Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
1. In principio Genesis super illud : Fiat lux , dicit Glossa interlinearis : Incipit distinguere opera. Ergo videtur cum per hoc verbum, Fiat lux, aliqua pars materiae primae acceperit formam lucis, quod distinctio sit acceptio formae specialis.
2. Item, Res in natura sunt in esse distincto. Cum igitur ex materia non progrediantur nisi per acceptionem formae, videtur quod collatio formarum sit opus distinctionis.
Sed contra :
1. In omni opere sex dierum semper ponitur aliqua collatio formae, sicut patet in creatione pecorum et piscium vel volatilium, et solis et lunae. Ergo videtur, quod opus distinctionis per omnia opera sex dierum extendat, quod est contra omnes Sanctos, qui dicunt opus distinctionis ultra diem tertiam non extendi.
2. Item, Videtur quod distinclio non sit ad formam, sed ad locum. Dicunt enim Sancti, quod prima distinctio est lucis a tenebris, ita quod lux est in superiori parte, et tenebrae in inferiori extremitate terrae. Et secunda distinctio est aquarum quae sunt supra firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento. Et tertia aquarum in locum unum a terra. Et omnes istae distinctiones sunt ad locum : ergo videtur, quod distinctio sit acceptio loci.
3. Item, Videtur hoc ex hoc quod dicunt Sancti primo materiam omnium fuisse confusam, et per distinctionem unumquodque elementum ad suum locum esse distributum. In hoc enim videntur innuere, quod distinctio sit distributio elementorum ad loca propria.
Item, quaeritur, Cum tres sint distinctiones, ut dicunt Sancti, scilicet lucis a tenebris, et aquarum ab aquis, et aquarum a terra, penes quid istae tres distinctiones accipiantur?
Solutio. Dicendum, quod distinctio dicit actum inclinantem ad formam communiter et ad locum : et est actus ordinans principia naturae ad locum et ad formam actionis et passionis et motus.
Et per hoc patet solutio ad prima duo.
Ad aliud dicendum, quod non quaelibet acceptio formae est distinctio, sed principiorum generalium moventium et agentium et patientium : determinatae
autem stellae et determinata animalia non sunt generalia principia, sed determinata : et ideo illa omnia pertinent ad ornatum, ut patebit in sequentibus.
Ad id autem quod de plantis potest objici, solvetur inferius.
Ad ultimum dicendum est, quod est principium movens influens virtutem et non speciem suam his quae moventur ab ipso, et est principium motum receptivum virtutis illius. Et sunt iterum principia agentia et patientia et moventia invicem et recipientia a se invicem virtutem et speciem. Principium autem quod est movens tantum influens virtutem et non speciem, est duplex, scilicet substantia movens, et forma per quam est motus illius. In prima ergo distinctione fit distinctio extremorum ab invicem, quorum unum est movens influens virtutem et non speciem : et haec distinctio fit penes formam per quam est motus : et haec est divisio lucis a tenebris, lux enim est prima forma per quam moventur elementa ad generationem et corruptionem : et in generatione tamen non generatur lux, sed virtus consequens lucem comparatur ad generationem. In secunda vero distinguitur movens primum ab eo quod movetur secundum substantiam, ut aquae quae sunt supra firmamentum, et quae supponunt coelum, crystallinum, ut supra est habitum, distinguntur ab aquis quae sunt sub firmamento, quae supponunt pro materia fluida et mobili ad generationem et corruptionem. In tertia vero distinguuntur agentia et patientia ab invicem, ut aqua ab igne et aere descendens, et a terra recedens in locum unum.
Sed contra hanc distinctionem objicitur : quia
1. Cum prior sit distinctio rei secundum substantiam, quam secundum formam, videretur tunc quod secunda distinctio praecedere deberet primam.
2. Item, Lux non videtur esse forma quae moveat secundum influentiam virtutis tantum : a quibusdam enim communicatur secundum speciem, sicut ab igne et aere, quando praesens est illuminans.
3. Item, Ignis et aer sunt agentia et patientia, sicut aqua et terra. Et ita videtur, quod debeant habere distinctionem sicut alio duo elementa, quod non. determinatur in littera Genesis.
