Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
ET QUAESITUM SECUNDUM.
De delectatione morosa vel non morosa.
Secundo, Quaeritur de delectatione morosa, vel non morosa.
Et ut hoc lucidius investigari valeat, quaeritur primo, Quantum procedere possit delectatio in sensualitate antequam mulieri offeratur ? Et consequenter quantum procedere possit in muliere antequam offeratur viro ?
Et circa primum procedatur sic :
1. Dicit Augustinus, quod sensualis motus est, qui nobis est communis cum pecore, et in quo incipit nostrum rationale. Cum igitur sic se habeat passio ad. passionem ut motus ad motum et potentia ad potentiam, erit sensualis delectatio, quae nobis communis est cum pecore, ita quod in ea nihil est de judicio rationis. Et ita videtur, quod tamdiu delectatio est in sensualitate, quamdiu nullum circa ipsam invenitur judicium rationis.
2. Item, Dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram , quod omnis anima movetur visis, id est, apprehensis : sed quaedam attendit rationes visorum ut hominis anima : quaedam autem non, ut anima pecoris. Motus autem qui est a visis, est concupiscentiae vel irae. Ergo talis motus tamdiu videtur esse in sensualitate, quamdiu a ratione non percipitur ratio apprehensi.
3. Item, Dicit Avicenna, quod caetera animalia ab homine et praecipue aves habent artes, construunt enim casas. Sed. hoc non fit inveniendo vel meditando, sed instinctu insito. Et hoc probatur per hoc, quod animalia ejusdem speciei similes construunt casas : quae si meditando vel inveniendo construerent,differrent constructiones earum secundum differentiam inventionis et meditationis. Secundum hoc videtur etiam, quod si delectatio sit ab aliquo conceptu corporali, et non fiat inventio et meditatio ad construendum illud,quod illa delectatio sit in sensualitate brutali, et non attingit adhuc mulierem quae dicitur inferior portio rationis.
4.Item,Avicenna dicit, quod caetera
animalia ab homine non habent timorem et spem in tempus longinquum a praesenti : quia non sperant tempus quod est remotum ab ipso momento: sed hoc quod sibi provident, non habent ex hoc quod percipiant tempus quod futurum est in eo, sed instinctu naturae. Et ex hoc instinctu formica praedicit pluviam per hoc quod citissime trahit cibum ad cavernam. Ex hoc patet, quod quamdiu circa delectationem conceptam non fiunt providentiae in futurum qualiter ad. opus possint deduci, tunc delectatio adhuc est in sensualitate pecorina.
5. Item, Avicenna dicit, quod solus homo habet providere futura, quae debet facere aliquibus hominibus, et non aliis: caetera vero animalia non habent aliquid de hujusmodi providentia. Ergo videtur, quod quamdiu in delectatione corporum concepta non sunt actus distinguentes, quod hoc est huic faciendum, et huic non faciendum, non erit delectatio illa in vi rationis, quae attribuitur homini secundum quod homo est.
6. Item, Dicit Avicenna, quod soli homini convenit discernere quasdam operationes esse turpes, et quasdam honestas. Ex hoc iterum habetur, quod quamdiu non percipitur turpe et honesturn circa delectationem quod non attingat rationis inferiorem vel superiorem partem.
Sed contra hoc est,
i. Quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : " Ascendentibus retrorsum quibusdam gradibus considerationis per animae partes, ubi incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, ibi incipit ratio, ubi homo interior jam possit cognosci . " Sed in quocumque est peccatum, illud non est nobis commune cum bestiis. Ergo ibi incipit ratio : sed in sensualitate est peccatum : ergo in sensualitate incipit ratio : et ita, concupiscentia sensualitatis non videtur esse sine aliquo actu rationis.
2. Item, Inter animam sensibilem et rationalem non videtur esse medium, sicut nec inter sensibilem et vegetabilem: sed sicut se habet potentia ad potentiam, ita motus ad motum : ergo inter motum sensualitatis et rationis non videtur esse medium: et sic iterum videtur, quod statim ut motus concupiscentiae fit in sensualitate, fiat etiam in ratione et ad consentieodum et dissentiendum
2. Item, Ut habetur in Genesi, III, 1 et seq., nullum fuit medium temporis inter locutionem serpentis et auditum mulieris. Si ergo debite sumatur metaphora, et serpens est sensualitas, nullum erit tempus medium inter concupiscentiam vel sensualitatem, et judicium vel delectationem inferioris partis rationis.
