Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De quibusdam dubitationibus quae oriuntur ex littera, .
Tertio, Quaeritur de dubitantibus quae oriuntur ex littera.
Et primo quaeritur, Quod vocetur principium cum dicitur : In principio creavit Deus coelum et terram ?
Glossa enim exponit hoc tripliciter dicens : In principio temporis, vel ante tempora, vel in Filio.
1. Et pro prima parte videtur Glossa esse falsa : quia tempus ponitur unum de coaequaevis, et sic non in ejus principio creata sunt caetera, sed cum ipso.
Item, Tempus est creatum, et initium ejus similiter : et ita principium temporis erit creatura in principio temporis : ergo idem creatur in seipso.
2. Similiter, Videtur falsa pro secunda parte : quia si sequamur sententiam Augustini, omnia creata sunt simul, et ita coelum et terra non erunt ante caetera. Similiter, si sequamur sententiam aliorum, adhuc erunt plura coaequaeva istis, et sic non erunt ante caetera.
3. Tertia pars etiam videtur falsa : quia nihil ens in Filio est creatum : creatura enim non est in Filio secundum esse proprium, sed secundum rationes idearum, quae ab aeterno sunt in Filio, secundum quod est sapientia et ars Patris.
Ulterius quaeritur, Quare dicitur hic, In principio creavit Deus, etc. : et non ponitur hic usitatus modus per omnes
sex dies, scilicet, Dixit Deus : Fiat hoc vel illud ?
Ulterius iterum quaeritur, Secundum quas proprietates prima materia vocetur terra, et abyssus, et aqua ?
Ulterius quaeritur, Penes quam differentiam privationis dicatur inanis et vacua ? Alterum enim horum superfluere videtur.
Praeterea, Inane et vacuum videntur esse privationes convenientes receptioni loci et non materiae : cum tamen secundum Philosophum non sit ejusdem rationis materiae et loci receptio.
Item, Quare dicuntur tenebrae esse super faciem abyssi, si abyssus dicitur materia ?
Item ulterius quaeritur, i. Quare ex parte moventis potius ponitur Spiritus quam Pater vel Filius ?
2. Item, Cum ferri sit locum mutare, et Spiritus increatus non movet locum, videtur falsum quod dicit : Spiritus Dei ferebatur,
3. Praeterea, Cum nulla sit diversitas inter Spiritum et Deum, videtur male dicere: Spiritus Dei: quia obliqui transitivi sunt secundum Priscianum.
Praeterea, Quare potius dicit: Super aquas, quam extra, vel sub, vel in aquis?
Item, Si prima materia significetur nomine terrae, abyssi, et aquae, quare dicit potius : Spiritus Dei ferebatur super aquas, quam super terram vel abyssum?
Ulterius quaeritur de expositione Augustini super illud : Dixit Deus : Fiat lux, quae est talis: " Non corporaliter sonuit vox Dei : qua enim lingua sona- ret, cum linguarum diversitas non esset, nec erat quem oportebat audire et intelligere ?" Bene enim accipitur ad naturam Verbi per quod omnia facta sunt, hoc ipsum pertinere. aeternum ergo est quod dixit Deus : Fiat lux : quia Verbum Patri est coaeternum. Et hoc est quod dicunt alii : Dixit Deus : Fiat, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret.
Quaeritur ergo, Cum ab aeterno dixerit verbum, quare non sequitur, quod ab aeterno creavit et fecit lucem?
Item, In factione firmamenti ponitur, fiat, et fecit, et factum est : et hic omittitur, fecit, et alia duo ponuntur : et quaeritur, Quare hoc?
Item, Quaeritur diversitas inter haec tria, et diversitas eorum a creatione.
Ulterius iterum quaeritur, Quid sit videre lucem, quod esset bona? Antequam enim facta esset lux, scivit Deus quod esset bona.
Item, Per quem modum divisit lucem a tenebris ?
1. Quod enim non est, a nullo dividitur : sed tenebra non est, ut dicunt Sancti : ergo non dividitur a luce.
2. Praeterea dicit Chrysostomus super Joannem, quod lux non lucet in tenebris, nisi dissipando et destruendo tenebras : ergo videtur, quod potius debuit dicere, destruxit tenebras per lucem, quam divisit lucem et tenebras.
Item quaeritur, Per quem modum lucem appellavit diem ? Dies enim ille non videtur esse ejusdem rationis cum illo quem fecit sol quarto die : quod patet, quia dies est sol lucens super terram, et in hac ratione non potest sumi dies prima, vel secunda, vel tertia.
Eadem quaestio est de nocte per oppositum.
Item quaeritur ulterius, Quare prima dies non habeat mane cum habeat ve speram? Cum. enim dicitur : Factum est vespere et mane, dies unus , mane pertinet ad initium sequentis diei.
