Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum omnia simul facta sunt ?''
Ad primum proceditur sic :
1. Dicitur, Eccli. xviii, 1 : Qui vivitin aeternum, creavit omnia simul. Ergo videtur, quod simul omnia sint facta.
2. Item, Glossa super eumdem locum : " Cum simul factum caelum et terra describitur, simul facta spiritualia et corporalia, simul quidquid de caelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur . " Ergo cum de terra producantur animalia et plantae, et stellae de caelo quae per distinctionem dierum a
Moyse facta narrantur, facta videntur esse simul.
3. Item, Adducantur rationes Augustini . Quarum prima sumitur ex illo verbo Genesis : Istae snnt generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret . Sed constat, quod virgultum agri et herba regionis facto sunt tertio die : et hic dicuntur facta in die quo fecit Deus coelum et terram, et haec fuit prima dies. Ergo opera omnium dierum facta sunt illa die, cum non est alia ratio de aliis : et sic tertia dies est idem cum prima die.
4. Item, Hoc expressius accipitur ex alia translatione in eodem loco, quae sic habet: " Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, etc. " Ex hoc enim, ut ait Augustinus , intelligitur Deus fecisse unum diem, in quo fecit Deus coelum et terram et virgultum agri. Unde in hoc die tempus intelligimus, quo ante omnem creaturam hujus saeculi dicit, facta sunt omnia simul.
5. Item, Job, xl, 10 : Ecce Behemoth, quem feci tecum. Constat enim, quod Behemoth antiquum hostem significat, qui cum aliis Angelis factus est, et homo sexto die. Ergo opus primae diei factus est cum opere sextae diei: et ita facta sunt omnia simul.
6. Item, Sunt rationes Augustini in libro primo super Genesim ad litteram, ducentes ad inconveniens distinctionem trium dierum, qui fuerunt ante creationem solis et lunae et stellarum.
Dicit enim, quod non potest dici: Fiat lux et dies per circulum aliquem : quia non erat circulus distinctus, in quo lux illa rotaretur : nec erant animalia, ad quorum salutem hoc fieret: nec erat ali- quis, in cujus habitatione esset dies, ita quod in opposita habitatione esset nox, sicut modo quando dies est in nostro hemisphaerio, in inferiori est nox.
Nec potest adstrui aliquo exemplo, nisi forte dicatur de radio oculi : sed hoc non est simile : quia in coelo non invenitur claudens et aperiens lucem. Similiter radius oculi propter sui debilitatem indiget ut exteriori luce juvetur : lux autem superior non indiget.
Nec potest intelligi, quod per contractionem et emissionem luminis fuerit illa distinctio : quia ratio hujus nulla haberetur.
Praeterea, Haec expositio auctoritatem a sacra Scriptura non habet. Et sic probat Augustinus, quod nulla est distinctio primorum trium dierum. Et eadem est ratio de omnibus. Ergo videtur, quod sex illi dies per moras temporum non sunt distincti.
7. Item, Aliter potest objici pro hac opinione. Dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Cum igitur dictio Dei non exigat moras temporis, non videtur, quod sex illi dies per moras temporum sunt distincti.
Item, Totum spatium sex dierum, deputatur operi, et septimus dies quieti.
Quaeratur ergo, Cum opus unius diei in momento factum sit, quid per residuum spatium ejusdem diei fecit Deus? Non enim quievit: quia non quiescit artifex donec aliquid restat operandum, nisi lassetur in opere : Deus autem infatigabilis artifex est: et restabat aliquid operandum, sicut patet in opere sequentis diei: ergo non quievit: et tamen non invenitur quid operatus sit : ergo patet, quod opus diei per spatia temporis non distenditur.
8. Item, Perfectissimi agentis perfecta est operatio : sed perfectissima est opera-
tio omnia creare simul in materia et forma : ergo haec debetur perfectissimo agenti, qui est Deus : ergo Deus simul omnia creavit in materia et forma.
9. Item, Si factae essent res in materia, aut hoc esset in materia sola, aut in materia cum forma aliqua, sed non distincta et perfecta, qualis est forma confusionis.
Sed contra objicitur multiplici ratione. Si enim in materia sola essent, oporteret quod materia sola sine omni forma quandoque in esse actuali esset, quod est impossibile : quia omne esse actuale materiae est a forma.
Item, Secundum hoc nulla esset ratio, quare materia illa terra vel aqua nominaretur potius, quam alio nomine.