Ulterius quaeritur de delectatione secundum quod est in inferiori parte rationis. Et ut hoc melius intelligatur, sumatur littera Genesis, III, 1 et seq., ubi sic dicitur, quod serpens dixit ad mulierem : Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quae sunt, in paradiso, vescimur: de fructu vero ligni, quod est in medio pa-
radisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro sua, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum.
Ex hoc accipitur, quod mulier habet quosdam actus in comparatione ad serpentem, et quosdam in comparatione ad delectationem peccati, et quosdam in comparatione ad virum Et ad serpentem distinguuntur actus ejus secundum responsa ipsius: et in responsione illa patet, quod est judicium concessi, et vetiti, et comminationis poenae. Judicium concessi per hoc quod dicit: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur. Judicium vetiti per hoc quod dicit: De fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud. Judicium autem comminationis poenae per hoc quod dicit : Ne forte moriamur. Et prima duo judicia certa sunt: tertium vero admixtum est dubitationi, ut dicit Augustinus : eo quod jam surrexerat in ipsa quaedam elatio ad obtinendum hoc quod suasit serpens, si esset possibile.
Respectu autem detestabilis peccati sunt quinque actus. Primus est apprehensio detestabilis peccati, qui notatur cum dicitur : Vidit igitur mulier lignum. Secundus estjudicium de delectabili, quod sit detestabile ut nunc : et hoc importatur per hoc quod dicit, quod bonum esset lignum ad vescendum. Tertius estjudicium de differentiis ipsius delectabilis secundum quod in visu repraesentari possunt: et hoc importatur cum dicit : Pulchrum oculis : illa enim pulchritudo fuit ex ma- nifestatione dulcedinis ejus in colore et figura et aliis dispositionibus. Quartus estjudicium de efficacia delectabilis ad inferendam delectationem : et hoc notatur cum dicit: Adspectuque delectabile : illud enim est adspectu delectabile, quod a solo adspectu trahit in se delectantem, et movet in eo delectationem. Quintus est consensus in fruitione delectabilis, quem sequitur ipsa fruitio delectabilis : et hoc notatur cum dicit: Tulit de fructu ejus, et comedit. Ad virum autem non determinatur ei actus nisi unus, scilicet dare viro.
Quaeritur ergo de omnibus his actibus : Quando in eis delectatio morosa vel non morosa dicatur, vel quando inesse vel non inesse delectatio dicatur ?
i. Constat enim, quod statim mulier audiens serpentem, non habuit delectationem : ergo in hoc cum sit audire ex parte mulieris quod est percipere illicitum ex parte inferioris partis rationis, perceptio illiciti non faciet inesse delectationem rationi. Similiter judicium concessi et prohibiti, quod ex parte rationis est judicium de delectabili, utrum licitum vel illicitum sit quod suadet concupiscentia, non facit inesse peccatum vel delectationem rationi: sed tunc inerit delectatio peccati, quando post judicium illud delectantur ex dissimulatione vel dubitatione comminationis poenae. Sed ponamus, quod per multum tempus injaceat delectatio cum dissensu rationis, et post judicium, sicut de quibusdam patribus legitur, quod per triginta annos et amplius in libidinem sunt tentati. Cum igitur a tempore dicatur morosa delectatio, videtur quod illa fuerit morosa.
2. Item, Augustinus : " Tunc mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur, ut faciendum non decernatur : vel cum quidam terminus et mensura peccato adhibetur a viro, ut non liceat mulieri effraenat a libertate in peccatum progredi . " Sed
quando per multum spatium tenetur in cogitatu delectatio, tunc non adhibetur terminus et mensura. Ergo tunc erit morosa.
3. Item, Augustinus, " Si peccatum non diu teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate repellatur, veniale est, Si vero diu. in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est: et pro eo damnabitur. " Ex hoc patet, quod morosa delectatio est a mora temporis, et est mortalis.