Item, Cum supra dixerit : Tenebrae erant super faciem abyssi, et tenebrae sunt nox, ut hic dicitur, videtur nox. fuisse ante primam diem : et ita prima dies habuit mane, finem scilicet noctis et initium diei.
Praeterea, Opus Dei videtur tunc incepisse a tenebris. Contra : Dicit Beda : " Non sunt audiendi qui respondendo dicunt Deum ante creasse tenebras quam lucem. "
Item quaeritur, Quare potius dicit : Factum est vespere et mane, dies unus, quam dies primus ?
Solutio. Ad primum dicendum, sicut etiam supra habitum est, quod tempus creatur non in aliquo, neque in seipso proprie, ita quod in notet diversitatem mensurantis . et mensurati : alia enim ratio est de mensura et mensurato : unde tempus consideratum secundum sui substantiam incepit in suo initio. Nec hoc est inconveniens : quia secundum substantiam bene est indivisibile secundum suum esse, tamen accipitur ut mensura creationis aliorum, non quod sit ante duratione : quia aliter mensura excederet mensuratum : sed est ante ratione, ut mensura ante mensuratum. Sic igitur secundum substantiam est coaequaevum : secundum esse vero est mensura, et secundum rationem alia fiunt in ipso sicut in sua mensura extrinsecus adjacente. Et hoc notat ly in quando dicitur : In principio, etc.
Et per hoc. patet solutio ad primam partem Glossae.
Ad aliud dicendum, quod secundum Augustinum salvatur bene prioritas se- cundum ordinem naturae, ut habitum est supra, licet omnia facta sint simul in tempore : et hoc notat in principio quando exponitur per ante caetera. Secundum alios autem per coelum intelligitur natura angelica, et in materia fluida superponitur, et haec omnia dicuntur facta ante caetera.
Ad aliud dicendum, quod secundum tertiam partem Glossae, in quando dicitur, In principio, non notat continentiam vel rationem mensurae, sed notat modum relationis Filii ad opus creationis. Filius enim est virtus et ars Patris : et sic Pater creat in Filio, sicut in virtute et arte, non quod Pater per se non possit creare, sed quia quidquid habet Filius, habet a Patre.
Ad aliud dicendum, quod creare et dicere et facere differunt in operibus. Creare enim pertinet ad eductionem alicujus de nihilo secundum substantiam : dicere autem pertinet ad determinationem sapientiae secundum quam fit res et formatur. Et propter hoc dicere est aeternum : ab aeterno enim determinavit Deus, quod tunc incepit hoc et illud. Unde nihil aliud est dicere : Dixit Deus : Fiat, quam ab aeterno determinasse, quod tunc vel tunc res oriatur. Unde Augustinus in principio super Genesim ad litteram, dicit, quod verbum insinuat revocationem creaturae ad se. Unde cum per coelum et terram informis creatura intelligitur spiritualis et corporalis, non ponitur ibi : Dixit Deas : sed per lucem formatio ejusdem creaturae intelligitur : et ideo ibi ponitur : Dixit Deus : Fiat lux.
Ad aliud dicendum, quod una proprietatum materiae est retinere formam : et secundum hanc dicitur terra, eo quod omnia quae faciunt retentionem, sunt in terra. Retentionem autem faciunt tria, scilicet soliditas ut dispositio, siccitas
autem ut materia, et frigiditas ut efficiens. Et ideo dicit Avicenna, quod vis retentiva vigorem suscepit a frigido et sicco. Secunda proprietas materiae est recipere : et secundum hanc proprietatem dicitur aqua: quia humidum aquae non est terminabile in se, sed terminatur ad quamlibet figuram, tangentis. Tertia proprietas materiae est non subsistere actu, et hanc habet in quantum est subjecta privationi : et secundum hanc dicitur abyssus, ab eo quod est sine basi : basis enim materiae super quam fundatur ejus esse secundum actum, est forma substantialis.
Ad aliud dicendum, quod receptibilitas materiae secundum aliquid comparatur receptibilitati loci. Est enim quidam locus simpliciter locus, et quidam est locus ut vacuum. Ille vero qui simpliciter est locus, immobilis est, et est motus ad ipsum, et ab ipso. Qui vero est locus ut vacuum, movetur cum re mota, et quoad hoc quod locus simpliciter immobilis est et recipit id quod movetur ad ipsum, habet similitudinem cum materia : et ideo dicit Philosophus in IV Physicorum , quod uno modo dicitur vacuum in quo non est aliquid, quod est forma substantialis et corporea. Et ideo sequitur : Neque substantia corporea aliqua. Unde dicunt quidam vacuum esse corporis materiam. Quoad hoc autem quod locus distinctus est a re locata, et non facit unum cum ipsa, non habet similitudinem cum materia. Item, quoad hoc quod locus continet, materia autem continetur, iterum non habet similitudinem. Dicitur ergo materia inanis respectu formae, quae pertinet ad distinctionem : vacua vero respectu formae quae pertinet ad ornatum.