4. Praeterea quaeritur, Ad quid necesse est esse distinctionem ad locum et formam, et non ad alterum tantum, et ad quam formam sit distinctio?
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum est, quod totum opus sex dierum terminatur ad opus naturae, et secundum quod multiplicantur ea quae sunt ad. perfectionem principiorum naturalium, multiplicatur opus sex dierum. Primum autem opus quod creationis est, ipsas substantias principiorum naturalium conducit ad esse. Cum autem secundum Philosophum principia secundum suas substantias non agant nec patiantur, nec moveant nec moveantur, exigitur aliquod opus, per quod habeant formas, mediantibus quibus moveant et moveantur, et agant et patiantur. Dicit enim sic Philosophus in libro de Sensu ei sensato : Secundum quod ignis et terra nihil facere vel pati, nec aliud in. quidquam, supple, contingit eis : secundum autem quod contrarietas in unoquoque, secundum hoc omnia et faciunt et patiuntur. Hoc igitur opus quod dat principiis naturae movere et moveri, et agere et pati, est opus distinctionis, sive divisionis, vel dispositionis. Opus autem quod determinat actum activorum, et passionem passivorum, et motum motivorum, secundum determinatas species in natura, est opus pertinens ad ornatum, ut in consequentibus patebit. Et cum non plura exigantur ad naturae perfectionem, non sunt plura opera in sex diebus. Quia vero forma secundum quam movent et agunt et patiuntur principia, habet contrarieta-
tem, oportuit ipsa principia secundum suas formas et motus sortiri diversa loca. Et propter hoc distinctio ad formam, est etiam distinctio ad locum per consequens.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod lux est forma inventa in coelo mobili et non mobili. Invenitur enim in coelo empyreo, et crystallino, et sphaera stellata, et sphaeris planetarum. Et propter hoc cum sit generalior quam substantia coeli movens, quae primo invenitur in coelo mobili crystallino, prior est distinctio sua, quam coeli crystallini. Item, Alia ratione supra in quaestione de coelis probatum est, quod nullum corpus omnino uniforme est mobile : quia sic non haberet dextram et sinistram. Et ideo coelum crystallinum cum moveatur, habebit principia motus dextram et sinistram difformitatem : aut illam facit disparitas lucis in Oriente et Occidente. Et ita patet, quod lux est aliquo modo principium motus etiam ipsius coeli quod est primum mobile : et ideo ejus distinctio est ante distinctionem primi mobilis.
Si vero quaeratur, Quare non distinguantur alii coeli, sicut sphaera stellata, et sphaerae planetarum? Dicendum, quod operatio quae est super sphaeras inferiores, est operatio pertinens ad ornatum propter determinatas stellas et determinate moventes, ut patebit in opere quartae diei. Sed operatio quae est super coelum crystallinum, est operatio uniformis in forma et motu : est enim totum luminosum habens uniformem motum, scilicet diurnum tantum : et ideo non determinate movet ad hanc sphaeram vel illam, sed ad omnem, secundum quod exigitur in opere distinctionis.
Ad aliud dicendum, quod alterius rationis est in natura lux ignis, et aeris, et coeli : ignis enim et aeris est corruptibilis et miscibilis corporibus aliis, sed non lux coeli. Eorum enim est mixtio, quorum est materia una et formae con- trariae . Caelum autem cum inferioribus non habet eamdem materiam, neque contrariam formam. Et ita patet, quod inferiora non accipiunt lucem coeli, sed virtutem quae consequitur lucem, quae movet ad generationem et corruptionem. Et hoc intelligitur de luce secundum quod est in caeli partibus, ut in subjecto, et non de illa quae effluit in aerem vel alia elementa : quia illa, judicio meo, qualitas est et generabilis et corruptibilis, ut infra dicetur.
Ad aliud dicendum, quod in media distinctione quando distinctae sunt aquae inferiores a superioribus, per hoc ipsum quod aquae acceperunt inferiorem locum, ignis et aer distincta intelliguntur. Item, in tertia distinctione quando aquae distinctae sunt a terra, tunc distincta sunt duo inferiora elementa. Et hoc est quod dicit Beda super Genesim, quod ignis et aer distincta sunt, quando libera ab aquis sursum serena remanserunt.