Sed contra :
1. Dicit Glossa super Apostolum, I ad Corinth. X, 3 : " Tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis : " sed delectatio est tentatio : ergo quantumcumque protendatur in tempore, dummodo non consentiatur, non erit mortalis, sed materia probandae virtutis.
2. Item, Augustinus in libro XII de Trinitate : " Nec sane cum sola delectatione cogitationis mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volens libenter, quae tamen ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum : sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum et dicendum : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . " Cum igitur talis paenitentia non consueverit injungi pro mortali, sed pro veniali, videtur quod delectatio illa licet morosa sit, veniale peccatum sit.
Ulterius quaeritur de viro.
De illius enim actibus non legitur in Genesi, nisi quod accepit et comedit, quibus in ratione respondet consensus et opus consequens consensum illum : et ita videtur, quod solius viri sit consen-
tire. Hoc etiam videtur ex verbis Augustini in libro III de Trinitate, ubi dicit : " Vir manducat, quando superior pars rationis illecebrae consentit : et tunc damnabile et grave peccatum est . Sed contra :
Cujuscumque potentiae est judicare, ejusdem est consentire post judicium in alteram partem eorum quae diiudicantur : sed mulieris est dijudicare suasum serpentis, ut supra habitum est : ergo ejusdem erit consentire.
Ad hoc videtur Augustinus respondere, quod utraque pars habet suum consensum, et inferior pars habet consensum in delectationem, superior vero in opus, sic dicens in libro XII de Trinitate : " Animalis sensus ingerit quamdam illecebram rationi scientiae : et tunc velut serpens alloquitur foeminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno vetito est edere. Sed iste consensus si sola delectatione cogitationis contentus est : superiori vero auctoritate ita retinentur membra, ut non exhibeantur arma iniquitatis peccato : sic habendum existimo velut lignum vetitum mulier sola conieci
derit. Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut si sit potestas etiam opere impleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni : nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est, membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat . " Ex his habetur, quod mulieris est consentire ad delectandum suaviter, viri autem ad perpetrandum efficaciter. Hoc etiam videtur per litteram Genesis, quia mulier ibi consensit serpenti, et vir mulieri.
Sed contra :
Ejusdem potentiae motivae est movere ad opus et affici delectatione ordinata ad opus illud. Ergo cum sic se habeat ratio practica in consentiendo et sententiando, sicut se habet motiva in movendo, erit ejusdem partis rationis consentire et sententiare delectando et operando : et ita uterque consensus erit mulieris.
Solutio. Dicendum, quod virtutes sensibiles animae quaedam sunt apprehensivae, et quaedam motivae. Apprehensivarum autem quaedam sunt apprehensivae de intus, et quaedam de foris, sicut sensus particulares qui particularia sensata apprehendunt presente materia : ab intus autem sicut sensus communis, qui componit sensata particularia cum magnitudine continua et caeteris sensatis communibus. Cujus exemplum est in gutta, cadente, quam accipit sensus particularis in loco hoc et illo divisim : sensus autem communis continuat locum ad locum, et apprehendit in similitudinem lineae. Aliud exemplum ejusdem est in virgula in una parte immola, et in alia parte circumducta, quam sensus particularis accipit hic et ibi : sed sensus communis apprehendit continuitatem per modum circuli. Apprehensivarum ab intus quaedam est apprehensiva tantum eorum quae sunt a sensu, et quaedam elicit intentiones, quae non sunt a sensu ab ipsis apprehensis. Et prima est duplex : quaedam enim tantum apprehendit formas secundum motum a sensu secundum actum factum, ut imaginatio quae ab Avicenna dicitur formalis: eo quod formas sine materia recipit. Quaedam autem facit operationes super formas apprehensas, et istae operationes sunt compositiones formarum illarum et divisiones : et haec a Philosophis dicitur phantasia componens et dividens. Illa vero quae elicit ab apprehensis compositis vel. divisis intentiones, quae per se non sunt a sensu, dicitur aestimatio vel aestimativa. Et intentiones quae per se non sunt a formis sensibilibus, sunt intentiones boni et mali, amici et inimici, convenientis et disconvenientis. Et hae intentiones pro tanto dicuntur non esse a formis sensibilibus, quia, per se non dependent ab illis, cum et in aliis particularibus quibusdam inveniantur. Sed tamen sensibilis anima non denudat eas a sensibilibus particularibus, sed accipit eas immixtas phantasmatibus, et per eas judicat de imitabili, vel fugibili, sicut ovis judicat lupum fugiendum, et pastorem non, et huic agno miserendum, et non illi. Habet etiam sensibilis anima, vim ab omnibus aliis aliam, quae est retentiva formarum et intentionum, quae dicitur memoria. Quod, enim non ejusdem vis sit recipere et retinere, probatur per virtutes materiales exteriores : aqua enim virtutem habet recipiendi, sed non retinendi figuras et formas.
