Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
?
Ad primum proceditur sic :
1, Dicitur, Isaiae, XIV, 13 : In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum. Ubi dicit Glossa : " In firmamento erat, in coelum ubi Dei solium, cupiebat ascendere. " Ergo videtur, quod appetebat aequalitatem Dei : quia coelum in quo est Dei solium, est eminentia Trinitatis.
2. Item, In Ezechiele, xxviii, 6 et seq. : Haec dicit Dominus Deus : Eo quod ele-vatum est cor tuum quasi cor Dei, idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos Gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum. Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
3. Item, Augustinus dicit, quod diabolus voluit esse sicut Deus. Ergo aequalitatem Dei appetiit.
4. Praeterea, Hoc idem videtur per rationem. Si enim Lucifer altior fuit inter Angelos et cupiebat altius ascendere, cum non esset altior magnitudo nisi Dei, non poterat appetere nisi aequalitatem illius altitudinis, quam in Deo videbat.
Sed contra:
1. Est objectio Anselmi sic : " Si Deus non potest cogitari nisi ita solus, ut nullus illi similis possit cogitari, quomo-
do potuit diabolus velle quod non potuit cogitare ? Non enim ita obtusae mentis erat, ut nihil aliud Deo simile cogitari posse nesciret . "
2. Item, Anselmus in Monologio dicit : " Credimus te aliquid quo nihil majus cogitari potest. " Et ibidem probat, quod nihil sibi aequale cogitari potest : sed quod non cogitatur, non appetitur : ergo diabolus non potuit appetere aequalitatem Dei, quam non potuit cogitare.
3. Item, Per rationem : In libro de Causis dicitur, quod omnis intelligentia intelligit essentiam suam : ergo Anselmus cum sit intelligentia, suam essentiam intellexit et totam : tota autem essentia Dei. intelligi non potest : quia aliter comprehenderetur, quod est contra Augustinum : et nihil desideratur nisi quod intelligitur : ergo diabolus non appetiit aliquid quod est ut tota essentia divina : et ita non appetiit aequalitatem Dei.
4. Item, Damascenus in primo libro de Fide orthodoxa : " Circumscriptibile quidem est, quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur. Incircumscriptibile vero est, quod nullo horum continetur. Ergo incircumscriptibilis quidem est solus Deus, sine principio et sine fine ens, et omnia continens, et nulla comprehensione contentus. Solus enim est incomprehensibilis et interminabilis a nullo contentus vel cognitus : ipse vero solus suiipsius est contemplator . " Ex hoc accipitur, quod aequale Dei non potest intelligi a creatura, et per consequens nec appeti.
5. Si aliquis dicat forte, quod voluntas impossibilium est, sicut videtur Aristoteles dicere in III Ethicorum, sic : Sed. neque voluntas eligentia est, etsi esse proprie videatur : eligentia quidem enim non est impossibilium. Et si quis dixerit, scilicet quod eligentia sit impossibilium, videbitur esse demens. Voluntas autem est im- possibilium, verbi gratia immortalitatis. Et ita diabolus potuit velle impossibile.Si, inquam, sic dicatur, Contra : Impossibile dicitur duobus modis, scilicet impossibile ad habendum per opus, et impossibile quod est species falsi, sive impossibile ad intelligendum. Cum igitur secundum Philosophum tantum duo moveant appetitum, scilicet intellectus, et phantasia, non erit appetibile quod est impossibile intellectui et phantasiae : tale autem est aequalitas Dei, ut probat Augustinus : ergo non erit appetibilis. Dictum autem Philosophi intelligitur de impossibili ad habendum per opus, quod tamen est comprehensibile per intellectum.
6. Praeterea, Licet secundum Philosophum voluntas sit impossibilium, tamen voluntas cum eligentia numquam est impossibilium : aliter enim eligentia esset impossibilium, quod improbatur a Philosopho. Voluntas autem daemonis fuit cum eligentia, eo quod videbatur niti ad habendum per opus illud quod appetiit.
