Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum culpa diaboli aliquid virtutis secum compatiatur ?
Tertio quaeritur, Utrum culpa sua pecuni aliquid virtutis compatiatur? Et videtur, quod sic : quia
1. Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus , quod nihil universaliter est bono privatum : sed aliquid secundum omnem modum bono privatum, est nusquam nullo modo, neque erat,neque est, neque erit, neque esse potest. Ergo videtur, quod culpa daemonis aliquid virtutis habet admixtum.
2. Si forte dicatur, quod Dionysius loquitur ibi de bono naturae. Contra : Sic sequitur in littera : " Sicut impudicus quamvis privatus est bono secundum. irrationabilem concupiscentiam, in. hoc quidem neque est, neque existentia concupiscit : participat autem bono secundum ipsam unitionis et amicitiae obscuram resonantiam. " Ex hoc etiam patet, quod ipse bonum hoc quod est admixtum malo, non ponit in natura operantis tantum, sed etiam in ipsa actione ipsius et voluntate.
3. Item, Dionysius, ibidem : " Furor quidem participat bono secundum ipsum moveri et desiderare, apparentia mala ad apparens pulchrum redigere et convertere. " Ex hoc iterum accipitur, quod in ipso furore bonum est.
4. Item, Dionysius, ibidem : " Pessimam vitam desiderans et optimam ipsi apparentem secundum ipsum desiderare et ad. optimam vitam respicere, participat bonum. " Ex hoc habetur, quod
etiam quantum ad intentionem bonum videtur admixtum.
5. Si forte dicatur, quod hoc intelligitur de hominibus qui non sunt confirmati in malo, quorum desideria sunt ad bonum commutabilia, quae imaginem habent summi boni, et non de damnatis. Contra : Dicit Dionysius, ibidem : " Si omnino bonum aufers, neque substan1ia erit, neque vita, neque desiderium, neque motus, neque aliud nihil. " Cum igitur in daemonibus sint desideria et motus, aliquid boni videtur immixtum operationibus eorum.
8. Item, Dionysius, infra in eodem capite: " Data daemonibus angelica dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non vident claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes, " Ex. hoc accipitur, quod naturalia daemonum integra sunt, et etiam splendent per aliquod additum naturalibus : et hoc non est nisi habitus : ergo videtur, quod habent aliquid virtutis etiam in habitu.
6. Item, Peccatum non tollit virtutes politicas : multi enim etiam infideles virtutes politicas habuerunt. Cum igitur in daemone super opus Dei nihil sit nisi culpa, et illa non sit contraria virtuti politicae, Addetur quod virtutes politicas possunt habere daemones.
7. Item, Expresse dicit Jacobus, quod daemones credunt et contremiscunt : ergo daemones habent fidem informem : et fides informis est aliquid virtutis : ergo daemones habent aliquid virtutis.
8. Item, In Evangelio legitur, quod obediverunt Christo praecipienti : et obedientia etiam informis est aliquid virtutis : ergo daemones habent aliquid virtutis.
actum laudabilem secundum ordinem ad felicitatem politicam, de qua locuti sunt Philosophi : formata vero habet actum gratum Deo, qui ordinatur ad felicitatem aeternam, de qua loquuntur Sancti. Unde cum daemones neutrius felicitatis sunt perceptibiles, non habebunt virtutem, neque formatam, neque informem.
Ad id autem quod objicitur de Diouysio, dicendum quod ipse loquitur de illo bono quod convertitur cum ente. Sicut enim dicit Augustinus et Boetius in libro de Hebdomadibus, unumquodque in eo quod est, bonum est : et hoc quidem bonum non semper est potentia ad virtutem, quia non omnia sunt susceptibilia virtutis. Sed intelligentia et actus ejus potest esse virtutis subjectum, sed aliter et aliter. Nam ipsa intelligentia potest esse subjectum virtutis, sicut substantia composita substat accidenti : sed actus ejus voluntarii et affectiones possunt esse subjecta virtutis, sicut potentia perfectibilis per formam. Et inde est quod dicunt Augustinus et Boetius et Bernardus, quod quatuor affectiones semina sunt virtutum et vitiorum. Unde desiderium substantia est actus sive affectionis, circa quam potest esse perfectio virtutis, vel privatio quae est vitium : et ideo cum actus ille secundum quem motus animi attingit ens, habeat existentiam, secundum hoc ipsum attingit etiam bonum quod cum ente convertitur. Et ratio hujus boni non est alia secundum Boetium nisi quia est a bono sicut omne ens est ab ente primo. Et cum primum ens non sit tantum ens, sed etiam bonum : ita oportet effectum ejus etiam esse bonum : quia boni est bona adducere, sicut dicit Dionysius . Cum autem hoc ens secundum quod in actu animae vel affectione accipitur, non supponat nisi substantiam potentiae in actu, in qua potest aequaliter esse ratio
virtutis et vitii, patet quod nihil supponit de esse virtutis : et de tali bono quod substantiam hujus potentiae dicit in ipso spiritu intellectuali et affectione et actu ejus, loquitur Dionysius in omnibus auctoritatibus inductis.
Et per hoc patet hoc quod sequitur, ubi dicit, quod si aliquid esset bono universaliter privatum, ipsum nec esset, nec subsistere posset.
Ad hoc autem quod objicitur de fide daemonum, dicendum quod est fides ex scientia, et est fides ex illuminatione primae veritatis. Et prima credulitas habet necessitatem, secunda vero libertatem voluntatis. Unde Augustinus : " Caetera potest homo nolens, credere non potest nisi volens, " Prima autem fides non est laudabilis, et haec est daemonum. Secunda vero laudabilis est etiamsi informis sit, et hanc non habent daemones.
Si vero objicitur quod Gregorius dicit, quod timor servilis nascitur ex fide informi : unde cum dicat Jacobus : Daemones credunt ei contremiscunt, et sic innuat daemones habere timorem ex credulitate sua, videtur quod daemones habeant fidem informem.
Dicendum, quod timor servilis facit desistere ab actu peccati, licet non a voluntate. Unde Gregorius dicit, quod in timore servili vivit peccandi voluntas, et sequeretur opus si speraretur impunitas. Cum igitur in daemonibus non. sit retractio ab actu peccati, patet quod non habent timorem servilem, qui dicitur donum Spiritus sancti : sed contremiscunt ex timore naturali, qui oritur ex scientia justitiae Dei per quam infliguntur eis poenae.
Si vero iterum objiciatur, quod ita possunt daemones habere fidem sicut spem. Quod autem habeant spem, habe- tur Job, xl, 28, ubi dicit Dominus : Ecce spes ejus frustrabitur eum, loquens de Behemoth.
Ad hoc dicendum, quod nec spem habent informem. Dicitur enim spes dupliciter : et secundum unum modum est una via de quatuor affectionibus naturalibus, quas tangit Boetius in libro de Consolatione philosophiae . Secundum alium modum est virtus informis vel formata. Et primo modo inest daemonibus, secundo modo non.
Si vero quaeritur, Respectu cujus boni sit illa spes?
Dicendum, quod est respectu boni appetentis sibi, scilicet subversionis sanctorum : sperat enim diabolus, quod influat Jordanis in os ejus . Dicunt tamen quidam, quod ex respectu alleviationis poenae in die judicii, et illa frustrabitur, quia poena ejus non alleviabitur, sed gravabitur.
Ad ultimum dicendum, quod daemones non habent virtutem obedientiae, nec habuerunt, sed ex coactione implebant praeceptum : obedientia enim de sua ratione ponit voluntatem implendi praeceptum, quam voluntatem non habent daemones, sed coguntur quandoque ad multa per potestates.