Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet propria voluntate ceciderit ?
Secundo quaeritur, Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit ?
Et videtur, quod unus aliis omnibus persuaserit. Quia
1. Sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : " Simul autem cum eo evulsa est et consecuta eum est et cecidit multitudo infinita eorum qui sub ipso ordinati erant Angelorum . " Si autem consecuti sunt eum, tunc ipse fuit primus,et alii ex suasione ejus ceciderunt.
2. Hoc idem videtur per illud quod habetur in Apocalypsi, XII, 3 et 4, quod cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum coeli. Cauda enim, ut dicit Glossa, est deceptio per quam celatur iniqua voluntas. Et ita videtur, quod stellas, hoc est, Angelos traxerit deceptione suae persuasionis.
3. Et hoc idem videtur dicere Isidorus sic : " Lucifer ille aliis major non solus cecidit, sed cum eo multi qui ei in malitiam consenserunt. "
4. Item ex. modo loquendi in Evangelio Matthaei, XXV, 4:1 : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis ejus. Non enim dicuntur Angeli ejus, nisi quia suae suasioni consenserunt.
Sed contra :
1. Si aliis suasit, ergo prius ipse in se peccato consensit : ergo inter consensum ejus et casum aliqua media mora fuit, scilicet, in qua suasit, aliis, quod est inconveniens.
2, Item, Si. alii Angeli suadenti consenserunt, ergo per alium peccaverunt : sed. dicit Augustinus, quod " qui peccat per alium, per alium potest redimi : " et sic alii Angeli habere possunt redemptorem, quod est contra fidem.
Sed tunc quaeritur juxta hoc, Quare statim damnatur peccatum Angeli poena aeterna, et non peccatum hominis?
Videtur enim, quod locum poenitentiae haberc debeat. Uterque enim , Angelus scilicet et homo, liberi arbitrii est, et uterque naturae intellectualis, et uterque ad imaginem Dei creatus.
Quod si concedatur, contra : Dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : " Oportet scire, quoniam quod hominibus est mors, hoc Angelis est casus : post casum enim non est illis poenitentiae locus, quemadmodum nec hominibus post mortem . "
Solutio, Dicendum salva meliori sententia, quod Angeli non suasione alterius peccaverunt, sed unusquisque propria eligentia et propria voluntate.
Ad hoc autem quod objicitur primo, dicendum quod consecuti sunt eum sicut secundarii principale, non sicut ante suadentem.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod dicitur in Apocalypsi, dicitur de dracone persequente mulierem, hoc est, Ecclesiam, cujus cauda trahit stellas, hoc est, fideles ad infidelitatem et peccatum : et ita exponit Glossa ibidem.
Si autem dicatur, quod stellae intelliguntur Angeli, sicut videtur exponere Magister in Sententiis, tunc cauda nihil aliud est, nisi subjectio potestatis : sicut enim in bonis Angelis illuminatio descendit a superioribus in inferiores, ita etiam voluntas iniqua resultabat in principe malorum, cui iniquae voluntati inferiores non persuasione aliqua, sed propria electione consenserunt : quia conveniens eis videbatur., ut ille in montem testamenti ascenderet et similis Altissimo efficeretur.
Sic etiam intelligitur quod de isidoro objicitur.
Ad id quod objicitur de Evangelio, dicendum quod inferiores daemones dicuntur Angeli Luciferi propter subjectionem et obedientiam : quia ei obsequuntur ad expletionem suae iniquae voluntatis.
Ad id quod juxta hoc quaeritur, dicendum, quod multae sunt rationes quare Angelus statim damnatur, et non homo : ex quibus tres ad praesens sufficiant. Quare prima est, quod Angelus in intellectu deiformi creatus non progreditur ad beatitudinem per cognitionem speculi et aenigmatis, sed juxta Deum creatus, ut dicit Augustinus in libro Confessionum, ad beatitudinem non indiguit nisi confirmatione et conversione ad Deum.
Et ideo cum omnis praesentia sit de ratione viae, aversio ejus non potuit habere praesentiam, sed extremam damnationem. Homo autem factus est in via ut per speculum et aenigma proficeret in cognitionem beatitudinis : et ideo peccato ejus congruit praesentia. Secunda ratio est quam tangit Augustinus : quia tota natura humana in principio sui per casum deperierat, non autem tota natura Angeli : et ideo ne homo frustra creatus fuisset ad imaginem Dei, cum beatitudinem ad quam creatus erat non perciperet, per potentiam revocatur. Tertia, est : quia quanto excusabilius est peccatum, tanto venia dignius. Excusabilius autem est, quanto peccans est infirmior : infirmior autem est homo, quam Angelus : et ideo homo susceptivus est poenitentiae, Angelus autem non. Quaedam autem aliae rationes ponuntur in. quaestione de Incarnatione,