Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De tribus his operibus in communi.
Tertio, Quaeritur de tribus his operibus in communi.
Et videtur, quod plura sint opera : quia
1. Sicut dicit Alcuinus super Genesim in principio, quatuor modis operatur Deus. Primo, in Verbo. Secundo, in materia : unde, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul . Tertio, per opera sex dierum varias distinxit creaturas. Quarto, ex primordiis seminalibus vel primordialibus seminibus non incognitae oriuntur naturae, sed notae saepius, ne pereant, informantur. Unde in Joanne : Pater meus usque modo operatur, et ego operor . Cum igitur secundum hanc Glossam, quatuor modis distinguatur opus divinum, videtur quod Sancti insufficienter distinguunt per tria.
2. Item, Videtur quod quinque sunt opera : quia Glossa non facit mentionem de opere ornatus, sed tantum de opere distinctionis et creationis.
3. Item, Videtur Glossa esse diminuta : quia est quoddam opus divinum miraculosum : et de hoc non facit mentionem.
Item quaeritur, Quare penes tres modos operationes sex dierum accipiantur ?
Solutio. Ad hoc ultimum, dicendum, quod opus sex dierum, ut dicit Augustinus in libro super Genesim ad litteram, est ad instaurandum opus naturae in perfectione causarum naturalium, et ideo terminatur in quiete sabbati, quando jam nihil novum creavit Deus, nec in forma nec in materia, sed ex primordialibus causis natura operante propagavit ea quae creaverat et distinxerat et ornaverat. Et ideo sufficientia horum trium operum habetur ex. sufficientia principiorum naturae : imo exigitur substantia ipsorum principiorum, sicut est in substantia coeli, quod est primum principium movens in natura, et materia quatuor elementorum, quae primum subjectum est mobilium in natura : et ad hanc substantiam principiorum est opus ipsius creationis. Secundo vero exigitur in natura, quod in ipsis substantiis principiorum sint formae quibus movent et agunt et patiuntur, eo quod substantia secundum se nec movet nec movetur, nec agit nec patitur. Et ad formas est opus distinctionis. Et quia formae illae contrariae sunt, propter hoc distinctio est etiam per consequens ad contraria loco. Quia vero natura non tantum agit et patitur, sed determinate etiam producit generabilia et corruptibilia in formis specialibus perfecta, propter hoc necessarium fuit distinguere motores per formas speciales, sicut patet in superioribus in stellis, et in inferioribus agentia et patientia, sicut patet in animalibus distinctis per species : et ad hoc est opus ornatus. Et quia non exiguntur plura ad perfectionem naturae operantis secundum ipsius naturae principia, ideo non sunt plura opera in prima perfectione mundi.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa non distinguit tantum opera quae principia prima mundi ad esse conducunt, sed quaecumque opera, sive sint opera simpliciter, sive secundum quid. Et dico opus secundum quid opus in Verbo : hoc enim proprie loquendo non est opus : nihil aliud enim est quam generatio Filii, secundum quod Verbum dicitur Filius et sapientia Patris, et ars plena rationibus omnium creandorum, ut dicit Augustinus. Et ideo res factae non sunt in Verbo nisi scundum quid, hoc est, secundum ideas, quae sunt lux et vita in arte et verbo primi artificis : et hoc patebit alibi.
Ad aliud dicendum, quod. Glossa distinctionem appellat quamlibet determinationem materiae ad formam, sive illa forma sit communis principii in natura omnium, creatorum, sive specialis principii in natura quorumdam tantum, ut asini, et caprae : et ideo ornatus comprehenditur sub distinctione : quia ornatus nihil aliud est quam distinctio principiorum communium.
Ad aliud dicendum, quod opus miraculi sub opere tertio comprehenditur : omnia enim miracula in forma et in materia quoad aliquas rationes seminales continentur in operibus sex dierum.
Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in primordiis rerum Deus disposuit causales rationes, quibus postea operaretur miracula, ut patebit in quaestione de miraculis.