc habet ut prius, quod in
illo toto quiescit : sed in termino a quo primo est motus mobile se nunc habet ut prius, quia etiam prius fuit in illo : ergo in illo toto quiescit.
Si dicatur, quod inest termino ad quem ultimo est motus. Contra : In illo termino non est pius de motu : ergo in illo est in motum esse : non ergo in motu.
Si propter hoc dicatur, quod in motu est in medio sicut et omne quod movetur. Contra : Medium in duplici est ratione, scilicet partim in ratione termini a quo, et partim in ratione termini ad quem : ergo Angelus existens ibi partim est sic, et partim sic : ergo ipse est divisibilis : et motus ejus est id. quod mensurat ipsum : ab ante enim et post causatur quod mobile est secundum aliquid ante et secundum aliquid post : et sic est divisibile. Causatur etiam ab eodem prius et posterius in motu, et in eo quod mensurat ipsum : ergo movetur in tempore, et non in nunc. Et haec est etiam ratio Philosophi in VI Physicorum , per quam probat, quod indivisibile non movetur.
Sed contra :
i. Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : " Confestim inveniuntur naturae agilitate ubicumque divinus jusserit nutus : " sed nihil confestim invenitur in loco ad quem est motas, nisi moveatur in nunc : ergo Angeli moventur in nunc.
2. Item, Nihil indivisibile secundum quantitatem dividit spatium secundum partes divisibiles. Cum igitur motus, ut dicit Philosophus in IV Physicorum , dividatur secundum id in quo est motus, motus etiam ejus non habebit partes divisibiles. Cum autem mora sequatur motum, mora ipsa iterum non habebit partes divisibiles. Cum igitur. Angelus sit indivisibilis secundum quantitatem, motus ejus erit secundum hoc et hoc indivisibilia et nunc et nunc indivisibilia.
3. Item, Quidquid secundum idem et uniformem motum in velocitate et tarditate transit totum spatium et partem, motus illius non est in tempore : Angelus facit sic : ergo motus ejus non est in tempore. Probatio minoris. Dicit Philosophus in IV Physicorum , quod si motus esset in vacuo, motus esset in nunc. Et hujus tangit duas causas, quarum una est, quod motus retardatur per spissitudinem majorem vel minorem medii per quod est motus, sicut citius movetur aliquid per aerem quam per aquam. Alia causa est figura mobilis : quia citius per idem medium movetur acutum quam latum. Cum enim velocissimum per plenum aliquod transeat in aliquo tempore, verbi gratia trium horarum vel quatuor, illud idem transibit per vacuum eadem comparatione ad tempus quam habet vacuum ad plenum : sed nulla est talis comparatio in vacuo et pleno : ergo nulla est illic in tempore mensurante : ergo transibit in nunc, quod nullam habet comparationem ad tempus. Similiter igitur Angelus, quia nec per figuram nec per spissitudinem medii habet comparationem ad spatium per quod transit, motus ejus erit in nunc et non in tempore.
Solutio. Sine praejudicio dicimus, quod duplex est tempus. Unum scilicet quod est mensura motus continuorum, et illud est continuum, et de ipso tractant Philosophi. Aliud autem est, quod est mensura motus indivisibilium, et illud non est continuum, sed est collectio ipsorum nunc, inter quae nunc non est tempus medium : et de illo nunc dicit Augustinus, quod. Deus spiritualem creaturam movet per tempus tantum. Et hanc distinctio-
nem determinavimus supra in quaestione de secundo coaequaevo. Dico igitur, quod motus Angeli localis est in nunc, inter quae non est medium tempus, hoc est, per tempus secundo modo dictum.
Ad primum autem dicendum, quod Angelus movetur per tempus quod dicimus, quod collectio est ipsorum nunc. Quod autem videtur supponere, quod spiritualis creatura non movetur per locum, hoc ideo dicit: quia non transit locum commensurando se loco et numerando ipsum per motum suum sicut mobile corpus physicum numerat ipsum.
Ad aliud dicendum, quod generaliter intellecta propositio est falsa, nisi tempus accipiatur in communi ad. duos modos determinatos.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet de nunc, cujus substantia est una in toto tempore, et per esse suum constituit tempus : tale autem non est nunc secundo modo dicti temporis : et propter hoc non est necesse, quod mobile in illo nunc sit in motum esse et non in moveri. 5. Ad aliud dicendum, quod Philosophi ratio tenet in mobilibus capientibus diversitatem in motu per velox et tardum: quae cuncta sunt a gravitate et levitate majori vel minori: talia autem mobilia non sunt Angeli.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad penultimum dicunt quidam, quod nihil prohibet in uno nunc secundum substantiam Angelum esse in diversis locis, sed non secundum idem : habet enim nunc rationem finis et principii. Unde secundum rationem principii est in loco a quo, secundum rationem autem finis in loco ad quem. Sed hoc nihil est : quia ista divisio non est nisi secundum rationem ipsius nunc, et non secundum partes : sed terminus a quo est primo motus, et ad quem est ultimo motus differunt secundum naturam et secundum substantiam. Unde multo melius est ut dicatur, quod motus Angeli est in tempore secundo modo dicto, in quo succedunt sibi ipsa nunc : quia ipsum tempus non continuatur ex nunc, sed est collectio ipsorum.