Item, Secundum hoc materia esset sola terminus creationis : quia sola materia per creationem ad esse deduceretur: quod iterum falsum : quia materia sola non potest esse terminus alicujus operationis. Si enim esset terminus, cum nihil terminet opus nisi quod est actu, oporteret quod ipsa esset actu : et sic esset aliquid sine omni forma, quod est impossibile. Si vero dicatur materia cum aliqua forma supponi, et non sub forma distincta, sed forma confusa et permixta. Contra. : Aut haec forma est accidentalis, aut substantialis, Si accidentalis, ergo substantia materiae prius recipit formam accidentalem, quam substantialem, quod est impossibile: quia ma teria primam potentiam habet ad formam substantialem per quam perficitur, et sine qua non potest esse subjectum accidentium. Item, Materia desiderat formam sicut foemina masculum et turpe bonum, hoc est, quod desiderat in quantum est imperfecta forma ut perficiatur. Et propter hoc forma divinum dicitur et optimum et appetibile in fine primi Physicorum . Ab accidentali autem non perficitur. Ergo illam non desiderat: ergo forma illa confusionis non est ex formis accidentalibus praeter formas substantiales. Si vero dicatur, quod formae substantiales erant ibi confusae et mixtae. Contra hoc erit, quod miscibilia sunt ante mixtum, et ea quae confunduntur ante confusum, ut dicit Philosophus , et componentia ante compositum. Ergo prius luerunt distincta quam confusa : et ita ante primam confusionem fuerunt elementa distincta in suo esse et in suis formis.
Si vero dicatur, quod hoc est secundum naturam et non secundum tempus, secundum hoc opus Dei non habebit ordinem naturae, sed erit contrarium ordini, quod est contra sapientiam artificis omnia sub ordine recto ad esse deducentis, quod est inconveniens.
10. Praeterea, Elementa non confunduntur et commiscentur, nisi aliquid moveat ad confusionem et commixtionem illam. Et quaeratur, Quid hoc fuerit ? Et cum non possit corpus aliquod assignari movens, quia nullum corpus caeleste adhuc movebatur secundum hanc opinionem, non erit movens nisi voluntas Dei ad mixtionem et confusionem illam.
Et tunc quaeratur, Quare voluntas Dei potius fuit contra ordinem naturae, quam ordini consentanea? et non erit assignare.
In contrarium sic objicitur :
1. Dicit Chrysostomus super Joannem in homilia 32 : " Oportebat generari creaturas, sed non simul, et hominem cum muliere, sed non haec simul. "
2. item, Gregorius in libro XXXII Moralium : " Rerum substantia simul creata est, sed simul species formata non est : et quod simul existit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae . "
3. Item, Beda super Genesim : " Caelum creatura spiritualis est ab exordio perfecta et beata, terra vero corporalis materies adhuc imperfecta. "
4. Item, Hoc accipitur ex verbis A1cuini supra positis, qui secundum opus Dei dicit esse in materia, tertium vero per opera sex dierum varias distinguere creaturas. Et quia multi Sanctorum ad hoc concordant, quod non omnia simul facta sint in materia et specie, videlicet Damascenus, Dionysius, Basilius in Hexameron, Ambrosius in Hexameron, et Strabus, et alii, sufficiant auctoritates praeinductam.
5. Praeterea, Augustinus ipse hoc videtur dicere. Dicit enim per coelum informem naturam spiritualem significari, quae per lucem postea est formata.
6. Item, Dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram, quod " major est Scripturae Genesis auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas . " Cum ergo Genesis apte sex distinguat sex dies, videtur quod humanum ingenium contra hoc non debeat laborare.
7. Item, Super illud, Terra erat inanis et vacua , dicit in libro XII Confessionum : ''" Nonne tu, Domine, docuisti me, quod prius quam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus, non tamen omnino nihil? erat enim quaedam informitas sine ulla specie . "
8. Item, Per rationem sic objicitur : Omne quod est in natura, causaliter et exemplariter acceptum est a Deo : sed in natura est processus ab imperfecto ad perfectum, hoc est, a potentia ad actum, sive a materia ad formam : ergo hoc erit per prius per exempla in operibus divinis : sed non potest esse nisi prius sit materia per creationem, et postea distinguatur per formas et ornetur : ergo videtur, quod creationis et distinctionis et ornatus opus non fuerit simul, sed per successionem temporis.