Virtus autem motiva animae sensibilis duplex est, scilicet imperans, quae est duplex, scilicet irascibilis et concupiscibilis : et alia imperata, quae est: affixa nervis et musculis ad movendum ea ad perfectionem motus quem imperant concupiscibilis et. irascibilis : et omnes arius harum virium sunt in sensi iuli anima, quae nobis est communis cum. brutis : et ideo totum hoc pertinet ad sensualitatem. Sed. in homine quaedam earum sunt persuasibiles a ratione, ut concupiscibilis et irascibilis : quaedam autem non, ut quaedam ex bis quae sunt in nervis et musculis. Unde dicit (ilossa super illud Genesis, in, 6 : Cumque cognovissent se esse nudos, id est, concupiscentiam sensissent bestialis motus in genitalibus, quae plurimum etiam contra rationem moventur. Et ideo quia pars quaedam sensualitatis persuasibilis est a ratione, et coerceri debet, a concupiscentia, praecipitur mulieri ut excludat suggestionem serpentis.
Ad primum ergo per quinque auctoritates, scilicet Augustini et Philosophi dicatur, quod sunt signa illa quae dicta sunt in auctoritatibus, quod, peccatum non sit in ratione, sed in sensualitate tantum, praecipue si plura de illis signis concurrant sic : Si rationis desit omnino judicium : si fiant motus concupiscentiae non per accensionem apprehensi, sed potius instinctu naturae corruptae, sicut dicit Damascenus, quod bruta plus agantur a natura quam agant : et si sit concupiscentia sine meditatione et inquisitione constructionis ejus quod concupiscitur, et sine memoria, et providentia disponente in futurum qualiter id quod concupiscitur impleatur, et sine judicio decentis et indecentis, turpis et honesti, meriti et peccati. Haec enim sunt quinque signa quae in quinque auctoritatibus per ordinem introducuntur.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sine dubio secundum Augustinum in sensuali motu peccatum est. Sed hoc est levissimum ante actum rationis, et a quibusdam dicitur primus motus. Et quod tale peccatum possit inesse sensualitati, non habet ex hoc, quod actualiter conjungatur ei judicium rationis, sed quia habitualiter ordinatur ad ipsam, et ab ipsa praeveniendo poterat cohiberi. Sunt tamen qui dicunt hunc motum non esse peccatum, distinguentes primo inter primo primum motum, et secundo primum motum. Sed quia Augustinus dicit expresse peccatum esse, ideo tenendum est in sensualitate ante omnem rationis actum esse peccatum. De primis autem et secundis motibus tractatus erit in quaestione de peccatis. .
Ad aliud dicendum, quod sensibile et rationale prout sunt formae substantiales perfectiva , immediate se consequuntur ut potentia et actus, quando sunt in eodem. Si vero est idem judicium alicujus virtutis sensibilis animae, et de actu alicujus virtutis rationalis animae. Saepe enim contingit, ut dicit Philosophus , quod intellectus et ratio occupata circa aliud objectum, non respiciunt ad id quod est in anima sensibili, sive sit in concupiscentia, sive in apprehensione virium sensibilis animae : et tunc tempus intercidit inter judicium rationis, et concupiscentiam sensualitatis. Et hoc est quod dicit Avicenna, quod quandoque non licet imaginativae agere quod debebat agere naturaliter, sed trahit eam anima rationalis alio, et revocat eam ab imaginationibus suis. Et ad oculum videmus, quod aliquis multum cogitationibus occupatus, non percipit ea quae, sunt in sensu.