Sunt tamen qui dicunt, quod motus Angeli est in tempore continuo proprie sumpto : et dicunt, quod sicut triplex est alteratio, ita triplex est motus secundum locum. Alteratur enim aliquid cum interceptione medii et mutatione causarum, sicut quando est alteratio in formis habentibus medium causatis a qualitatibus primis, sicut album et nigrum. Cum enim alteratur aliquid de albo in nigrum, intercipitur aliquid de nigro, et immutantur causae, scilicet calidum et frigidum. Alteratur etiam aliquid cum mutatione causarum tantum, et non cum interceptione medii, sicut sanum et aegrum, quae non habent medium : mutantur tamen causae quae sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, licet Philosophus probet , quod in hujusmodi habitibus qui sunt sanum et aegrum, non sit alteratio nisi per accidens : et ideo illud exemplum non est competens. Tertio modo alteratur aliquid secundum qualitates non habentes causas nec medium, sicut sint qualitates primae, calidum et frigidum, humidum et siccum: et in illis est alteratio per recessum ab uno et accessum ad alterum.
Et similiter dicunt esse triplicem motum localiter : quoddam enim movetur localiter ita quod ultima pars ejus est in termino a quo, et prima in termino ad quem : et sic partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : et sic movetur habens magnitudinem et proprie : et iste modus motus respondet primo modo alterationis. Item, Quoddam movetur localiter, ita quod non est partim in termino a quo, et partim in termino ad. quem, sed id in quo est, sicut se habet punctum quando movetur in linea
mota : et iste modus respondet secundo modo. Tertio, Movetur aliquid localiter tantum per recessum a termino a quo, et per accessum ad terminum ad quem, absque eo quod sit partim hic et partim ibi per se vel in alio : et sic dicunt moveri Angelos, et dicunt, quod iste modus respondet tertio modo aterationis.
Sed haec distinctio multipliciter fundatur super falsum. Primo, quia ponit, quod aliqua alteratio non sit per medium, cum hoc sit contra philosophiam naturalem : medium enim dicitur duobus modis secundum Philosophum : dicitur enim medium in quod prius movetur mobile quam in extremum : et sic in omni motu physico est medium, ut dicit Philosophus : et cum illud medium habeat rationem finis ei principii, per rationem ejus semper mobile intercipit aliquid de extremo. Dicitur etiam medium quod ad utrumque extremorum est extremum, ut dicit Philosophus in V Physicorum : et hoc modo non omnis qualitas habet medium.
Secundo, fundatur super falsum : quia ponit alterationem proprie esse in habitu et dispositione, ut sanum et aegrum : cum hoc reprobet Philosophus in VII Physicorum , volens quod alteratio non est nisi in specie qualitatis, quae est passio vel passibilis qualitas: in aliis autem speciebus qualitatis est alteratio quaedam et secundum quid.
Tertio, quia secundum hanc distinctionem ultimus modus alterationis est maxime improprius : cum e converso sit secundum philosophiam naturalem, secundum quam alteratio primo et per se est in qualitatibus primis, ut habetur in principio libri secundi de Generatione et Corruptione , et ex principio quarti Meteororum .
Quarto, quia ponit hic distinctionem, quod mobile in loco dicatur partim esse in termino a quo, et partim in termino ad quem : ideo quod ultima pars ejus sit in termino a quo, et prima in termino ad quem, tamquam ei conveniat partim esse hic et partim ibi secundum diversitatem partium, quae sint in diversis spatii partibus. Cum hoc sit falsum secundum scientiam naturalem : quia mobili non gratia partium attribuitur motus : quia sic moveretur per accidens, nec ipsum dicitur esse partim hic partim ibi, quod sit in diversis partibus spatii, cum ipsum secundum se non possit esse nisi in una parte quae est medium, quod tamen medium habet rationem finis et principii secundum quod est motus per ipsum. Et sic propter duas rationes medii dicitur mobile partim esse in termino a quo, et partim in termino ad quem.
Quinto, quia punctum in linea non movetur nisi per accidens, scilicet motu lineae : et ista distinctio ponit, quod moveatur per se : quia aliter secundus modus non esset magis proprius quam tertius.
Sexto, quia tertius modus in motu locali debet demonstrari in exemplis philosophiae, cum tamen ibi ille modus expresse reprobetur.
Dicimus ergo, quod omne quod transit spatium, non quiescens vel habens contrarietatem in illo, sed habens semper in ipso disponere ut recipiatur, transit ipsum subito, et eadem velocitate ad extremum se habet et ad medium, sicut patet in lumine quod non habet contrarietatem in transparenti, et dispositionem habet in ipso semper manentem, scilicet diaphaneitatem. Et ideo dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato, quod immutatio illa non est in tempore, sed aeque velociter ad extremum et ad medium. Et similiter dicimus de Angelis, quod
distantia et contrarietas spatii non obsistunt motibus eorum : et ideo moventur subito, et non in tempore. Ad ultimum autem patet solutio per ante dictum : quia Angelus non. sic comparatur ad spatium ut indivisibile quantitatis.