9. Item, Id quod fit subito et id quod fit in tempore, non. possunt esse simul : sed creatio materiae est subito, cum inter ens et nihil nullum est medium : perfectio autem materiae secundum formam fit in tempore, quia omnis motus et mutatio sunt in tempore, ut dicit Philosophus . Cum ergo opus distinctionis et ornatus sit opus materiam ad formas deducens, non erunt simul tria haec opera creationis, distinctionis, et ornatus.
10. Item, Quatuor sunt extrema, scilicet ens et nihil, potentia et actus : et haec sunt extrema mutationum, quae inveniuntur in rebus. Istae autem mutationes non sunt ejusdem rationis : quia una habet subjectum, et altera non, et una fit subito, et altera in tempore, et una habet medium, et altera non. Cum igitur summae sapientiae sit ostendere unumquodque in suo esse distincto, videtur quod istae mutationes non poterunt simul esse in eodem, sed una post aliam. Cum igitur creatio sit inter ens et non ens, dispositio autem et ornatus inter potentiam et actum, illa opera non erunt simul.
11. Praeterea, Omnia in principio luisse confusa dicunt quidam Philosophi, sicut Anaxagoras et Empedocles et Plato et Ovidius et Boetius. Dicitur enim in primo Physicorum : Quidam ex uno mixto scilicet inhaerentes contrarietates segregant, quemadmodum Anaximander dixit, et quicumque alii unum et multa dicunt esse, sicut Empedocles et Anaxagoras : ex commixtione enim segregant alia. Differunt autem ab invicem in eo quod hic, scilicet Empedocles, circulationem horum facit: hic autem, scilicet Anaxagoras semel. Et hic, scilicet Anaxagoras, infinitas simul partes et contrarias : ille vero, scilicet Empedocles, vocata elementa solum. Plato autem in Timaeo in ultima parte, ubi agit de materia, sic dicit: " Mixta siquidem
mundi sensibilis ex necessitatis intelligentiaeque coetu constitit generatio, dominante intellectu, et salubri persuasione rigorem necessitatis assidue trahente ad optimos actus, hoc est, generatio mundi sensibilis prima mixta erat, ex coetu quoque constitit necessitatis et intelligentiae, hoc est, materiae et idearum, quae fuerunt in intelligentia prima : et constitit postea foraiata dominante intellectu divino super materiam, et trahente ipsam materiam rigidam, hoc est, nulli formae inclinatam, ad optimos actus uniuscujusque formae substantialis. "
12. Item, Plato, " Quo fit, ut nullam sibi propriam habeat speciem, quod est omnia genera suscepturum. Ut qui unguenta suaviter redolentia confecturi sunt, humidam materiam quam certo condire odore volunt, ita praeparant, ut odorem nullum proprium habeat: et qui materiis mollibus inipressionique cedentibus figuras imprimere aliquas volunt, nullam omnino priorem in eis figuram apparere patiuntur, sed exactissima quadam laevigatione eas poliunt. Ita illud quod in omnibus passim aeternorum omnium simulacris recte figurandum est, his omnibus formis natura sua carere necesse est. "
13. Item, Plato, " Opinor omnium quae gignuntur, receptaculum esse quasi quamdam nutriculam.
14. Item, Plato, " Tria in praesenti genera sumenda sunt. Unum quod gignitur : aliud in quo gignitur: aliud a quo similitudinem trahit quod nascitur. Idcirco comparare haec ita decet. Quod recipit, matri: unde recipit, patri: naturam istorum mediam, proli. " Et propter hoc etiam dicit Philosophus in fine primi Physicorum loquens de materia, quod est parens in totam naturam .
15. Item, Boetius in libro III de Consolatione philosophiae :
0 qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab aevo Ire jubes, stabitisque manens das cuncta moveri : Quem non externae pepulerunt fingere causae Materiae fluitantis opus.
16. Item, Ovidius :
Ante mare, et terras, et quod tegit omnia coelum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos, rudis incligestaque moles.
Solutio. Sine praejudicio sententiae melioris, videtur Augustino consentiendum.
