Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
1. I ad Corinth. XIII, 1, dicit Apostolus: Si linguis hominum loquar, et Angelorum. Etiam ibi innuitur, quod Angeli loquantur quibusdam linguis.
2. Item, Glossa ibidem dicit, quod superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt, nutibus et signis.
3. Item, Dicit Dionysius, quod " quidquid potest potentia inferior, potest et superior. " Cum igitur homo secundum rationem sit potentiae inferioris quam Angelus, et possit interpretari alteri conceptum cordis sui, m?lto magis potest hoc facere Angelus. Similiter, Isa. XI, 3, dicitur, quod clamabant alter ad alterum. Et in Zacharia et in Daniele.
Sed contra : Dicit Basilius super Deu- Sed contra.
teronomium, XXX, 1, in quadam homilia : " Sermonis nobis usum Deus qui nos creavit, indulsit pro eo ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus : ut communi in alterutrum affectione naturae unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domiciliis consilii secreta depromeret. Si enim nuda solummodo atque intecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque intentionibus cogitationum alterutrum nosceremus. " Ex hoc accipitur, quod animarum non est loqui, et multo fortius Angelorum.
2. Job, XXVIII, 17 : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Super idem dicit Gregorius , quod " uniuscujusque mentem in resurrectione ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, " Ergo multo magis, cum spiritualior sit natura Angeli, in uno Angelo mens ab alterius intellectu non absconditur : et ita non erit necesse loqui.
3. Item, Basilius : " Quoniam vigor animae velamine carnis cooperitur, ad indicanda atque in publicam faciem proferenda ea quae sunt in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. " Ergo videtur, quod ubi non est velamen carnis, non erit necessarius usus loquendi.
4. Item, I ad Corinth. IV, 5, super illud : Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa : " Gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta : et quia omnia tunc erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. " Ex hoc accipitur, quod etiam mali tunc videbunt cogitationes omnium. Ergo multo fortius Angeli Addent cogitationes suas in coelis.
5. Item, Augustinus : " In patria non erunt cogitationes volubiles hinc illuc atque inde huc, sed omnia simul videbi- mus . " Ergo et Angeli vident omnia simul : et ita non egent locutione.
6. Item, Gregorius in Dialogis : " Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident . " Et loquitur de Angelis. Ergo Angeli omnia vident : et sic idem sequitur quod prius,
7. Item, In visione corporali sic est, quod si visibile sit illuminatum, et non sit medium prohibens inter videntem et visibile, et sit proportionata distantia, videbit videns omne quod visibile est : ergo similiter est in visione spirituali : sed quidquid est in mente cujuslibet Angeli, est in lumine, cum Angelus sit lux, et de aliis impedimentis nullum est in Angelo quin possit videre : ergo non indiget locutione.
8. Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : " Post hanc peregrinationem futurum est, ut omnium cogitationes patebunt invicem, nec invicem repugnabunt. " Sed in futuro similes erimus Angelis Dei, ut dicit Dominus in Matthaeo, xxii, 30. Ergo Angelis patent modo invicem suae cogitationes.
9. Item, Eadem est ratio in genere cognoscendi omnia spiritualia in quantum spiritualia sunt : sed in Angelo substantia est spiritualis, et quidquid est in mente sua, est spirituale : ergo eadem ratio erit cognoscendi utrumque : sed substantia sua cognoscitur sine locutione ab Angelo : ergo et id quod est in mente, cognoscibile est sine locutione.
10. Item, Dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod " multitudo desideriorum in homine causa est loquendi : " multitudo autem desideriorum est ex multis deficientibus, in quae protenditur desiderium : talia autem deficientia non sunt in Angelis : ergo nec multitudo desideriorum, nec per consequens loquela.
Solutio. Dicimus, quod Angeli loquuntur, sicut probatur per primas auctoritates.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod Basilius intendit, quod sermo exterior qui sonat in aere, non est in substantia spirituali naturaliter : est tamen ibi locutio, ut ipse innuit, quae expletur mentis motibus et intentionibus cogitationum. Et quid sit hoc dictu, patebit inferius.
Ad aliud dicendum, quod est quoddam in mente ut beatificans et causa beatitudinis, scilicet Deus et meritum : et de hoc intelligitur dictum Gregorii. Sicut enim vinum inficit vitrum ad judicium coloris viiii per vitrum, sic in resurrectione dotes animae resultabunt in dotibus corporis ad cognoscendum id quod est beatificans et ut causa beatitudinis. Est etiam quoddam in mente ut cujus causa est mens, scilicet conceptus a mente formatus : et non est necesse ut illud cognoscatur ab altero : aliter enim unusquisque tot cognosceret, quot alter : et essent omnes aequaliter in numero cognitorum : quod nec in Angelis modo est verum, nec in hominibus est verum, vel erit post resurrectionem.
Ad aliud patet solutio per praedicta.
Ad aliud dicendum, quod in judicio omnia ea quae sunt damnationis et causae ipsius, et beatitudinis et causae ipsius, erunt palam, et non alia : de his enim tantum erit judicium, et non de aliis. Quod qualiter fiat, in tractatu de judicio erit determinatum.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit de intelligentia quae est in Verbo in quo omnia congregantur in unum. Verbum enim, ut dicit Augustinus in libris de Trinitate, est ars plena rationibus omnium creatorum : et illae rationes prout sunt in Verbo, non sunt distantes et multae : et ideo in ipsis non sunt cognitiones volubiles, sed potius intelligentia simplex et in unum congregata : sed in aliis cognoscibilibus quae ortum habent ab ipsa voluntate et mente Angeli et hominis, vel ab ipsis creatis, non oportet congregatam esse cognitionem sic, quod omnia sint in ipsa simul, sicut nec ipsi conceptus congregati sunt simul, nec ipsae res quae cognoscuntur : et de talibus necessaria est locutio.
Ad aliud dicendum, quod auctoritas Gregorii intelligi potest dupliciter, scilicet quod Angeli omnia videant quantum est de ratione objecti tantum, vel quoad objectum et judicium de re distinctum. Dico autem rationem objecti : quia objectum visionis angelicae est Verbum in quo sunt omnia. Unde videndo Verbum, quodammodo vident omnia : sicut videndo universale, quodammodo vident quidquid est in ipso particularium : et haec visio est omnium in potentia et non in actu : et sic intelligitur dictum Gregorii. Dico autem objectum et judicium de re distinctum, quando objectum reducitur ad propriam naturam cujuslibet cognoscibilis resultantis in ipso, ut certum judicium intelligentiae de quolibet cognoscibili particulari accipiatur : et hoc modo Angeli non vident omnia in Deo : quia ex hoc sequeretur, quod inferiores tot viderent in Verbo, quot superiores : et quod omnes Angeli tot cognoscerent, quot Deus, quod absurdum est.
Ad aliud dicendum, quod ea quae sunt voluntatis et mentis Angeli sunt quasi in luce clausa signaculo voluntatis : ea vero quae sunt in natura sicut in luce aperta : et de hoc patebit magis inferius.
Ad aliud solvendum est per praedictam distinctionem, scilicet quod cogitationes habent reduci ad beatitudinem et causam beatitudinis, et ad libertatem mentis : et primo modo erunt patentes, secundo modo non.
Ad aliud dicendum, quod ratio cognoscendi sumitur ex ratione causae : unumquodque enim cognoscitur per suam causam : et ideo cum non sit nisi una causa eorum quae subsunt voluntati, et eorum quae sunt in natura, non erit idem modus cognoscendi. Ex syllogismo vero inducto non probatur, quod idem sit
modus in specie cognoscendi speciali, sed quod sit eadem potentia perceptiva omnium spiritualium. Et cum dicitur, quod est eadem ratio cognoscendi spiritualia in quantum spiritualia sunt, verum est hoc de ratione cognoscendi in genere et in potentia. Ad ultimum dicendum, quod locutionis duplex est finis : unus est postulare ab alio, ad quae non sufficit ipse homo sibi : alius est communicare intelligentiam alteri. Et primum finem tantum tangit : et quoad illum non est in Angelis, sed quoad secundum.