Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quomodo proprietates ventorum, nubium, electri, aeris, lapidum, leonum, bouum, aquilarum et equorum conveniant Angelis secundum Dionysium ?
Postea tangit ventos, nubes, et electrum, et aes, et lapides, dicens, quod venti significant velocitatem et motum eorum transvectivum inferiorum in superiora.
Et quandoque etiam ventus significat deiforme eorum : eo quod ventus divinae operationis habeat imaginem, sicut dicitur etiam in Joanne : ''Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat .
Nubes autem significant duo : nubes enim sunt quandoque disgregatae et lucidae, et tunc significant sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos prima apparitione, primam manifestationem pompose accipientes et ipsam copiose in ea quae sunt secundo lucide et proportionaliter distribuentes. Quandoque nubes sunt spissae pluviosae, et tunc significant genitalia, et vivificum et activum et perfectivum juxta intellectualem imbrium conceptionem, et excipientem sinum, scilicet cordis, humidis pluviis in vitales partes evocantem.
Electrum quidem., quoniam auriforme simul et argenteum,significat imputribile ut in auro quod non contrahit rubiginem, et simul largum et non minutum et incontaminatum splendorem, et aptam ut in argento et luciformem ut coelestem claritatem.
aeri autem secundum traditas rationes aut igneum aut auriforme attribuendum.
Lapidum autem multicolores species significare aestimandum, aut quasi albas luciforme, aut quasi rubeas auriforme, aut quasi pallidas juvenile aut novum, et per singulas species invenies anagogicam typicarum imaginum diiudicationem.
Postea tangit figuram leonum et boum et aquilarum et equorum , dicens : " Leonem significare censendum principale et robustum et indomitum et abditum ineffabilis deitatis, ut virtus assimilativum intellectualium vestigiorum circumvelamine, et mystice fortassis pretioso amictu secundum divinam
illuminationem in semet restituto itinere.
Et tangit proprietates leonis quinque, quarum prima est, quod est princeps ferarum. Secunda est, quod est robustum animal, sicut ostenditur in magnitudine extremitatum, sicut dicitur in. fine secundi Priorum, quod habere magnas extremitates signum est fortitudinis. Tertiaest,quod est indomitum, quia contemnit fortitudinem domantem. Quarta est, quod delet vestigia per tractum caudae, ne possit a venatoribus inveniri. Quinta est,quod circulum facit circa bestias quas insequitur, ne egrediantur. Et conveniunt haec Angelis, Primum, quia in intellectuali natura creata Angelus tenet principatum propter intellectum deiformem. Secundum, quia virtus ejus et robur excedit virtutem natura, ut patet in operatione signorum. Tertium, quia excedendo potestatem et cognitionem nostram, Angelus sub nostro intellectu et opere non mansuetatur, Quartum, quia vestigia per quae vadit in divina, sunt nobis incognita, et quasi deleta. Quintum, quia theophanias quas venatur. Angelus, quasi circulariter circumducit, et in seipsum restituit iter. Nam secundum Augustinum primo creaturae fiendae cognitionem in creatore accipit, deinde in propria natura cognoscit, et tertio quasi restituto in seipso contemplationis itinere cognitionem creaturae in laudem creatoris attollit.
" Ipsam vero bovis significare aestimo figuram firmum et novum et intellectuales sulcos revocans in susceptionem coelestium et gignentium imbrium, et custoditivum et fortissimum. " Et tangit proprietates bovis in laborando : boves enim firmi sunt durando in laboribus : novi per effectum, quia laboribus suis in novant terram, et scindendo sulcos aperiunt terram ad susptionem imbrium et custodiam seminum, et fortissimi sunt in adjuvamento diversorum laborum, sicut in triturando., et hujusmodi. Et haec conveniunt Angelis in effectu custodiae, sicut facile est aptare.
" ipsam dehinc aquilae figuram significare existimo regale et altiferum et citivolum et ad potentificum alimentum, acutum, et sobrium, et agile, et bene machinatum, et ad copiosum, et mul tolucentem radium divini solis desiderio in speculativarum virtutum sanis obtutibus immediate recto et inflexibiliter contemplativum. " Sunt autem hae proprietates aquilae, quod rex est avium volans alte et cito, et longe videns escam, et sensus habens sobrios, id est, quod spiritus visuales grossis vaporibus non turbantur ad obscurandum visum. Et est agilis ad dispositionem alarum ad motum : et bonas habet machinationes ad raptum praedae. Similiter coadunatum visum ad intuitum solis immediate recte et inflexibiliter. Et haec conveniunt Angelis, qui quantum ad naturam intellectualem regales sunt, quantum vero ad modum contemplandi accipiuntur aliae proprie talos, et quantum ad objectum contemplationis eorum quod est Deus sublimis. Et dicuntur altiferi quantum ad actum : cltivoli vero, quia intelligunt sine inquisitione et discussione intellectu deiformi, et quoad vim discretivam a limenti divini, quod eos facit validos et potentes, dicuntur acuti ad potentificum alimentum. Quoad hoc vero quia intellectus eorum non turbantur phantasmatibus, dicuntur sobrii. Agiles autem secundum motum indefessum. ad ddivinam voluntatem implendam. Secundum autom quod rapiunt animas diabolo subito et improvise, dicuntur bene machinati. Secundum vero quod contemplantur non per speculum et in aenigmate, dicuntur contemplativi ad copiosum, quod in omnia se diffundit : multo lucens vero, quia per seipsum. Et dicuntur contemplativi desiderio : quia contemplationis objectum movet et accendit desiderium, Speculativae vero virtutes dicuntur oculi mentis, intellectus scilicet agentis et possibilis. Et dicuntur sanis obtutibus,
quia collyrio gratiae et confirmationis peruncti sunt. Et dicuntur contemplari immediate, quia non per speculum : et recte, quia facie ad faciem : et inflexibiliter, ad differentiam raptorum, qui licet Dominum quandoque contemplentur, tamen deprimente sarcina miseriae iterum deflectuntur a lumine incircumscripto felicitatis aeternae.
Sequitur : " Illam vero equorum figuram significare aestimo obediens et fraenabile. Fraenum autem nihil aliud est quam ordinatio potestatis. Album quidem non lucidum, quam maxime divini luminis cognatissimum. Album enim secundum naturam causatur ex diffusione lucis in superficie clara. Eorum autem qui nigri sunt, abditum. Abditum enim eo quod nigrum, opacum est ex privatione lucis in superficie corporis. Dicitur autem hoc abditum non a privatione lucis simpliciter, sed quoad nos : sicut omnis lux excellens abdita est oculo, qui excellitur ab ipsa, secundum quod etiam dicitur Deus habitare in nebula vel in caligine : et per nebulam et caliginem supponitur lux inaccessibilis. Rubrum vero igneum et activum : quia scilicet incendunt ad amorem, et activi sunt ad consumptionem peccati, secundum quod etiam Seraphim labia Prophetae dicitur purgasse . Commixtorum quoque ex albo et nigro perfectiva virtute extremorum conjunctum : et prima secundis et secunda primis convertibiliter et provide connectens. Dictum est enim, quod nigrum significat abditum lucis inacessibilis nobis : et haec est theophania prima et proportionata primis. Album autem illuminationem significat apparentem nobis : et haec est theophania secunda proportionata secundis. Unde sicut album et nigrum sunt extremae species colorum, et conjunguntur in medio commixto : ita equi varii significant Angelos primas illuminationes recipientes, et secundas inferio- ribus dantes : et per hoc prima in secunda, et secunda in prima reducentes. "