7. Praeterea, Dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, quod appetiit hoc ad quod pervenisset si stetisset : sed ad aequalitatem Dei numquam pervenisset : ergo numquam illam appetiit.
8. Item, Anselmus : " Quid illud fuerit, non video : sed quidquid fuerit, sufficit scire, quod fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod non acceperunt, quando creati sunt, ut ad illud suo merito proficerent . " Ex hoc accipitur, quod per meritum accepissent daemones hoc quod ante voluerunt : hoc autem non est aequalitas Dei : ergo non appetierunt aequalitatem Dei.
9. Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : " Factus continuo, Lucifer scilicet, a luce veritatis se avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis deiectione depravatus . " Ergo videtur, quod appetiit excellere in propria pote-
fate. Hoc idem videtur dicere beatus Bernardus in sermone 17 super Cantica, sic : " Potuit contingere (si tamen non incredibile putetur) plenum sapientia et perfectum decore, homines praescire potuisse futuros in parem gloriam etiam et profecturos. Sed si praescivit, absque dubio in Dei. Verbo vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. Infirmiores, inquit, sunt inferioresque natura : non decet esse concives, nec aequales in gloria. " Ex hoc accipitur, quod appetiit sibi esse subjectos, qui ad eamdem gloriam creati fuerunt. Et ita patet, quod appetit excellere in potestate.
10. Idem, Bernardus tractans illud verbum Isaiae, XIV, 14 I Sedebo in monte testamenti, etc: " Voluit Altissimi per vim similitudinem obtinere, scilicet ut quemadmodum ipse super Cherubim sedens gubernat omnem angelicam creaturam : ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum. Absit, absit. Iniquitatem meditatus est in cubili suo,mentiatur iniquitas sibi . " Ex his patet, quod non appetiit aequalitatem Dei, sed tantum perfectionem potestatis super subjectos.
Sed contra hoc iterum videtur, quod hoc appetendo non videtur peccasse :
1. Partes enim beatitudinis sunt perfectum posse, et perfectum scire, et perfecta bonitas : cum igitur creatus luerit ad appetendum beatitudinem, non videtur peccasse appetendo partes ipsius.
2. Item, Joannes : Scimus, quoniam eum apparuerit, similes ei erimus . Ergo multo magis Angelus potuit esse ei similis: et ita non peccavit appetendo similitudinem illam, sed potius meruit.
3. Praeterea, Videtur quod verissime appetiit aequalitatem Dei : quia beatitudo est constans ex commodis quam appetit omnis rationalis creatura : ergo tanto magis appetit, quanto magis cognoscit, et maxime maximam : sed maxima est illa
quae est Dei : ergo maxime appetit illam aequalitatem Dei,
Nec videtur esse contra hoc quod dicit Anselmus, scilicet quod nihil intelligibile sit aequale Deo : quia dupliciter intelligitur aliquid, scilicet secundum scientiam quia, et secundum scientiam propter quid : et licet aequalitalcui Dei non possimus intelligere per scientiam propter quid, tamen eam intelligimus secundum scientiam quia : scimus enim, quia incomprehensibilis et immensa est beatitudo Dei. Haec autem scientia sufficit ad movendum appetitum. Ergo Lucifer ae qua1itatem Dei potuit appeter.
Solutio. Dicimus consentiendo Sauciis supra inductis, quod diabolus nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset si stetisset. Sed in beatitudine tria sunt, ut dictum est, scilicet perfecta potestas, et perfecta scientia, et perfecta bonitas. Et appetibile Angeli fuit beatitudo secundum perfectionem potestatis, non considerata scientia et bonitate. Appetibile autem primi hominis fuit beatitudo secundum perfectionem scientiae, non considerata potestate et bonitate. Et appetibile Antichristi erit beatitudo secundum perfectionem bonitatis, non considerata potestate et scientia.