Ad ultimum dicendum, quod inter locutionem serpentis et auditum mulieris nihil fuit medium : sed inter suasum serpentis et concupiscentiam mulieris tempus fuit medium. Et similiter in anima statim ut concupiscentia est in sensualitate, ordinatur ad rationem, et trahit eam quantum in ipsa est : sed non oportet ut statim ratio illud dijudicet et comparet ipsum ad. meritum vel demeritum, et ad habendum vel non habendum. : sed frequenter tempus longum intercidit medium.
Ad id quod objicitur sive quaeritur de . muliere, dicendum quod omnes actus sunt in interiori parte rationis, qui respondent actibus mulieris in prima tentatione : et hoc quando peccatum in delectatione et opere consummatur, sicut consummatum fuit in primis parentibus. Sed quando non consummatur, sed tantum per tentationem offertur, tunc non oportet, quod omnes illi actus in inferiori parte rationis inveniantur : sed si inveniuntur ibi, quandoque sunt tres, et quandoque tantum duo. Tres ut perceptio, delectatio, et cogitatio, quae dicitur quasi coagitatio, et supponit judicium rationis, quod quandoque est de differentiis delectabilis resolvens delectabile ad formas et differentias, quae magis movent ad delectandum. Quandoque autem est de ratione meriti et demeriti in delectabili illo, sive turpis et honesti secundum virtutem politicam. Quandoque vero colligit ratio in judicando causas alias naturales inclinantes
ad hoc quod tunc moveat talis delectatio, vel etiam causas speciales, ut verbi gratia, in delectatione mulieris quando vehementer movet animum judicium rationis quod fit de muliere pulchra, vel virgine, vel nobili. Et hae sunt differentiae quae efficaciores sunt ad excitandam libidinem. Quandoque vero fit judicium rationis de prohibitione concupiscentiae, sicut quoque Dominus dicit : Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde sua , et de turpitudine incontinentiae, et honestate continentiae. Quandoque autem fit judicium rationis, quare modo moveat libido : et sumitur quandoque causa in natura, quandoque in operibus nostris praeteritis, quandoque etiam in spiritualibus. In natura : quia propter colligationem corporis ad animam, corpus trahit animam, et immediate trahit animam sensualem, cujus virtutes figuntur in organis corporalibus : unde cum repleantur calido et humido organa generationis, desiderat natura expellere illud. Et quia virtutes in nervis et musculis natae sunt obedire et imperare, trahunt virtutes qua sunt super se ad imperium, et illae sunt ex parte sensibilis animae concupiscibilis et irascibilis : et illae ulterius trahunt rationem. Et idem est judicium si sumat ratio causam in judicando ex parte complexionis vel temporis, sicut sanguinei facilius trahuntur ad libidinem, et sic de aliis. Quandoque etiam sumit judicium ex conversatione praeteritae vitae, sicut qui fixit oculum in mulierem, vel quod consecutus est in tali peccato. Quandoque etiam sumit causam per quam judicat in. spiritualibus, sicut in illusionibus daemonum, et in corruptione et infectione naturae per primum peccatum. Et haec omnia judicia possunt esse ante utrumque consensum, et in opus et in delectationem sigillatim et simul: et de secundo et tertio quidem judicio non est dubium, sed de primo.
Per hoc patet, quod non est necesse, quod statim quando aliquid judicatur a ratione in se, conferatur etiam ad aliud. Et ideo ratio quandoque judicat discernendo differentias delectabilis in se, et non confert ipsum ad rationem prohibiti vel non prohibiti, de quo debeat esse consensus vel dissensus. Sunt etiam quandoque duo actus in inferiori parte rationis, scilicet conceptio, et delectatio : non enim delectatur ratio nisi prius concipiat delectabile.
