Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid dicatur mane secundum Augustinum, et quid vespere ? et, Quare non fit mentio noctis per septenariam repetitionem ? et, De numero dierum.
Secundo quaeritur, Quid dicatur mane secundum Augustinum, et quid vespere ?
Et, Quare non fit mentio noctis per septinariam repetitionem ?
Et, De numero dierum.
Et accipiantur verba Augustini in libro quinto super Genesim ad litteram, ubi sic dicit : " Non temporali sed causali ordine prius facta est informis formabitisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset. In his vero quae jam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata facta vel condita, primum factus est dies. Oportebat enim ut primatum creaturae obtineret illa creatura, quae creaturam
per creatorem, non. creatorem per creaturam posset cognoscere. Secundo, firmamentum, unde corporeus incepit mundus. Tertio, species maris et terrae. Quarto die lumina et sidera creata sunt. Quinto, aquarum natura, quia coelo aeri- . que conjungitur, produxit ad. Dei verbum indigenas suos. Sexto, terrestria similiter animalia tamquam ex ultimo elemento mundi ultima nihilominus produxit potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret. Hunc ordinem creaturae ordinatae dies ille cognovit: ut per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies, ea quae sunt in creatore primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum etiam cognitionem posteriorem ad. Dei referens dilectionem vesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed per ordinem conditorum . " Et ex hujus auctoritatis principio habetur numerus dierum, et ex fine ejus habetur vespera et mane et meridies sive dies.
Item, Augustinus contra hoc videtur dicere in libro IV super Genesim ad litteram, sic: " Diei nomen intelligamus in specie rei quae creata est, noctemque ejus privationem vel defectum : vel. si quo alio nomine melius significatur, cum amittitur species aliqua mutatione, a forma ad informitatem declinante atque vergente : quae mutatio in omni creatura sive possibilitate inest etiamsi desit effectus, sicut in coelestibus superi oribus : sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem, per ordinatas vices quorumcumque mutabilium decessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus : vespera vero in omnibus perfectae conditionis quasi quidam terminus sit, mano autem incipientis exordium . " Ex hoc accipitur, quod dies perfectio rei est in esse et forma, nox autem corruptio ipsius, et mane principium ejus, et vespera terminus complementi ejus in esse.
Sed videtur, quod plures esse debeant dies secundum Augustinum. Sunt enim quaedam, quae nec sunt plantae nec animalia, sicut sunt mineralia quae tamen a Deo creata sunt, et a luce angelicae cognitionis illustrata,
Praeterea, Videtur quod commemorari debeat nox in repetitione septem dierum secundum An gustinum : quia sicut dies fit in bonis Angelis ex conversione ad Verbum, ita nox in malis ex aversione ab eodem.
Solutio. Dicendum, quod senarius dies accipitur secundum numerum causarum naturalium, ut supra habitum est. Ad. naturam enim operantem requiritur substantia principiorum, et distinctio ipsorum per qualitates moventes agentes et patientes, et determinatio ipsorum ad species secundum quas movent ex similibus similia producendo. Quorum primum pertinet ad. creationem, secundum ad distinctionem, tertium ad ornatum. Et de sufficientia creationis et distinctionis jam habitum est. De sufficientia autem ornatus sic dicendum est : Ornatus aut est in principio movente non habente contrarium, aut in habente contrarium. Et si primo modo, tunc est ornatus quartae diei, quando determinatus est motus superiorum ad. motum specialium stellarum, quarum motus specificatur ex diversitate naturae et magnitudinis et situs. Si vero secundo modo, tunc dicitur ornatus secundum divisionem animalium. Haec enim sunt aut natatilia, aut volatilia, aut gressibilia. Et volatilia et natatilia pertinent ad ornatum quintae diei : gressibilia autem cum homine pertinent ad ornatum sextae diei. fit hujus ratio
conjunctionis infra patebit. De minembilibus autem dicendum, quod nec habent animam, nec partem partis animae :
et ideo non pertinent ad dispositionem vegetabilium, nec ad ornatum animalium, sed in causis suis intelliguntur facta, quando elementa in formis et iocis distincta sunt, sicut quod per actionem et passionem diversimode possint commisceri.
Ad id quod quaeritur de mane, etc. Dicendum quod mane secundum Augustinum duo importat: unum per se, et alterum ex consequenti, scilicet creaturae jam in se cognitae in Deum per laudum relationem : et hoc importat per se, secundum quod dicit inceptionem lucis. Alterum est acceptio notitiae de creatura fienda sive facta, quae conspicitur in Verbo antequam fiat in propria natura et cognoscatur. Et ideo etiam dicit Augustinus,quod prima dies non habet mane: quia cum opus primae diei sit coelum et terra et lux, per coelum intelligitur angelica natura, quae non potuit sui vel alicujus naturae fiendae in Verbo accipere notitiam prius quam esset: sed tantum postquam creata fuit, se in se cognovit, et haec est vespera, quia vespera secundum Augustinum nihil aliud est, quam cognitio rei in seipsa : et se cognitam per conversionem ad Verbum in daudem Dei retulit, et notitiam firmamenti in medio aquarum sequenti die locati accepit, et hoc est mane sequentis diei. Unde prima dies mane habere non potuit in luce cognitionis angelicae.
Ad id quod objicitur de nocte., dicendum quod nox per omnes sex dies non nominatur: quia secundum Augustinum omnia facta sunt simul, et distinctio sex dierum non est in spatiis temporum, sed in ordine naturali rerum : et ideo diabolus in senario dierum Angelus adhuc, factus est diabolus per casum. : quia a principio cecidit, sed. aI.iquao.idiu . cum. bonis Angelis in coelis remansit, Cum igitur nulla obscuritas inveniatur in luce Angeli, non invenitur nox in illa repeti- tione. Sed mane est cognitio in Verbo creaturae fiendae, et cum facta sit, laus : vespera autem est cognitio rei in seipsa, cum res jam facta est : dies autem sive meridies, in quo est plena lux, est illuminatio angelicae substantiae in cognitione creatoris.
Ad aliud dicendum, quod beatus Augustinus ibi adaptat metaphorice mane, .et vesperam, et diem, et noctem, et periodum dierum,
ARTICULI SECUNDI