Quod qualiter verum sit, sic potest intelligi : Ad perfectionem potestatis tria exiguntur, scilicet ut a se et non ab alio habeatur, et ut habeatur statim et non proficiatur ad eam per meritum, et ut in subjectis per potestatem alterius resistentiam non inveniat. Haec eadem tria exiguntur ad perfectionem scientiae et bonitatis, scilicet ut a se scientia habeatur, et non per meritum exspectetur, et ut non habeat resistentiam in scibilibus. Et hoc est quod dixit daemon : Erilis sicut dii, scientes bonam ei malum . Similiter de bonitate. Volet enim Antichristus a se
habere bonitatem, et statim et non per meritum exspectare, et quod in bonitate nihil sibi sit comparabile. Et hoc est quod dicit Apostolus de ipso, quod ex tollitur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur .
Si autem quaeratur, Quomodo secundum hoc verum sit quod dicit Anselmus, quod appetiit ad quod pervenisset si stetisset ?
Dicendum, quod ad potestatem secundum se venisset, sed ad modum potestatis, non, scilicet quod a se et sine meritis statim habuisset : habuisset enim potestatem a Deo et ex. profectu meriti, non statim : et ideo non in appetibili, sed in modo appetendi peccatum fuit. Ex. hoc etiam patet qualiter voluerit esse similis Deo in habendo potestatem perfectam sicut Deus, Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli : " Quidquid habebat, debebat velle : voluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat : sicut Heva voluit similis esse Deo, priusquam Deus hoc vellet. Nihil autem velle poterat nisi justitiam aut commodum : ex commodis enim beatitudo constat quam vult omnis rationalis natura. Justitiam vero volendo peccare non potuit. Peccavit ergo volendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit, sed per meritum exspectare : quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse potuit. Pius ergo aliquid quam acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam extra justitiam extendit : at cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit inordinate similis esse Deo. "
Et per hoc patet solutio ad prima quatuor : per talem enim voluntatem non tantum voluit esse similis Deo, sed etiam major secundum aliquid. Unde Anselmus : " Etiamsi voluit esse par Deo, sed aliquid minus Deo, contra voluntatem Dei. hoc voluit inordinate esse similis Deo, quia propria voluntate, quae nulli subdita fuit, voluit aliquid. Solius enim. Dei esse debet sic voluntate propria velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem... Non solum autem voluit esse aequalis Deo, quia praesumpsit habere propriam voluntatem : sed etiam major voluit esse, volendo quod Deus illum velle nolebat: quoniam voluntatem suam supra Dei voluntatem posuit. "
Ex his patet solutio ad omnia praeter quatuor ultima, ad quorum primum dicendum est, quod in appetibili non fuit peccatum, sed in modo appetendi.
Ad secundum dicendum, quod similes ei erimus per participationem beatitudinis suae, et non per habere ex nobisipsis. Dicunt tamen quidam,quod est similitudo aequiparantiae sive paritatis, et similitudo imitationis sive repraesentationis.Et primo modo non erimus ei similes, et similitudinem appetiit diabolus. Secundo modo erimus ei. similes, et illam non appetiit.
Ad tertium dicendum, quod appetitus est duplex, scilicet naturalis, et appetitus cum eligentia. Naturalis autem secundum Anselmum, nec bonus nec maius est, et ille crescit secundum quantitatem appetibilis : appetitus autem cum eligentia non extendit se extra id quod appetere debet. Et hoc contingit, quia, ut dicit Philosophus, eligentia est cum intellectu et ratione. Et secundum Anselmum limitatur a justitia : et iste appetitus non crescit nisi quantum se extendunt rationes juris et honesti. Posset tamen aliter dici, quod uterque appetitus crescit secundum rationem appetibilis : sed iste secundus non. est impossibilium : et ideo non appetit beatitudinem omnino aequalem Deo.
Ad ultimum: dicendum, quod verum est, quod scientia quia sufficit ad movendum appetitum : sed quia appetitus daemonis fuit appetitus cum eligentia, ideo non potuit esse impossibilium, ut dictum est, sed potius in id ad quod aptus erat daemon, et quod habuisset si stetisset,