Et ut melius intelligantur solutiones, accipienda est ejus sententia in libro super Genesim ad litteram, ubi sic dicit in primo libro : " Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant: non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam postea possit colligere, atque in verba formare : ita creator Deus non priorem tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque naturam quasi secunda consideratione formavit, formatam quippe creavit materiam : sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est quam illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit . " Dicendum ergo, quod per distinctionem quam ponit Moyses, intelligitur distinctio rerum secundum naturae principia, et non distinctio temporum, secundum quem modum distinguitur substantia materiae a forma, et forma generalis activorum et passivorum sicut elementorum a forma speciali, quae de-
terminatam in specie habet actionem et passionem, secundum quod supra distinximus opus creationis ab opere dispositionis sive distinctionis, et opus distinctionis ab opere ornatus.
Ad auctoritates Sanctorum supra positas dicendum, quod simul potest notare simultatem temporis : et in hoc sensu esset contrarietas ad Augustinum. Si vero notetur simultas in ordine principiorum naturae secundum viam generationis, sic non erit contrarietas : quia secundum illam viam substantia materiae sive potentia est ante actum. Et actus primorum principiorum, coeli videlicet et elementorum, est ante actum creaturarum, quae sunt in determinatis speciebus.
Ad id quod objicitur de Augustino, dicendum quod loquitur secundum consequentiam naturae, et hoc quando loquitur de terra. Cum vero per coelum dicit intelligi angelicam naturam, loquitur allegorice, et informitatem appellat considerationem illius naturae in se, formationem autem vocat perfectionem Ipsius per gratiam : nec tamen intelligit, quod natura gratiam tempore praecesserit, sed ratione, ut supra est ostensum.
Ad aliud est dicendum, quod humanum ingenium non laborat contra Scripturam a Deo .omnia simul esse creata, sed nititur ad expositionem quae secundum rationem est verisimilior.
Ad aliud dicendum, quod. Augustinus appellat informitatem puram substantiam materiae sine omni forma, quae tamen numquam tempore fuit sine forma, ut supra in quaestione de materia est probatum.
Ad aliud dicendum, quod natura non in toto potest imitari opus divinum : ex nihilo enim non potest facere aliquid : quia, sicut dicit Philosophus in fine primi Physicorum : Nos autem dicimus et ipsum fieri quidem simpliciter nihil ex eo quod non est, sed tamen fieri ex eo quod non est ut secundum accidens. Ex privatione enim aliquid fit, ut ex non homine homo. Similiter non potest natura imitari opus Dei in subito faciendo aliquid : omnia enim quae facit natura, in tempore facit Sed natura imitatur opus Dei, quod est ex nihilo aliquid facere, faciendo ex eo quod quodammodo est nihil, et non simpliciter nihil. Aliud autem opus quod est subito facere, imitatur faciendo in brevissimo tempore quod potest. Nihil enim multiplicem habet expositionem, ut dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, ubi dicit quod tribus modis dicitur aliquid fieri de nihilo. Primo modo, quando volumus intelligi, quod aliquid penitus non sit factum, quod factum dicitur de nihilo, quia nihil est : et est simile cum aliquis tacet, et quaeritur, de quo loquatur? respondetur de nihilo : quia nihil loquitur. Secundo modo dicitur, sed non vere aliquid fieri de nihilo ut ex ipso nihil, id est, ex eo quod penitus non est, effectum sit, quasi ipsum nihil sit aliquid existens, ex quo aliquid possit fieri. Tert o modo, cum intelligimus esse quid factum, sed non intelligimus unde factum sit, sicut ex materia : sicut nihil accipitur in diffinitione creationis, quando dicitur, quod creare est de nihilo aliquid facere. Et est simile cum homo contristatur sine causa, dicitur de nihilo esse contristatus. Est etiam quoddam nihil secundum quem modum dicimus aliquem de nihilo recepisse sanitatem, cum ex aegritudine sanus factus est : et aliquem ex nihilo factum esse divitem, cum ex paupertate factus est dives : quia aegritudo nihil est sanitatis, et paupertas nihil est divitiarum : et hoc nihil est nihil privationis, non negationis purae : relinquit enim materiam cum privatione, et ex illo operatur natura.
Ad aliud dicendum, quod mutatio materiae ad formam est in tempore,
quando motor materiae est natura sive virtus alicujus corporis physici: et hoc ideo, quia necesse est prius disponi materiam ante formam, quae dispositio exigit tempus et prius et posterius in ipso tempore.
