Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare prius disputandum est de substantia et natura animae, quam de partibus ejus, vel de corpore, vel de conjuncto ?
Ad primum sic proceditur:
1. Omnis cognitio intelligibilium ortum habet ex cognitione sensibilium secundum aliquem modum: substantia animae et natura sunt de numero cognoscibilium et intelligibilium: ergo cognitio eorum ortum habebit ex cognitione sensibilium: sensibilia autem illa ex quibus cognoscitur anima, non sunt nisi ex parte corporis vel actuum ejus qui conveniunt ei secundum partes: ergo de illis deberet esse disputatio prior. Veritas primae accipitur ex fine secundi Posteriorum , ubi sic dicit Philosophus: Videtur autem sensus inesse omnibus animalibus, habent enim potentiam indicativam, quam vocamus sensum. Cum insit autem sensus, in his quidem animalibus fit mansio sensibilis, in aliis autem non fit. In quibus igitur non fit, aut omnino, aut circa quae non fit, non est In eis cognitio extra ipsum sentire. In quibus autem inest sentientibus, habere unum quiddam in anima. Multis igitur factis hujusmodi jam differentia quaedam iit, quare et in his quamdam est fieri rationem ex talium memoria, in aliis vero non. Ex sensu igitur fit memoria, sicut diximus, ex. memoria autem multoties facta experimentum unum. Multae enim memoriae numero experimentum est unum: experimentum autem aut ex omni quiescente universali in anima, aut uno praeter multa, quod utique in omuibus unum sit illis idem, artis principium est et scientiae. Veritas secundae accipitur ex hoc quod a Platone supponitur anima esse incorporea.
2. Item, In XI primae philosophiae , Philosophus docet venire in cognitionem motorum quae sunt substantiae separatae et intelligibiles, per cognitionem mobilium quae sunt corpora mota secundum locum: ergo videtur a simiis, quod etiam hic veniendum est in cognitionem animae per cognitionem corporis, quod, movetur et regitur ab ea.
3. Item, In II de Anima dicit Philosophus, quod prius sunt actus potentiis et primi secundum rationem. Si autem sic et his adhuc priora sunt opposita, id est, objecta: ergo videtur, quod ab objectis est incipiendum, et postea de actibus, deinde de potentiis, et tandem de substantia et natura animae disputandum.
Si forte dicatur, quod objecta priora sunt actibus, et actus potentiis quoad nos, et non simpliciter: hoc erit contra litteram: quia ipse dicit, quod sunt primi secundum rationem. Praeterea, Illud est prius alio simpliciter, quod cadit in ratione ejus diffinitiva, sed objecta cadunt in ratione actuum diffinitiva, et actus potentiarum: ergo actus sunt priores potentiis, et objecta actibus simpliciter. Veritas primae patet per se. Secunda autem probatur in Metaphysica et in aliis locis, ubi potentia diffinitur per actum semper, et actus ab objectis recipiunt speciem et differentiam constitutivam.
4. Praeterea, Non videtur valere ratio Philosophi , quam ponit ex certitudine, quod de anima sit prius disputandum quam de corpore. Certius enim videtur esse corpus quod manifestatur ad sensum, ad phantasiam, et ad intellectum. Anima vero non manifestatur sic: et ita secundum suam rationem videtur sequi oppositum.
Sed contra:
1. Omnis actus praecedit id cujus est actus, substantia et ratione: anima est actus corporis: ergo praeceditur corpus secundum substantiam et rationem. Cum ergo disputatio incipiat ab eo quod prius est substantia et ratione, debet incipere ab anima. Prima scribitur in XI Metaphysicae . Secunda patet ex ratione disputationis quae procedit ex principiis prioribus secundum rationem, et maxi-
me disputatio doctrinalis, sicut Philosophus dicit in primo Elenchorum: " Doctrinales quidem disputationes sunt, quae ex propriis uniuscujusque disciplinae et non ex his quae respondenti videntur, syllogizant . "
2. Item, Quidquid est tamquam principium alicujus, prius est considerandum quam illud cujus est principium: sed anima est tamquam principium animalium, sicut dicitur in primo de Anima : ergo anima est prius consideranda quam corpus.
3. Item, Cujuscumque cognitio proficit ad veritatem omnium, illud prae omnibus est considerandum: animae cognitio est hujusmodi: ergo etc. Prima patet per se. Secunda describitur in principio de Anima .
4. Item, Quidquid est nobilius, melius, et mirabilius aliquo, illud prius illo est considerandum: anima est nobilior, melior, et mirabilior corpore: ergo prius est illo consideranda. Prima patet per se. Secunda describitur in capite libri de Anima.
Solutio. Ultimis rationibus videtur esse consentiendum.
Et respondendum est quoad primum, quod duplex est via in cognitionem animae, quarum una est, quod per cognitionem substantiae ipsius et naturae cognoscuntur causae accidentium, quae sunt passiones partium animae: omnis enim passio causatur a principiis substantiae: et haec via prior est. Alia via est a passionibus sive accidentibus propriis, quae inferunt sibi passiones procedentes in cognitionem partium animae, quibus illa accidentia inferunt passiones, sicut color visui, et sonus auditui, et sic de aliis. Et haec via posterior est: eo quod in ea principia cognitionis sunt accidentia, quae supponuntur cognita: non autem sunt cognita nisi ex causis suis; causa autem accidentium est substantia et natura subjecti illius, cui accidunt accidentia illa. Et ita patet, quod prima via praecedit secundam: utraque tamen est necessaria.
Unde Philosophus in primo de Anima dicit: Videtur autem non solum quod quid est cognoscere utile esse ad cognoscendum causas accidentium subjectis, sicut in mathematicis quid rectum, quid obliquum, quid linea, quid planum, ad cognoscendum quot rectis trianguli anguli sunt aequales: sed etiam ipsa accidentia magnam partem conferant ad. cognoscendum quod quid est. Si enim de aliquo non quaereretur nisi ratione substantiae et naturae, non cognosceretur illud secundum esse determinatum partium suarum et natura, sed in universali tantum, in quo non scirentur partes nisi in potentia, et sic scirentur imperfecte: et ideo necesse est, quod sciantur partes secundum quod determinatis passionibus subjiciuntur: cum enim sic se habeant in esse et natura, erit iste modus sciendi rem in particulari et in propria natura, sicut habetur ab Aristotele in II Priorum.
Et etiam ipse dicit in primo de Anima : Cum enim habeamus tradere secundum phantasiam et imaginationem de accidentibus omnibus aut pluribus, tunc et de substantia habemus quod quid est specialiter dicere. Omnibus enim demonstrationibus principium est quod quid est. Quare secundum quascumque diffinitiones non contingit accidentia cognoscere, sed nec conjecturari de ipsis, facile manifestum est, quod dialecticae dicuntur et vanae omnes, hoc est, quando habitum habemus talis scientiae, per quam possumus tradere, hoc est, rationem reddere de accidentibus, quae sun secundam imaginationem et phantasiam, et caeteras potentias animae, ut est immutari sensum a sensibili hoc vel illo, et tenere phantasmata, et cognoscere intelligibilia, et terreri ad quaedam imaginata, et concupiscere quaedam alia, tunc possumus ab eodem habitu perfecte dicere non solum universaliter quid est anima secundum substantiam et naturam, sed specialiter quid est secundum esse determinatum, quod habetur in partibus his vel illis. Et hoc necessarium est: quia illud principium demonstrationis quod est medium in demonstratione, est quid est, id. est, diffinitio passionis non solum dicens esse passionis, sed etiam causam in esse demonstrationis, id est, quare insit.
Unde si aliqua diffinitio datur de substantia et natura subjecti in universali, ex qua non cognoscitur determinatum esse partium sub illis aut istis passionibus naturalibus, illa erit dialectica, id est, transcendens esse rei quod habet in natura: et vana, quia non concludit passiones de subjecto si ponatur medium in demonstratione. Vanum enim est, ut habetur in ll Physicorum, quod est ad aliquem finem quod non includit .
Dicendum igitur, quod aliud est procedere secundum principiorum generationem, et aliud est incipere secundum processum ex principiis illis. Generatio enim principiorum incipit a memoriis et experimentis singularium: processus autem ex principiis incipit ab ipsis principiis, et devenit in principiata et causata. Unde cum causa animae et natura sint causa propriorum accidentium et partium ipsius animae, debet disputatio prius quae est ex principiis processus, et non generatio principiorum, incipere a substantia et natura ipsius animae.
Ad aliud dicendum est, quod aliud est in acceptione numeri et esse substantiarum separatarum spiritualium, et aliud in ratione et substantia earum;
quia enim sunt, et quot sunt motores, cognoscitur ex mobilibus et motu; sed tamen diffinitivam rationem et substantiam non habet motorem a mobili, sed potius e converso. Et similiter est in compositione animae ad corpus. Unde cum disputatio quaerit diffinitivam rationem et substantiam, incipiet a cognitione animae et non corporis.
Ad aliud dicendum, quod simpliciter, ut objectum est, actus sunt praevii potentiis et objecta actibus, sed non suet praevii substantiae et naturae ipsius animae, imo causantur a natura ipsius et substantia, secundum quod omnis forma alicujus et actus accipiens rationem efficientis efficitur principium et causa actuum illius rei.
Ad aliud dicendum, quod quaedam est certitudo simpliciter, et alia est certitudo secundum quid. Certitudo simpliciter est, quae est ex principiis ex quorum certitudine alia cognoscuntur: et sic certior est scientia animae quam corporis: quia anima est causa dans esse specificum corpori et rationem diffinitivam in quantum est animatum corpus et naturale: et ideo certior est, quia ex ipsa cognoscitur esse corporis talis. Certitudo autem secundum quid est, quae est ad sensum et phantasiam, et haec magis competit corpori. Et hoc intendit Philosophus quando dicit animam esse principium animalium.
Quod autem dicit, quod cognitio animae proficit ad veritatem omnium, sic intelligendum est, quod omnia dicuntur ibi res, aut rationes. Res autem sunt vel a natura, vel ab anima. Ab anima res sunt ethicae, quae sunt opera voluntatis, et mechanicae, quarum principium est intellectus activus, ut habetur in VI Metaphysicae . Iles autem a natura sunt in motu secundum esse et rationem, et illae sunt sensibiles; vel secundum esse qui- dem sunt in motu, secundum rationem autem abstractae a motu, et illae sunt mathematicae et imaginabiles: vel sunt secundum esse et rationem separatae a motu, ut divinae res, quae sunt intelligibiles tantum. Unde anima quoddam principium est rationum per rationem, moralium, ut scilicet per participationem et essentiam rationalium, per rationem prudentialem, per fairhsin et eligentiam sive voluntatem, et per intellectum activum est principium mechanicorum. Est etiam principium veritatis naturalium per sensum, et veritatis mathematicorum per imaginationem, et veritatis divinorum per intellectum. Unde dicit Philosophus in libro III de Anima, quod anima est quodammodo omnia . Et in Metaphysica dicit, quod sciens et sentiens mensurant quodammodo omnia quae sunt . Anima enim dicitur borium, nobile, et honorabile, et mirabile. Et secundum physicam rationem dicitur ipsa bonum et optimum secundum quod est terminus et ultimus finis in natura: ab eo enim quod est finis est bonum, et ab eo quod est ultimus est optimum. Et hoc patet ex ratione formae quae ponitur in fine primi Physicorum , scilicet quod est divinum et optimum et appetibile.
Secundum autem quod anima differentem rationem habet a natura, et aliter movet, quam faciunt qualitates activae et passivae, et non habet principium materiale ex quo fit, sic dicitur nobile. Et hoc patet ex hoc quod dicitur ante finem primi de Animae, Antiquius impossibile est aliquid esse quam animam. Inconveniens autem adhuc est intellectu esse antiquius ut naturam: rationabilissimum enim esse anima habet, nobilissimum, et proprium secundum naturam. . Et rationabilissimum est maxime speciei et rationis tributivum. Nobilissi-
mum autem est cum non sic alligatur materiae ut qualitas quaedam elementalis, secundum quam est agere et pati, sed movet corpus secundum proprietatem suarum virium, ut infra patebit. Proprium autem est secundum naturam: quia distinctum ab aliis physicis est. Aliter enim anima generat, quam ignis, vel aliud elementum: quia anima generat determinata virtute et determinato organo, per decisionem superflui nutrimenti corporis, cujus ipsa est actus et motor. Alia vero corpora inanimata non sic, et similiter de aliis motibus et actibus. Honorabilius vero dicitur anima per relationem ad ea quae perficiunt secundum bene esse, ut scientiae, virtutes, quibus alia natura perfectibilis non invenitur. Mirabilis autem secundum quod ipsa est in aliqua sui parte de numero substantiarum separatarum: illae enim substantiae propter hoc quod mullum sunt elevatae super sensum et imaginationem, admirabile esse babent in contemplantibus eas. Unde Philosophus dicit in primo Metaphysicae, quod deficiens et admirans opinantur ignorare causam . Et deinde in libro secundo, quod admiratio est timor in magna phantasia.