Dicimus igitur, quod si dissensus sequitur ad duos actus tantum, tunc fit hoc quod dicit Augustinus, scilicet quod statim sequitur, quando delectatio mentem attingit : et tunc numquam est morosa delectatio. Si autem sequitur dissensus post tales actus : tunc aut sequitur post iudicium primum, aut secundum, aut tertium. Et. si post primum, potest esse delectatio morosa et non morosa, non ex parte temporis, sed. ex parte ignaviae rationis, quae diu discurrit per efficaciter moventia ad libidinem, a quibus statim judicium rationis revocare debuerat, et circa aliud occupare. Si vero sequitur dissensus post judicium secundum, tunc non est morosa : quia illud judicium movet ad dissentiendum. Si vero sequitur dissensus post judicium tertium, tunc potest esse morosa et non morosa : sed magis difficulter quam in judicio primo : eo quod tunc ratio trahatur a causis libidinis. Sed tamen quia non. cogitur mentem a libidine revocare, et in tali delectatione saepius consuevit libido ad mentem redire post exclusionem : et est simile in eo qui nititur a manibus alicujus trahentis eum evadere : ille enim saepius cogitur respicere retrorsum ad. retrahentem, et iterum dirigit oculos in viam rectam per quam patet fuga : nec in tali iteratione est periculum aliquod,
eo quod ratio semper invenitur dissentiens ad saepius iteratam delectationem. Si vero etiam post dissensum injacet delectatio, et post judicium detestationis, tunc non est in rationis inferiori parte quae mulier dicitur, serpens, et tunc non est judicium de ea, utrum sit morosa vel non morosa. Sed tunc est materia probandae et exercendae virtutis, sicut dicit Apostolus : Ne magnitudo revelationem extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet , Sensualitas perpetuae corruptionis est, et semper concupiscit adversus spiritum : propter quod etiam dicit Apostolus, ad Romanos, vii, 22 et 23 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Et alibi, VII, 15 : Non quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud : sed quod habitat in me peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod si post dissensum injaceat delectatio, erit in sensualitate tantum, et non ratione : et sic morosa fuit in Paulo et in multis aliis sanctis : unde in tali mora non est periculum.
Ad alias duas auctoritates Augustini dicendum, quod vis est in hoc quod dicit, Cogitationis delectatione : quia cogitatio, ut diximus, supponit ibi judicium rationis : et tunc verum est, quod morosa esse potest si diu sic judicet ratio et non procedat ad dissensum : statim enim quando ratio judicat de illicito, et perpendit esse illicitum, dissentire debet : unde si postea non dissentiens delectatur, judicatur morosa delectatio, etiamsi parvum tempus sit in quo delectatur.
Sed ponamus, quod non perpendat ratio esse licitum vel illicitum, sed procedat tantum judicio primo, et diu moretur in illo, et quaeratur, Utrum tunc sit morosa vel non? Et videtur, quod non : quia praeceptum est rationi quod excludat, et hoc est preceptum affirmativum, et ita non obligat ad semper : ergo non faciens praeceptum, non semper omittit : et ita non excludendo delectationem non semper peccat.
Ad hoc dicendum, quod tunc non judicatur morosa in illo judicio, nisi quando incipit movere rationem ad consentiendum in opus vel ad fruendum delectatione : quod notat Augustinus velle in cogitatu delectari suaviter. In eodem enim instanti peccat per omissionem ratio, si non dissentiat delectationi.
Ad primum quod objicitur in contrarium, patet solutio per praedicta.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur in communi de delectatione morosa et non morosa : et de illa saepe dubium generatur quanta sit : et illa paenitentia quam ponit Augustinus in confessione peccatoris et dicenda oratione Dominica, delectationis est in genere, et non in specie.
Ad id quod quaeritur de viro, dicendum quod secundum praedicta inferior et superior portio rationis sunt una potentia, sed geminatur secundum duo officia. Consensus tamen attribuitur superiori parti hac ratione : quia consensus semper fit secundum aliquas regulas juris, quas sequitur ratio in consentiendo : nullus enim consentit in aliquo, cujus nullam habet rationem in animo. Quia igitur rationes tales principaliter attendit superior portio, propter hoc attribuitur ei consensus in opus : nihilominus tamen quantum est de ratione virtutis in utroque officio, scilicet in superiori, et inferiori, potest consentire et dissentire.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae objecta sunt.
ARTICULI TERTII