Item, Omnis motus est mutatio in natura, et ut ad causam primam in genere suo reducitur ad motum coeli, et Ille est in tempore. Cum vero motus materiae ad, formam reducitur ad motorem primum qui est Deus, sicut est in opere dispositionis et ornatus, tunc fit subito. Et ita patet, quod simul potest esse cum opere creationis, praecipue cum ante in materia non sint Inventae formae contrariae et dispositiones, quas necessarium fuit purgari per alterationes praecedentes inductionem formae substantialis in materiam, sicut est in opere naturae : ibi enim generatio unius est corruptio alterius, et e converso, quod non fuit in primordiali rerum creatione, dispositione, et ornatu.
Ad aliud dicendum, quod sapientia requirit ordinem qui est secundum rationem rectam naturae, et non requirit ordinem temporis. Saepe enim sequuntur in tempore, quae priora sunt in natura, sicut dicit Philosophus in libro 1 de Anima , quod animal universale posterius est particulari, cum tamen secundum naturam sit prius. Et Joannes Baptista dixit de Christo : Qui post me venturus est fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare .
Ad illud quod objicitur de Anaxagora et Empedocle, dicendum quod ipsi de plano mentiti sunt. Anaxagoras autem posuit omnia . esse in omnibus per materiam et formam, et per intellectum agentem segregari potius quam generari, et unumquodque accipere nomen a dominante in ipso, Lignum enim secundum eum non dicitur lignum, quia non sit in eo lapis, sed potius quia vin- cit in eo natura ligni. Hanc autem confusionem dicit tantum fuisse semel in principio mundi, et postea semper ex illo confuso fuisse segregationem per operationem intellectus agentis. Empedocles autem non ponebat omnia commisceri, sed tantum quatuor elementa : et cum hoc dicebat unum corporum non transmutari in formam alterius, sed resumere formas easdem. Causas autem congregationis in illud unum mixtum, et segregationis ab illo, dicebat esse litera et amicitiam : amicitia enim congregat, et lis segregat. Et dicebat etiam, quod quandoque omnia congregantur in mixtum, et quandoque segregantur ab ipso. Et haec vicissitudo fit multis modis et vicibus in infinito tempore.
Unde patet, quod ratio horum Philosophorum non concordat alicui opinioni Sanctorum.
Ad primam vero auctoritatem Platonis dicendum, quod ipse mixtionem improprie accipit : mixtio enim proprie, ut dicit Philosophus in fine primi AdminBookmark
AdminBookmark est miscibilium alteratorum unio . Et secundum hanc rationem mixtionis, miscibilia praecedunt mixtum secundum materiam et formam. Sed Plato vocat mixtionem ibi, quae est materiae solius.
Et ad hoc intelligendum, notandum quod materia accipitur duobus modis, scilicet ut prima, quae non est disposita vel inclinata ad aliquam formam, quam Plato vocat rigidam necessitatem : et est materia disposita et inclinata ad hanc vel illam formam. In materia vero primo modo dicta dicitur esse natura mixti, non. ideo quia formae miscibilium sint ibi alteracratae, sed quia sicut in mixto indeterminati sunt actus miscibilium ad ulium vel ad alterum, ita in materia illa indeterminatae sunt potentiae et desideria materiae ad unam formam vel ad aliam. Et propter hoc dicit Plato, quod
divinus intellectus sapientiae scilicet creantis, assidue distinguendo et ornando traxit eam ad. oppositos actus in natura, scilicet substituens ideatum juxta exemplar ideae, quae est in sapientia creante.
Ad aliud dicendum, quod Plato ibi assimilat materiam primam duplici materiae in arte mechanica architectonica : hi enim qui per sigillationem quaerunt inducere formam, accipiunt materias molles unicuique sigillationi de facili obedientes, quae tamen posterius retinent sigillationem, Sic etiam est materia prima ob odibilis quidem ad omnis formae susceptionem, et etiam retinens hanc et illam impressam. Hi vero qui volunt inducere formam incisionis, accipiunt ligna laevigabitia per detruncationem partium, et polibilia per remotionem praecedentium figurarum, ut sic non obstante figura praecedente inducatur forma incisionis. Sic materia prima talis. creata est, quae dividi possit per actum generationis, ita quod pars ejus sit sub forma una, et pars altera sub forma altera. Similiter creata est talis, quae possit amittere formam unam et recipere alteram. Ponit etiam Plato similitudinem ad proprium . subjectum. saporum, quod est humidum aqueum : hoc enim nullum saporem habet actu, potentia autem omnes. Si enim aliquem haberet actu, ille impediret generationem caeterorum in humido illo. Et similiter est de materia prima, quod nullam habet formam actu.: potens est tamen suscipere omnes. Et hoc est quod dicit Plato, quod materiam non est appellandum ex quibus et ipsa sustinuit, hoc est, ex elementis sensibilibus : sed appellandum est eam potius invisibilem quamdam et in formem capacitatem mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam, nec plane intelligibilem, nec plane sensibilem positam. : sed quae ex bis quae in ea commutantur, intelligi tamen posse videatur. Et de hoc dicit Augustinus in libro XII Confessionum, quod " prima informitas quae pene nihil est, extra omne tempus est : capax tamen ipsa est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. " Non tamen intelligunt Plato et Augustinus, quod haec materia aliquando sic fuerit tempore, sed natura, ut supra in quaestione de materia satis explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod materia dicitur nutricula, eo quod forma convalescit in ipsa sicut infans in nutrice et matre.
