Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De opere ornatus.
Secundo, Quaeritur de opere ornatus.
Et videtur, quod non aliquod opus sex dierum sit opus ornatus.
1. Ornatus enim pertinet ad bene esse : opera vero sex dierum pertinent ad esse principiorum naturalium, ut patet percurrent per singula : ergo videtur, quod nullum opus sex dierum pertineat ad ornatum.
2. Item, Ornatus fit de aliquo pulchro et pretioso, quod est alterius naturae quam id quod ornatur : sed?luna et stellae non sunt alterius naturae quam coe lum, ut probat Philosophus in libro se-
cundo de Coelo et Mundo . Similiter pisces et animalia non sunt alterius naturae quam de natura elementorum. : et ita videtur, quod talia non pertineant ad ornatum.
3. Item, Videtur quod opus dispositionis et ornatus non differant : quia dicit Strabus super Genesim super illud : Fiat lux, quod pulchre ornatum mundi a luce inchoat, sine qua caetera opera indecora et invisibilia remanerent. Et constat, quod ibi incipit opvs distinctionis. Ergo videtur, quod opus distinctionis et ornatus non differant.
4. Item, Si opera sex dierum sunt ad instauranda opera naturae, videtur quod. ex hoc accipitur, quod Deus requievit die septimo ab universo opere quod patrarat . Et dicit Augustinus, quod quievit, id est, ab opere cessavit : quia nihil novum postea fecit, quod ante in specie et materia non fecerat. Si, inquam, sic est, tunc ornatus videtur esse opus, principia naturae moventia agentia et patientia ad determinatas species conducens, quibus speciebus motus et actiones eorum determinentur, ut res determinatae, in forma et specie ab eis possint produci. Si autem hoc est, tunc productio plantarum videtur pertinere ad opus ornatus : quia in illis activa et motiva principia in natura ad specialium formarum productionem sunt determinata. Quod si concedatur, erit contra Glossam supra Genesim, quae dicit vegetabilia ad opus dispositionis sive distinctionis pertinere, eo quod radicibus terrae sunt affixa.
Solutio. Dicendum, quod opus ornatus, ut praehabitum est, est opus ad speciales formas conducens prima na?urae principia. Et ad hoc intelligendum notandum, quod, superiora dicuntur movere dupliciter, secundum quod in eis invenitur duplex motus : secundum enim motum diurnum qui est coeli quod est uniforme, movent uniformiter. Idem enim eodem modo se habens, ut dicit Philosophus in libro secundo de Generatione ei corruptione , semper facit idem. Secundus motus superiorum est coelorum inferiorum, et difformium, et ille est motus, qui proprie est zodiaci, et ab Occidente in Orientem, ut supra habitum est. Et ille in motibus habet diversitatem secundum diversitatem stellarum, quae accipiunt diversos situs et diversas elevationes et depressiones et accessus et remotiones ex motu suo qui sequitur circulum obliquum. Et ille motus est causa diversorum in specie in interioribus : quia sicut idem eodem modo se habens semper facit idem, ita diversum diversimode se habens natum est facere diversa semper. Similiter in inferioribus principia naturae activa et passiva, quae sunt in elementis, non sufficiunt ad productionem perfectorum in specie et forma : commixtio enim elementorum non facit hominem nec leonem : sed oportet efficientia esse in simili actu cum effectis, ut homo hominem, et leo leonem producit : et propter hoc exigitur opus ornatus post opus distinctionis, et ut determinentur principia naturae agentia et moventia ad formas determinatas in speciebus diversis.
Ad primum ergo dicendum, quod est ornatus additus ad venustatem ejus quod jam perfectum est, et ille pertinet ad bene esse : et est ornatus in hoc ornans quod determinat ad. pulchritudinem formae id quod ante indeterminatum erat et commune, et hoc pertinet ad esse. Et hoc est idem cum eo quod alii dicunt, quod est ornatus cujus finis est id quod ornatur, et hic pertinet ad bene esse : et est ornatus qui finis est ejus quod ornatur, et ille pertinet ad esse in specie determinata. Finis enim in natura est forma, et ultimus finis est ultima forma quae est anima.
Ad aliud dicendum, quod ornatus primo dictus qui est de bene esse, est alterius naturae quam res quae ornatur : sed ornatus secundo modo dictus est in re quam ornat sicut species in materia : et non oportet, quod habeat diversitatem ab ipsa.
Ad aliud dicendum, quod Strabus accipit ornatum generali nomine pro omni forma, sive sit communis sive determinata in specie : et hoc modo verum est, quod opus distinctionis comprehenditur sub opere ornatus : sed quia ornatus dicit decorum, et decorum non ita apparet in communi sicut in speciali, ideo alii Sancti opus ornatus dividunt contra opus distinctionis sive dispositionis.
Ad aliud dicendum, quod tribus de causis vegetabilia pertinent ad opus distinctionis et non ornatus. Quarum prima est et praecipua haec : quia planta non de necessitate producitur a planta, sed ad productionem plantae sufficit proportio mixtionis agentium et patientium in inferioribus ad naturam plantae, et proportio stellarum moventium in superioribus : in animalibus autem maxime perlectis non sufficit hoc : oportet enim, quod animal ex animali producatur. Et hanc causam tangit Philosophus in primo de Vegetabilibus, quod principium cibi plantarum est a terra, et principium generationis fructuum a sole : quia Anaxagoras dixit, quod earum fructus est ab aere : et ideo dixit Letynion, quod terra est mater plantarum, et sol pater. Quod autem animal producatur ab animali, et non sufficiant elementa et stellae ad. productionem perfectorum animalium, expresse dicit Averroes in commento super XI Metaphysicae , et Damascenus in secundo libro de Fide orthodoxa, dicens quod oportet scire, quod quorumlibet animalium primae hypostases factae sunt per creationem..
Secunda causa est quam tangit Glossa, scilicet quod radicibus terrae adhaerent immobiliter : une et ipsa diversitatem ac cipiunt in sapore et fructu et natura secundum diversitatem locorum in quibus plantantur. Et hoc est quod dicit Philosophus in primo de Vegetabilibus : Planta est terrae affixa, et non separatur ab ea : quidam vero loci sunt meliores quibusdam. Similiter meliores sunt fructus in uno loco quam in alio. Et alibi circa finem primi Vegetabilium dicit, quod belenium perniciosum natum in Persia, in aegyptum et Jerusalem transplantatum, factum est comestibile.
Tertia causa est, quia cum praecipuus ornatus in inferioribus sit adeptio animae, plantae non habent animam perfectam. Et ideo dicit Gregorius in quadam Homilia paschali, quod plantae vivunt non per animam, sed per viriditatem. Et Philosophus dicit in primo de Vegetabilibus : Planta non indiget dormitione propter multas causas : quia posita est et plantata in terra, et alligata ei non habet motum in se, neque terminum terminatum in partibus suis, hoc est, quod anima ipsius non terminatur ad specialia organa in suis operibus, nec habet sensum, nec motum voluntarium, nec animam perfectam, imo non habet nisi partem partis animae. Et ideo dixit etiam Abrutallus, quod planta habuit generationem mundo adhuc diminuto et non perfecto in complemento suo, et eo completo generabatur animal.