Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
ET QUAESITUM TERTIUM.
De quantitate peccati in unoquoque gradu.
Tertio, Quaeritur de quantitate peccati in unoquoque gradu.
Et, Utrum isti gradus in quolibet peccato possint inveniri ?
Et videtur, quod in sensualitate non sit nisi veniale peccatum. : quia
1. Dicit Augustinus in libro XII de Trinitate, quod sensualis motus peccatum quidem mortale non est, sed veniale atque levissimum.
2. Item, Duo sunt genera peccati actualis, scilicet veniale, et mortale. Et similiter duae potestates ad. peccandum, scilicet rationis, et sensualitatis. Veniale igitur erit sensualitatis, cum mortale sit rationis.
3. Item, Veniale dispositio est ad mortale, et sensualitas est potentia disponens et inclinans rationem ad mortale peccatum. Cum igitur actus disponens ad mortale, sit potentiae disponentis, videbitur veniale esse sensualitatis.
4. Item, In progressu tentationis dicit Augustinus, quod cum manducat homo, damnatur totus : sed in comestione mulieris potest damnari et non damnari.
Cum ergo sit tertia potentia quae est sensualitas, videtur penes ipsam esse peccatum, quod non est damnabile tantum : medium enim habet naturam extremorum. Unde sicut mulier a viro habet quod potest peccare mortaliter, ita pote- statem peccandi venialiter participabit ab altero extremo, quod est sensualitas.
5. Item, In prima tentatione peries suasum serpentis non fuit nisi damnationis occasio : peries gustum vero mulieris causa damnationis tantum. Ergo cum veniale sit occasio damnationis, et non causa, videbitur esse illius potentiae quae dicitur serpens : et cum. haec sit sensualitas, videtur quod in sensualitate non sit nisi veniale peccatum.
Sed contra :
1. Dicit Augustinus , quod omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium,non esset peccatum. Sed dicit Damascenus, quod volutas in ratione est, ita quod si non sit ? ationalis, non sit voluntas. Et Philosophus in IV Topicorum, quod omnis voluntas in ratione est. Ergo videtur ulterius, quod omne peccatum in ratione sit. Et sic peccatum veniale erit in ratione, et non in sensualitate.
2. Item, Hoc videtur ex diffinitione peccati quam ponit Ambrosius in libro de Paradiso : " Peccatum est praevaricatio legis divinae et coelestium inobedientia mandatorum : " quae praevaricatio et inobedientia non sunt nisi in illa potentia cui datur lex et praeceptum. : sed haec est ratio : ergo videtur, quod omne peccatum sit in ratione.
Praeterea quaeritur, Utrum vir in omni gradu tentationis peccet mortaliter tantum ?
Ad cujus intellectum ponatur exemplum de otioso quod primum est in concupiscentia sensualitatis, secundo in delectatione cogitationis, tertio in consensu ad opus.
Et videtur, quod peccet mortaliter : quia dicit Augustinus, quod quando vir comedit, totus homo damnabitur : sed in isto casu vir comedit : ergo totus homo damnabitur. Si hoc dicatur, tunc quodlibet otiosum cum deliberatione prolatum vel Iactum, erit peccatum mortale.
Juxta hoc quaeritur, Utrum isti gradus sint in quolibet peccato ?
Et videtur, quod non. Quaedam enim peccata sunt, quae habent objecta pure spiritualia, sicut peccatum infidelitatis, ut quod Deus non sit trinus et unus, vel quod Spiritus sanctus non procedat a Patre et Filio : et cum illa objecta sint pure spiritualia, in ea, non potest sensualitas. Similiter de quibusdam peccatis superbiae spiritualis, quae objectum non habent in sensu vel sensibilibus, sicut est excellentia sanctitatis. Ei sic videtur, cum illa peccata sint tantum in actu rationis, quod semper sint mortalia.
Solutio. Dicendum ad primum, quod in sensualitate sola non est nisi veniale peccatum : in inferiori auferri parte rationis quandoque veniale, quandoque mortale : in superiori autem mortale tantum, et hoc in quibusdam peccatis, et non in omnibus, ut infra dicetur.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus glossat seipsum in libro Retractionum distinguens, quod multipliciter est peccatum voluntarium, et redit distinctio sua ad tria membra. Est enim voluntarium originale, sed non voluntate propria, sed aliena, scilicet primorum parentum. Et est voluntarium peccatum quod surgit ex continua peccati concupiscentia, quod dicitur primus motus, sed non voluntate conjuncta operi, sed voluntate quae deberet et posset hoc opus praevenire. Tertio modo est voluntarium mortale peccatum voluntate conjuncta operi.
Unde dicendum, quod veniale peccatum quod est in sensualitate, secundo modo est voluntarium : et ita non oportet, quod sit in voluntate quae est in ratione ut in subjecto, vel ut in causa conjuncta e1iciente actum il1um.
Ad aliud dicendum, quod peccatum mortale directe est contra legem : et ideo non causatur nisi a ratione. Sed veniale dispositio est ad transgressionem legis, et non directe contra legem : et ita non oportet, quod sit in ratione ut in causa vel subjecto. Dico autem in causa vel subjecto : quia si peccatum consideratur in actu, tunc in potentia a qua est, est ut in causa. Si autem consideratur in dispositione vel habitu, tunc in potentia a qua est, est ut in. subjecto.
Ad aliud dicendum, quod isti gradus non. in omni peccato sunt ita quod sequatur damnatio. Nec Angustinus dicit hoc quod in omnibus sint hoc modo, sed tantum in his ubi mulier et vir vetitum comedunt, et serpens vetitum persuadet. Et debet vis fieri in eo quod est vetitum : vetitum enim idem est quod prohibitum, et non est directe prohibitum nisi mortale peccatum : quod ergo ex genere et natura mortale non est, sed veniale, ut otiosum, hoc non est vetitum, nec etiam concessum, sed est praeter praeceptum cadens indirecte sub prohibitione: et ideo mulier per cognitionem in hoc delectata, et vir per consensum in opus non gustant vetitum : et ideo non sequitur damnatio.
AD ID quod ulterius quaeritur, dicendum quod isti gradus sunt in omni peccato mortali. Licet enim quaedam non habeant objecta sensibilia, tamen corruptio prima oritur a sensualitate. Sicut enim dicit Sapiens : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem . Unde cum anima corruptiones illas patiatur ex conjunctione ad corpus, et immediata conjunctio ejus sit secundum sensualitatem, corruptio quae est a corpore, maxime viget in sensualitate, et per ipsam ut per originem est etiam in ratione. Unde patet qualiter obnubilatio infidelitatis quantum ad primam sui originem sit in sensualitate et in carne.
Si vero quaeratur, Utrum primus motus infidelitatis sit in sensualitate, vel in ratione ?
Dicendum, quod in sensualitate esse non potest : sed surreptio rationis in qua est primus motusatur a corruptione inferoris rationis: et sic secundum relationem ad primam originem refertur ad senualitatem primus motus in talibus peccatis.
Et similiter dicendum etiam est de omnibus peccatis quae habent objecta pure spirituatualia.