Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quod fuit peccatum primum Angeli mali ?
Secundo quaeritur, Quod fuit primum peccatum diaboli ?
Et videtur, quod superbia.
1. Per illam auctoritatem Augustini supra inductam, ubi dicit, quod cadens diabolus fuit superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione depravatus.
2. Similiter, Per illud Ecclesiastici, x, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Quod exponit Augustinus . in libro XI super Genesim ad litteram, de primo peccato daemonis et hominis, quod initium fuit omnis peccati.
3. Item, Bernardus in sermone 17 super Cantica : " In coelo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et aerumnarum omnium prima parens superbia. Nam etsi ''invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum , initium tamen omnis peccati est superbia. "
4. Item, Videtur per rationem : Appetitus enim potestatis est appetitus excellentiae. Appetitus autem excellentiae est superbia. Ergo appetitus potestatis est superbia. Sed appetitus potestatis primus fuit appetitus daemonis. Ergo superbia fuit primum peccatum daemonis.
5. Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram: " Quando dejecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret, Scri- ptura non dicit : ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat : in promptu enim est omnibus haec intuentibus non ex invidentia superbiam nasci, sed potius invidentiam ex superbia . " Sed contra:
1. Dicit Apostolus ad Timotheum, quod radix omnium malorum est cupiditas . Et addit Augustinus : " Hac enim diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed. propriam potestatem. Proinde amor proprii boni perversus privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem satiari cupientem . "
2. Item, Videtur quod inobedientia fuit primum peccatum per auctoritatem Anselmi supra positam, scilicet quod voluntatem suam supra voluntatem Dei posuit, et propriam voluntatem habere praesumpsit.
3. Item, Quidam objiciunt sic : Angelus ex. consideratione suae pulchritudinis, ut dicitur in Ezechiele , peccavit: ergo conferre debuit, quod de sua pulchritudine non tumesceret : et non contulit : ergo omisit : et sic omissio fuit primum peccatum ejus.
4. Item, Ratio tenetur regere in faciendum, et tunc non rexit : ergo omisit.
Solutio. Dicimus secundum Augustinum, quod superbia fuit primum peccatum daemonis, et ex superbia nata est invidia, quae dejecit hominem. Unde Augustinus dicit in libro de Conflictu vitiorum et virtutum : " Quam densissimis putamus in terra superbiae tenebris lutum involvi, si potuit in coelo stella quae mane oriebatur, per superbiam lucis suae globos amittere. " Item, in libro XI super
Genesim ad litteram : " Invidia sequitur superbiam, non praecedit : non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiae, propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae: quid inde nascatur, satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur : vel superioribus, quia eis non coaequatur : vel inferioribus, ne sibi coaequentur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque fit superbus. " Hoc idem dicitur in Psalmo XXXV, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, ei manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Tamen notandum, quod superbia dicitur tribus modis. Uno modo generaliter, scilicet appetitus altitudinis in quocumque, et haec superbia proprie dicitur tumor, secundum quod Gregorius dicit, quod mor mentis est obstaculum veritatis. Et distinguit quatuor species tumoris, quae notantur in hoc versu :
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus, inflant.
Alio modo dicitur adhuc specialius, secundum quod dicitur amor proprii boni in ratione aversionis a Deo : per hoc enim quod avertit a Deo, induit quamdam rationem superbiae, et haec superbia non est speciale peccatum, sed. initium omnis peccati : et haec etiam superbia dicitur pes superbiae, quia ibi primo stat iniquitas, quando manus peccatoris movet peccantem.
Tertio modo dicitur specialissime superbia appetitus excellentiae in potestate ad dignitatem pertinente, et hoc est speciale peccatum, et primum peccatum daemonis.
Similiter avaritia dicitur duobus mo- dis, generaliter, et specialiter. Generaliter nimius amor proprii boni, et haenon differt a superbia generalissimo dicta, nisi pro tanto quod superbia dicitur amor ille in quantum avertit a Deo, avaritia vero in quantum convertit ad bonum commutabile, et sic avaritia dicta est radix peccati, et non speciale peccato. Secundo modo dicitur avaritia specialiter nimius amor pecuniae vel bonorum fortunae : et hoc non fuit primum peccatum daemonis. Quod autem hoc verum sit, accipitur ab Augustino in libro XI super Genesim ad litteram : " Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura diffinit dicens Initium omnis peccati est superbia . Cujusmodi testimonio non inconvenienter aptatur illud quod Apostolus ait : Radix omnium malorum est cupiditas . Si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit quid amplius quam opportet propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem, cui sapienter nomem Latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a decremento quam ab incremento dictum elucet : omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias egestatemque detruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui. amore redigitur. Specialis autem est avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniaecujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo : Radix omnium malorum est cupiditas. Hac enim et diabolus cecidit, qui non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem suam satiari cupientem . " Hucusque sunt verba Augustini, in quibus tria notantur, scilicet solutio eorum quae objecta sunt, et distinctio superbiae et avaritiae, et quod propriam potestatem
appetiit daemon, sicut in praesenti quaestione determinavimus.
Ad hoc autem quod objicitur de inobedientia, dicendum quod vitia speciem et rationem habent a fine voluntatis. Unde inobedientia rationem habet a contemptu praecepti in quantum praeceptum est: quod quia contemnere non intendebat Angelus, ideo speciale et primum peccatum suum non fuit inobedientia, sed consequens et commune, secundum quod Ambrosius dicit de omni peccato, quod " est praevaricatio legis divinae, et coelestium inobedientia mandatorum. " De hoc autem sufficientius in tractatu de peccatis determinabitur.
Ad id autem quod objicitur de omissione, dicendum, quod ratio illa supponit falsum, scilicet quod non contulerit. Dicit enim Anselmus per expresse in quadam auctoritate supra inducta, quod scivit se non debere appetere quod appetiit, et hoc non potuit scire nisi ex collatione.
Ad ultimum dicendum, quod error fuit rationi admixtus, scilicet praesumptionis impunitatis, sicut supra in auctoritate Anselmi patuit. Hic autem error sive ignorantia non est speciale peccatum, sed est error eligentiae et inquisitionis, vel ignorantia praecedens omne peccatum, secundum quod dicit Philosophus in III Ethicorum , quod omnis malus est ignorans : quae tamen ignorantia secundum eumdem. Philosophum non meretur indulgentiam et misericordiam, sed vituperium.