Ad aliud dicendum, quod mater dicitur materia : ex eo quod actus efficientis non est ab ipsa. Et ideo intellectus idealis qui agit secundum speciem idealem, a Platone dicitur pater : et res generata composita ex materia et forma, dicitur proles : materia vero in qua fit forma, dicitur mater.
Ad id quod objicitur de Boetio, dicendum quod materia dicitur fluitans, non ab actu humidi, sed a similitudine: quia sicut humidum facile recipit omnem figuram, ita materia apta est ad suscipiendam omne formam. Unde Boetius concordat cum Platone : et ideo tunc sequitur :
Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchram pulcherrimus ipse Mundum mento gerens, similique imagine for-
[mans,
Perfectasque jubes perfectum absolvere partes.
Ad ULT1MUM dicendum, quod. Ovidius consentit cum Anaxagora et Empedocle : et non concordat cum aliqua opinione Sanctorum.
Si quis autem aliam velit tenere opinionem, scilicet quod non. omnia simul tempore facta sunt, sed. secundum ordinem illum quem ponit Genesis,
Respondebit ad objecta in contrarium, quod omnia simul facta sunt duobus modis, scilicet in substantia materiae, et sic respondet Gregorius in libro XXXII Moralium : et ex parte efficientis, qui
non variatur in operando per vicissitudines temporum : sed ex parte formationis non sunt simul facta, sed per senarium dierum spatium, ut distinguit Moyses,
Ad aliud dicendum, quod Glossa Ecclesiastici sumitur ex verbis Gregorii : et non intelligit Glossa, quod stellae coeli cum coelo simul factae sunt in forma, sed simul in materiae substantia : et similiter est de plantis ad terram. Et hoc patet per originale, in quo sic post supradictam Glossam infertur: " Sol quippe, luna, et sidera quarto die in coelo esse facta perhibentur: sed quod quarto die processit in speciem, primo die in coeli substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia describuntur: sed quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo in ipsa de qua ortum est terrae substantia, conditum fuit. "
Ad aliud dicendum, quod Moyses post senarium dierum infert: Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus, etc. , ut ostendat successione creata esse, disposita et ornata, et tamen simul facta fuisse in substantia. Unde Gregorius : " Qui diversis diebus creatum coelum et terram, virgultum herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet, quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit. "
Ad aliud dicendum, quod secundum aliam translationem factus est dies in causa sua, scilicet in claritate coeli, in cujus tamen successione creaturae formarentur.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur : Ecce Behemoth, quem feci tecum , per ly tecum duplex simultas significatur, scilicet ex parte efficientis, et ex parte similitudinis. Cum igitur Angelus factus est, tunc anima hominis in quadam simi- litudine sui facta est. Anima enim hominis similitudinem habet cum Angelo in hoc quod in ipsa est imago Dei sicut in Angelo, et quod est intellectualis naturae. Et inde est quod Sancti dicunt, quod omnia simul creata sunt, vel in materia, vel in similitudine. Corporalia vero in materia simul creata sunt : spiritualia vero in similitudine : licet enim Deus sigillatim creet animas, tamen omnium similitudo in Angelis in prima rerum conditione praecessit : sic enim dicitur in Psalmo xxxii, 15: Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. De hoc tamen melius postea habebitur in quaestione de. origine animarum.
Ad rationes Augustini ducentes ad inconveniens, dicendum quod quando facta est lux, tunc in efficiente generali factus est dies : nec oportuit specialem circulum esse, in quo lux illa potaretur: quia naturalis ejus motus est circularis.
