Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
?
Secundo quaeritur, Utrum anima sit?
Et videtur, quod non:
1. Per argumenta impiorum In libro
Sapientiae, ii, 2 et 3, ubi sic dicunt:
Fumus flatus est in naribus nostris, etsermo scintilla ad commovendum cor
nostrum: qua extincta, cinis erit corpus nostrum, ei spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Ergo videtur, quod principium vitae in nobis sit fumus ortus a corde, et flatus respirationis in naribus ad mitigationem caloris naturalis pectoris, et sermo scintillae, id est, calor naturalis dans sermonem diffinitivum, id est, rationem vivendi, qul calor cum extinctus fuerit, marcescit et deficit corpus in cineres, et exspirat spiritum corporalem qui diffunditur in aerem ex quo assumptus est. Ergo anima vel nihil est, vel non est aliud a corpore.
2. Hoc etiam videtur ex hoc quod habetur in Genesi, ubi dicitur: Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae . Spiraculum enim vitae respiratio est: sed respiratio ex spiritu aereo est: ergo cum per hoc intelligatur Deus homini animam dedisse, ut dicunt Sancti, anima vel nihil est, vel erit corpus.
3. Item, Per rationem videtur idem: quia si anima est, aut est substantia, aut accidens. Constat, quod non est accidens: nam ex accidente non fit substantia, ex anima autem et corpore fit substantia: ergo non est accidens. Similiter non videtur esse substantia: substantia enim est materia, et forma, et compositum: sed anima non est materia, quia ex materia et materia non fit unum: cum igitur sit corpus materia, ex corpore et anima non fieret unum. Similiter Ipsa non est compositum: quia compositum in quantum hujusmodi est, non est compositio: sed anima componitur corpori: ergo ipsa non est compositum. Ergo relinquitur, quod: sit forma, si est. Sed contra: Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod nulla forma potest esse subjectum alterius accidentis. Anima autem est subjectum accidentium, scilicet vitii, et virtutis, et scientiarum. Ergo non est forma. Cum igi- tur nec sit substantia, nec accidens, vel nihil erit, vel erit corpus,
4. Praeterea, Ostenditur ex hypothesi, ut scilicet si probetur animam in aliquo animato nihil esse, cum eadem sit ratio de omnibus, quod probatum sit in nullo aliquid esse: sed probatur, quod anima in vegetabilibus nihil est, vel corpus est: quia dicit Gregorius, quod plantae vivunt, non per animam, sed per viriditatem. Et in Deuteronomio dicitur, quod anima brutorum sanguis est, et sanguis est eis pro, anima. Ergo videtur eadem ratione, quod in nullo animatorum sit aliquid, vel erit corpus,
5. Ad idem videtur facere sententia quorumdam Philosophorum, quorum opinionem tangunt quidam Sanctorum, ut Augustinus, Gregorius Nyssenus: et etiam Aristoteles dicit , quod magis importuni et grossiores contulerunt animam esse aquam, ut Hippus: et istam rationem sumpsit a semine animalium, quod est humidum, et aqueum esse videtur: nihil enim est productum per generationem in natura animalium, quod potentia vel actu non fuit in semine: sed nihil est in semine nisi corpus: corpus autem non est in potentia ad non corpus: ergo videtur cum anima producta sit per generationem in natura animalium, quod ipsa nihil sit praeter corpus.
6. Item, Critias Philosophus concordans cum Deuteronomio, dicit ipsam esse sanguinem: et sumit rationem ex hoc, quod quando sanguis universaliter recedit ab aliquo membro, membrum illud non sentit amplius: et cum sentire sit animae, videtur quod anima sit sanguis, et sic est corpus, vel nihil praeter corpus erit.
7. Similiter, Diogenes dicit animam esse aerem subtilem: illud enim quod movet corpora, spiritus aereus videtur esse et subtilis, qui etiam Exspirare videtur in morte. Similiter, Heraclitus dicit animam esse vaporem, eo quod fumosa evaporatio cordis animalibus tribuit et influit vitam et motum. Idem etiam dicit Almeon.
In contrarium sunt multae rationes.
1. Sicut videmus quod corpora quorumdam animalium moventur motu processivo, et sentiunt aliquo principio intrinseco: motus autem processivus est in omnem loci differentiam, scilicet ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, supra et inferius, sicut videmus aves volare supra et inferius. Aut ergo corpora habent hoc in quantum corpora sunt, aut in quantum commixta ex elementis, aut ab aliquo principio incorporeo: et tunc vel illud erit ut natura, vel ut anima. