Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
?
Secundo quaeritur, Quo sermone loquantur?
Et videtur, quod nutibus et signis : quia
1. Ita dicit Glossa super primam epistolam ad Corinthios, xiii, 1, super illud: Si linguis hominum loquar et Angelorum: " In quibus linguis Angeli praepositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant, quod fit aliquibus nutibus et signis. " Sed videtur hoc non posse stare : nutus enim potius servit demonstrationi ipsius rei quam locutioni.
2. Item, De signis illis quaeritur, Utrum sint a natura, vel ad placitum? Et si sunt a natura, tunc sunt eadem apud omnes : et non erit locutio per ipsa. Si autem sunt ad placitum, tunc secundum Philosophum non erunt eadem apud omnes : et sicut in hominibus mutuam allocutionem in uno idiomate praecedit disciplina idiomatis illius, ita etiam in Angelis oporteret allocutionem per signa praecedere disciplinam signorum. Et cum illa disciplina sit per loquelam, vel per inventionem, cum inventio sit per experimentum rerum, ut dicitur in primo Metaphysicae : erit ergo per loquelam, et illa loquela per signa, et sic ibitur in infinitum in signis, quod refutat intellectus : ergo non videntur loqui per signa.
3. Item, Ostensio per causam rei facit demonstrationem et scientiam : ostensio autem per signa facit opinionem tantum : signum enim commune est quoddam inventum in pluribus, ut dicitur in fine secundi Priorum. Signum sic proprium est : quoniam totius generis propria est passio, et non solum propria. Si ergo locutio Angelorum est per talia signa, tunc facit imperfectam ostensionem animi.
4. Si vero dicatur, quod signum accipitur hic secundum diffinitionem Augustini , scilicet quod signum est id quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Licet enim Angelus non habeat sensus, tamen ingeritur ei signum, et per illud accipit notitiam rei de qua est locutio. Tunc quaeratur, In quo differat signum a nutu? Si enim nutus est directio ad rem, et signum est quod significat id ad quod innuitur, oportet signum esse aliquod divisum veniens a loquente ad audientem : et sic non videtur differre a voce sonante, quod est contra Damascenum, qui dicit, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone.
5. Praeterea quaeritur, Utrum signa illa sint in Angelo loquente, vel non? Et si sunt in ipso, tunc erunt passiones, vel habitus, vel potentiae. Et constat, quod non passiones : quia passiones sunt
secundum quas est delectatio et tristitia, ut dicit Philosophus . Secundum signa autem illa neutrum est. Si autem essent potentiae, cum semper eorumdem sint potentiae, semper essent in eodem actu loquendi, quod est inconveniens. Eodem modo etiam sequitur de habitu. Cum enim non habeant habitus acquisitos, sed datos cum creatione, semper eodem modo se habebunt in habitibus illis.
6. Praeterea cum dicat Dionysius , quod intellectus divini per tria dividuntur, scilicet essentiam, virtutem, et operationem, loquela autem sit contenta sub operatione, et signa sint per quae fit loquela, videtur quod signa sint sub virtute : quia a virtute egreditur operatio : sed cum virtutes determinentur penes ultimum potentiae, videtur quod signa illa nihil aliud dicant quam completivam potentiam in Angelis : quod est inconveniens : quia signum dicit relationem ad id quod significatur et cui: virtus autem comparationem ad opus tantum.
7, Item, Objicitur de hoc quod dicit Basilius in auctoritate praenominata, quod si nuda atque intecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque intentionibus cogitationum alterutrum nosceremus. Motus enim mentis est actus intelligentiae. Intentio autem cogitationum est id per quod tangitur in re cogitando : et hoc est species rei : et sic videtur loqui nihil aliud esse, quam secundum actum de re per speciem propriam cogitare : et sic idem esset cogitare et loqui, quod non est verum : quia cogitare ante loqui : quia prius cogitatur de re, et postea pronuntiatur ad alte.
Praeterea, Secundum hoc nihil esset secretum, si idem esset loqui quod cogitare : quia statim quando unus cogitaret, alter perciperet cogitatum ejus sicut percipit loquelam. Ex hoc patet, quod fal- sum est quod dicunt quidam, quod loqui Angelorum est intelligere secundum actum, sicut verbum cordis nihil aliud est quam de re cogitare.
8. Praeterea, Quaeritur de auctoritate Damasceni praenotata, qua dicitur, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone. Quaeritur enim, Quis sit sermo prolatus sine voce? Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : " Rursus autem dividitur rationale animae in interius dispositum sermonem, et prolatum. Est autem interius dispositus quidem sermo, motus animae in excogitativo intellectus sine aliqua enuntiatione. Unde multoties et silentes sermonem totum apud nosmetipsos transimus, et in somniis disputamus . " Et infra, " Prolatus vero sermo in syllabis et in voce operationem habet. " Secundum hoc videtur, quod sine voce prolatus sermo est motus rationis in excogitativo : et secundum hoc loqui erit cogitare, et sequuntur inconvenientia praehabita.
9. Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum signa per quae loquuntur Angeli, sint communia et aequivoca, sicut sunt signa per quae loquuntur homines ? Videtur enim, quod sic : cum enim sit infinita multiplicatio rerum per potentiam naturae, oportet plures res reduci ad unum signum. Ex hoc autem causantur aequivocationes et amphibologiae et communitates, sicut dicitur in primo Elenchorum . Nomina quidem finita sunt, et orationum finita multitudo, res autem numero infinitae sunt : necesse est ergo plura eamdem orationem et nomen unum significare. Sed si hoc est, tunc videtur ulterius, quod causentur paralogismi et deceptiones in locutionibus Angelorum, sicut dicit Philosophus ibidem, quemadmodum illi qui non sciunt numerum prompte proferre, a scientibus expellun-
tur , eodem modo et in orationibus qui nominum virtutis sunt ignari paralogizatur et ipsi disputantes, et alios audientes.
Juxta hoc etiam quaeritur, Utrum utantur pluribus idiomatibus, vel uno tantum ? Et videtur, quod non pluribus : quia, pluralitas idiomatum est ex parte vocum tantum, et non intellectuum : vel ideo, sicut dicitur in principio Perihermenias , quemadmodum neque litterae omnibus eaedem sunt, sic nec voces eaedem. Quarum autem haec primum notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt : et quarum hae similitudines, res etiam eaedem. Ex hoc accipitur, quod intellectus et res apud omnes sunt eaedem, sed. non voces, Cum ergo locutio Angelorum sit sine voce prolato sermone, non utuntur nisi idiomate uno.
Sed contra :
Dicit in Dialogis Gregorius, quod in coelo est notitia omnium linguarum . Et hoc prohat per quemdam puerum, qui fuit raptus in coelum in spiritu, et cum reverteretur, dixit se scire omnes linguas, et loquebatur cum adstantibus Graecum et Vulgaricum, cum ante neutrum sci-
SOLUTIO. Dicimus, quod solutio istius quaestionis accipienda est ex simili. Ad hoc enim quod lumen conjungatur lumini nihil exigitur amplius, quam quod non sit medium impediens conjunctionem illam, et quod sit unum directe ordinatum contra alterum in situ, et quod sit distantia proportionata potentiae immutandi ipsorum luminum : quia si distarent ultra quam possent diffundere radios, tunc non conjungerentur, sicut lumen in Anglia non conjungitur lumini in Italia. Si vero ponatur, quod habeat lumen potentiam cognoscendi et apprehendendi, iterum non exigitur plus quam quod dictum est, quod unum lumen apprehendit alterum, nisi ponatur, quod in voluntate luminis sit manifestare
se, et non manifestare. Hoc etiam videtur per dictum Anselmi qui dicit, quod in omnibus in quibus est potestas faciendi aliquid, et voluntas ordinata ad idem, quod voluntas praecedat potestatem, sicut possum ambulare si volo, possum intelligere si volo. Unde patet, quod voluntas habet a se potentiam claudendi intellectum, et multo fortius ab alio : quia non intelligit nisi velit : ergo multo fortius alius non intelliget eum nisi velit. Et hoc etiam patet ex Augustino, qui facit quaestionem, Cum species rerum sint in anima semper, et potentia intelligendi semper, quare non semper intelligit? Et solvit dicens :" Quod non vult non ante intelligit actu, nisi quando voluntas potentiam conjungit intelligibilibus secundum actum. " Dicimus ergo secundum Dionysium, quod Angeli sunt divina lumina et divina specula. Et dicuntur lumina quantum ad lumen intellectus agentis : specula autem quantum ad habitus formarum rerum cognoscibilium. Et differt lumen intellectus agentis, qui secundum. Philosophum est ut lux, a lumine exteriori in hoc quod illuminatio procedens a lumine corporeo, inest ex necessitate rei naturae quae lucet : sed lumen spirituale est in Angelis ex libertate voluntatis, ut habitum est. Similiter speculum in spiritualibus differt a speculo corporeo in hoc, quod speculum corporeum non accipit formam nisi ex directo praesentialiter oppositum : sed intellectus possibilis in Angelis accipit formam a creatione datam, et semper retinet eamdem. Conversio autem luminis super eamdem formam facit intellectum in actu. Dispositio autem illius ad innotescendum alteri, facit verbum sive sermonem qui est sine voce. Conversio autem ad alterum Angelum ordinans
hunc sermonem ut alteri innotescat, complet locutionem : quod enim in corporalibus est situs, in spiritualibus est ordo.
Et ex hoc patet solutio ejus quod posset objici, scilicet quare uno loquente non omnes audiant, cum distantia in spiritualibus nihil operetur. Hujus enim causa est, ut diximus : quia in spiritualibus est ordo, loco distantiae in situ in corporalibus : quia ergo per voluntatem innotescendi Angelus loquens non convertitur et ordinatur ad omnes Angelos, propter hoc non omnes audiunt, sed illi act quos loquitur.
Dicimus ergo ad primum, quod nutus ibi dicitur innuitio ad rem cum conversione voluntatis et notescendi ad alium Angelum, Et licet ille nutus demonstret rem, tamen quia haec demonstratio est sub forma intelligibili, et est signum conceptus intelligentiae angelicae dicitur locutio.
Ad aliud dicendum, quod signa illa nihil aliud sunt quam interius prolati sermones, de quibus diximus. Proferre autem ipsum non est ad placitum, sed potius sub voluntate, quae voluntas habetur a natura. Nec sequitur ex hoc, quod idem sit apud omnes : quia licet sit voluntas naturalis, tamen actualis conversio ad. significationem hujus vel illius est ad placitum uniuscujusque Angeli loquentis.
Ad aliud dicendum, quod est signum conclusionis, et est signum rei, et Angeli loquuntur per signa conclusionum.
Ad aliud dicimus, quod signum accipitur ibi per quamdam convenientiam ad rationem signi assignatam ab Augustino, sicut procedit objectio.
Et ad id quod quaeritur, In quo differat signum a nutu? Dicendum, quod signum dicitur interius prolatus sermo : nutus autem dicitur determinatio illius signi ad rem per conversionem voluntatis ad rem de qua est sermo.
Ad aliud dicendum, quod signum est in Angelo : signum enim non addit supra formam sive speciem sub qua intelligit Angelus, nisi rationem prolationis ad alterum. Et est in ipso sicut habitus conjunctus actui interpretativo.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius secundum denominationem dividit intellectus divinos in tria : quia a tribus denominantur. Dicuntur enim caelestes essentiae, et caelestes virtutes, et caelestes nuntii sive Angeli. Quorum primum dicit essentiam : secundum autem virtutem : ultimum dicit communem operationem omnium Angelorum. Unde patet, quod illa auctoritas non est ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod per motus mentis intelligit Basilius nutus per quos innuitur ad rem significandam, et non tantum intellectum secundum actum. Per intentionem autem cogitationum intelligit signa: quia peritia tenditur ad rem significandam et ad exprimendum conceptum cordis.
Et per hoc patet solutio omnium eorum quae objecta sunt contra auctoritatem Basilii.
Ad aliud dicendum, quod bona est divisio Damasceni in interiorem et exteriorem sermonem. Sed non sequitur, quod loqui sit tantum cogitare : non enim quilibet motus qui in cogitativo est, dicitur sermo interior, sed motus qui est cum ratione et intentione prolationis ad alterum.
Ad id quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod talis est communitas in rebus : sed tamen ex hoc non confunditur intellectus, quia communitas determinatur per nutum ad rem. Nec tamen est dicendum, quod sit aequivocatio, vel amphibologia, vel hujusmodi: talia enim non sunt nisi ex diversa institutione vel ordinatione vocum exteriorum : sed signa spiritualia semper determinantur ad intellectum et rem.
Ad id quod quaeritur, Utrum habeant plura idiomata? Dicendum, quod non: licet enim puer ille scientiam linguarum
acceperit in coelo, non tamen est ibi usus earum, sed accepit donum Spiritus sancti, quod dicitur gratia linguarum.
Sunt tamen qui dicunt, quod Angeli loquuntur per emissiones luminum spiritualium, et illa lumina dicuntur signa et nutus : dicunt enim, quod sicut lumen corporeum emittit radios per quos ostendit res demonstrabiles visui, ita lumen spirituale potest quando vult emittere radios, per quos demonstrat spiritualia. Sed hoc non videtur : quia oporteret, quod radius emissus per medium perveniret ad verbum Angeli, et non est de facili assignare medium illud,