Ad aliud dicendum., quod tenebra est privatio luminis : lumen autem est pri- ma forma per quam superiora moverit materiam elementorum. Et quia adhuc proportio sufficiens non erat inter principium primum movens in genere corporum, propter hoc dicitur tenebra fuisse. Quia vero abyssus dicit materiam secundum quod est sub privatione, et non terra, vel aqua, propter hoc dicitur potius illa tenebra fuisse super faciem abyssi, quam super faciem terrae vel aquae. Tamen quidam sancti dicunt, sicut Basilius, quod per tenebras intelligitur aer privatus lumine.
Ad aliud dicendum, quod spiritus est principium vitae, sicut dicit Dominus in Evangelio : Spiritus est qui vivificat . Et in Genesi, II, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Pater vero et Filius secundum haec nomina non dicunt principium vitae : et ideo potius ponitur ibi Spiritus quam Pater et Filius. Licet enim omnia formata vivant, tamen vita est actus animae, et anima est ultima forma intenta a natura : et ideo praecedentia, scilicet elementa, et mixtiones elementorum ordinantur ad animata et salvantur in illis.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus Dei ferebatur, non loci mutatione, sed exhibitione diversarum formarum in diversas materiae partes.
Ad aliud dicendum, quod secundum rem nulla est transitio inter Spiritum et Deum : quantum vero ad modum loquendi per Deum significatur Pater propter auctoritatem : quia, sicut dicit Augustinus , in Patre est principium totius divinitatis : quia ab illo generatur Filius, et ab ipso procedit Spiritus sanctus. Unde sicut Spiritus sanctus mittitur a Patre ad sanctificandum creaturam rationalem, ut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate, et mitti est cognosci, quod ab alio sit, ut dicit Augustinus ibidem : ita hic per modum loquendi in
opere creationis significatur, quod Spiritus Dei est Spiritus a Deo, hoc est, a Patre.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus est motor et causa extra rem existens quam movet et causat, et excedens omne causatum ab ipso, et nihilominus attingens ipsum per formae Impressionem. Et haec tria Importantur per super : quod enim est super, est extra rem elevatum ab ipsa, et non contingens eam. Haec autem tria non importantur per praepositiones alias : et. ideo potius ponitur super, quam alia praepositio.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus super ferebatur, ut exhibens formas, ut dictum est. Et quia exhibitioni formarum respondet in materia receptibilitas primo et retentio vel privatio, ideo potius dicitur, quod ferebatur super aquas, quam super terram, vel abyssum : quia, ut dictum est, materia dicitur aqua propter receptibilitatem formarum.
Ad aliud dicendum, quod duo sunt in verbo ab aeterno, scilicet ideae, et determinatio uniuscujusque quando debeat procedere in esse : et hoc vocatur ab Augustino plenitudo temporis respectu Filii : dicit enim Augustinus super illud : Ubi venit plenitudo temporis , quod plenitudo temporis fuit impletio temporis, quod praesciverat Deus, in quo Filius debuit incarnari. Et similiter est respectu aliarum creaturarum : quia unaquaeque tunc esse incipit, quando ab aeterno Deus ei praeordinavit ut fieret. Et hoc est quod dicitur : Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Nec tamen sequitur, quod ab aeterno creatura sit, licet Verbum dictum sit ab aeterno : quia non est idem judicium de hac causa et causato, eo quod ipsa in infinitum distet a suo causato, ideo non proportionatur ei in aliquo in essentia, neque in dura- tione, neque In virtute, nec in opere. Et ideo dicit Augustinus, quod non sequitur Verbum aeternum, quo dicta est creatura ut fieret creatura.
Aliter tamen posset solvi per distinctionem hujus : Ab aeterno dixit ut fieret, eo quod ab aeterno potest determinare hoc verbum : Dixit, vel hoc verbum : Fiat : et primo modo est vera, secundo modo falsa : ab aeterno enim dixit ut fiat, non ab aeterno, sed tunc quando incepit.