Ad aliud inconveniens dicendum, quod dies non tantum fit ad solamen animalium habitantium in terra, sed etiam ut per lumen ipsius moveantur elementa ad diversam actionem et passionem. Et hoc modo lux illa movet primam confusionem materiae, ut magis habilis esset ad distinguibilitatem.
Ad tertium inconveniens dicendum, quod sicut modo est abundantia lucis in sole, ita tunc abundantia lucis fuit in quadam parte caeli, quae circulari motu in una parte materiae fecit diem, et ex umbra opacitatis materiae mixtae in reliqua parte fuit nox, et e converso, non ad solatium hominum, sed ad majorem distinguibilitatem elementorum, ut dictum est. Lux. enim diffundendo calorem rarificat et subtiliat materiam. Calor enim subtilia homogenia sibi attrahit sursum ad se, et grossa terrestria et aquosa relinquit deorsum : et per has operationes illustratio lucis primae operabatur ad distinctionem elementorum.
Circulariter autem ferebatur, ut aequalis
esset distinctio in rotunditate mundi sensibilis.
Ad id autem quod objicitur de contractione et emissione radiorum, solutio patebit posterius.
Ad aliud dicendum, quod licet haec expositio expresse non inveniatur in textu Bibliae, tamen invenitur per hoc quod dicitur dies primus, et dies secundus, et dies tertius, etc.
Ad aliud dicendum, quod sapientis non est quiescere ab opere frustra : sed opus unius diei non perficitur tantum in hoc quod ducitur in esse. Est enim perfectio rei in se, et perfectio rei in opere suo, et utrumque intendit artifex cujus perfecta sunt opera. Unde cum primo die subito facta sit lux in esse, tamen quia opus lucis est circulariter movere materiam quatuor elementorum, oportuit spatium illius circulationis transire antequam perfecta ostenderetur lux in opere, et in hoc factus est dies primus. Similiter secundo die positum est firmamentum in medio aquarum, quod licet in esse suo in momento completum fuerit, tamen cum opus firmamenti etiam sit circulatio, perfectio ejus in opere in spatio unius diei ostendebatur : et sic de aliis diebus est. Ad elementorum distinctionem et torraenascentium procreationem, et similiter animalium generationem perfecta revolutio firmamenti exigitur, ut scilicet per diversitatem luminis diversificentur virtutes activae et passivae. in inane enim major est motus secundum calidum et humidum, et in meridie secundum calidum et siccum, et in vespera secundum frigidum et siccum, et in nocte secundum frigidum et humidum : et ad haec exigitur revolutio firmamenti spatio unius diei naturalis.
Ad id quod objicitur : Ipse dixit, et facta sunt . Dicendum quod hoc intelligitur de perfectione rerum secundum suum esse, et non de perfectione in actu et opere.
Ad aliud dicendum, quod perfectissimi agentis est perfectissimus actus qui potest esse secundum virtutem materiae secundum quam operatur. Sed quia materia non simul susceptibilis est esse et formae, oportet enim prius eam esse, et postea formis subjici, ideo non potuit simul fieri opus creationis et dispositionis et ornatus: et hoc non est de imperfectione agentis, sed materiae.
Ad aliud dicendum, quod nomine confusionis non supponitur materia sola, nec etiam materia cum formis accidentalibus, sicut bene probatum est : sed materia cum formis substantialibus et activis et passivis qualitatibus, indistinctis tamen secundum locum.
Et ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod est mixtio, quando miscibilia omnia removentur a suis actibus in. actum medii, et tale mixtum praecedunt miscibilia tempore et natura : et est mixtum in quo miscibilia non sunt remota a suis actibus, sed tantum composita secundum indistinctionem loci : et hoc mixtum est via ad distinctionem et locationem uniuscujusque in loco sibi convenienti, et tale fuit mixtum in primordiali sua natura. Potest enim illud mixtum comparari. ad locum miscibilium, vel attendi secundum naturam compositi. Et si primo modo, tunc confusum et mixtum est ante simplex, sicut indistincta secundum locum sunt ante distincta. Si vero secundo modo attendatur, tunc verum est quod dicit Philosophus, quod miscibilia sunt ante mixtum, sicut simplicia ante composita.
Ad ultimum dicendum, quod nullum. corpus movet ad hanc mixtionem, sed voluntas et sapientia creantis, cujus prius est producere materiam indistinctam secundum formam et locum, et postea distinguere et ornare, ut patet ex praedictis.