Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
In quid cecidit Angelus malus quoad locum ?
Deinde quaeritur, In. quid cecidit quoad locum ?
Et videtur, quod in infernum. Quia
1. Dicit Petrus, quod rudentibus inferni detracti sunt . Rudentes autem inferni sunt rudentes trahentes in infernum : et ita ceciderunt in infernum.
2. Item, Locus poenarum aeternarum infernus est : cum igitur daemones in poenas aeternas ceciderunt, videtur etiam quod in locum poenarum fuerit casus eorum,
3. Item, Summae superbiae secundum justitiam debetur locus imus : irnus autem locus est infernus : ergo ceciderunt in infernum.
Sed contra :
1. Dicunt Sancti, quod in hoc caliginoso aere habitant cum hominibus : hic autem non est infernus : ergo in infernum non ceciderunt.
. 2. Item, In Apocalypsi, XII, 9 dicitur : Projectus est draco ille magnus, ei serpens antiquus. Ubi notatur, quod diabolus et Satanas projectus est in terram, et Angeli ejus cum. eo missi sunt. Item, infra, v. 12 : Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Ergo videtur, quod locus in quem ceciderunt, fuit terra.
3. Praeterea, Videtur quod alius fuit locus ejus ante passionem, et post passionem, et in die judicii erit alius iterum : quia dicitur, Apocalyp. XX, 1 et seq., quod Angelus qui habebat clavem abyssi et catenam magnam, apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille : et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum. Et infra, v. 7, dicitur, quod cum consumpti vel consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, ei seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog. Et ex hoc accipitur, quod ante passionem fuit in terra cum hominibus, et per totum tempus gratiae usque ad tempus Antichristi, quod per mille annos designatur, sit ligatus : et iterum tempore Antichristi solvetur et futurus sit iterum in mundo.
Solutio. Dicendum, quod est duplex locus in quem ceciderunt Angeli, scilicet qui secundum debitum culpae est debitus casui eorum, et ille est infimus : et ille qui secundum ordinationem culpae est debitus casui, et ille est hic caliginosus aer, qui est circa nos : licet enim culpa daemonum et casus mala sint, tamen sapientia Dei de malis etiam bona ejiciens, ordinat ea ad profectum hominum per exercitium tentationum. Et ille caliginosus aer etiam dicitur inferius, sicut dicit Glossa super epistolam II Petri, II, 4, quamvis hunc inferiorem aerem quasi carcerem acceperint, qui quantum ad coelum infernus dicitur. Restat adhuc poena ultima judicii: quia paratus est ignis diabolo et Angelis ejus : non enim permittit eos Dominus consumi, sed servat ut gravius puniantur cum suis membris.
Et per hoc patet solutio ad primum.
An secundum dicendum, quod ratio illa tenet quantum ad locum qui est secundum debitum culpae.
Et similiter currit tertia ratio.
Ad alia autem quae objiciuntur in con-
trarium, dicendum quod locus ille est secundum ordinationem casus ad bonum hominum tentatorum.
Ad id quod objicitur de Apocalypsi, dicendum quod ligatio daemonis est coarctatio potestatis ejus per beneficium redemptionis : et solutio ejus est largitio potestatis ad tentantium. Quidam tamen dicunt, quod Lucifer princeps doemoniorum in abyssum inferni per Christum ligatus sit, ita quod per seipsum non praevaleat tentare homines, et in tempore Antichristi solvendus.