Ad aliud dicendum, quod tria exiguntur ad perfectionem rei, quorum duo sunt ex parte efficientis, et tertium ex parte rei factae. Primum quidem ex parte efficientis est inclinatio ad opus per voluntatem operandi, et hoc in prima causa est imperium quod importatur per fiat. Secundum vero ex parte efficientis est operatio exiens ab ipso in opus : et hoc importatur per factio sive per fecit. Tertium vero quod est ex parte rei factae, est obedientia rei operatae ostensa in esse : et hoc importatur per factum est. Sed unum horum omittitur, scilicet fecit, eo quod lux est forma quae fit in alio, et non res per se existens, et super tales formas non est operatio efficientis : quia omnis efficiens operatur super materiam, et tales formae non sunt ex materia aliqua. Augustinus tamen aliam dat solutionem secundum suam sententiam dicens, quod per lucem intelligitur angelica natura reformata ad Verbum : et haec reformatio non prius fuit in Angelorum notitia, quam in re ipsa. Cum Igitur per fiat importetur operatio in Verbo, per fecit autem operatio in Angelorum notitia, et per factum est privatio rei in seipsa : fecit non habuit locum in operatione lucis. Haec vero tria distinguuntur ab opere creationis, quia haec tria pertinent ad inductionem formae in materiam. Creatio autem ad eductionem substantiae materialis de nihilo, ut supra habitum est.
Ad aliud dicendum, quod videre non sumitur ibi secundum quod est principium cognitionis quae oritur ex. sensibilibus., sed sumitur pro signo voluntatis et beneplaciti artificis ad opus perfectum : ad id enim quod bene placet, multiplicatur adspectus oculorum frequenter. Et hoc est quod dicit Glossa ibidem : Vidit Deus, id est, placuit ei in sua essentia, quod prius placuerat ei in sua sapientia.
Ad aliud dicendum, quod per proprietatem naturae distincta est lux a tenebris : quia id quod per se est luminosum, naturaliter est in circumferentia : id autem quod per se est opacum et tenebrosum, naturaliter est in centro. Et tenebrae secundum quod ibi sumuntur, intelliguntur in sua causa, quae est corpus opacum, et in illa non sunt nihil, sed aliquid, et sic possunt distingui.
Ad aliud dicendum, quod. Chrysostomus accipit tenebras, quae sunt privatio actus luminis in diaphano, et non in sua causa quae est opacum corpus : et ideo non habet locum, quod ipse dicit in proposito.
An aliud dicendum, quod appellavit lucem diem per causam, quae est forma et efficiens. Potest enim ratio diei sumi ab efficiente proximo, quod est forma et efficiens : et sic dies differt a luce et lumine : et secundum hunc modum tres primi dies ejusdem rationis erant cum tribus sequentibus. Potest etiam sumi ab efficiente primo, non tamen proximo, quod est efficiens et non forma : et sic sol effecit tres ultimos dies : lux vero indistincta in coelo effecit primos tres : et sic dies quodammodo sunt ejusdem rationis, et quodammodo diversa). Si enim sumantur penes substantias efficientium, non erunt ejusdem rationis : si autem per comparationem ad actus eorum, erunt ejusdem rationis.
Ad aliud dicendum, quod mane acci- pitur ut punctum continuans in ratione finis et principii : et ideo cum primam diem nihil praecesserit, neque nox, neque dies, initium ejus non potest secundum rationem nominis dici mane : sed finis ejus habet bene rationem vesperae : quia est initium noctis et finis diei. Alia tamen ratio supra assignata est secundum Augustinum.
Ad aliud dicendum, quod supra cum dicitur : Tenebrae erant ,super faciem abyssi, non dicebantur tenebrae nisi secundum suam causam, et ideo illae non possunt dici. noae. Hic autem intelligitur de tenebris prout formaliter secundum suum esse intelliguntur, hoc modo quo privatio potest habere esse et formam. Hoc enim nihil aliud est quam carentia luminis in diaphano ex interpositione opaci corporis inter illuminans et diaphanum.
Ex hoc etiam patet solutio ejus quod sequitur, quod opus Dei non incepit a tenebris, sed a die et luce : secundum enim naturalem ordinem creationis praecedens dies computatur cum sequenti nocte, sed. secundum proprietatem casus culpae primi hominis, qui casus incepit a tenebris infidelitatis et ignorantiae, existens tamen cum spe illuminationis per gratiam, computabatur praecedens nox cum sequenti die. Et ideo festa legalia a vespera praecedentis diei usque in vesperam sequentis diei computabantur. Secundum statum autem resurrectionis et formationis iterum incipit computatio a plena luce : quia in plena luce in aurora surrexit Dominus. Quod autem nos facimus in praecedenti vespera, potius sunt praeparationes ad futurum festum suscipiendum, quam de substantia festi. Et ideo etiam Laudes cantantur in aurora propter lucem resurrectionis, quae tunc incepit.
Ad ultimum dicendum, quod idem est
dies secundum substantiam temporis in
omnibus diebus, sed non est idem secundum esse : et propter hoc cum primum notet diversitatem ad secundum esse et substantiam, unum autem secundum esse tantum, potius dicit dies unus, quam dies primus. Quod autem substantia temporis sit eadem in toto tempore, habitum est supra in quaestione de tempore,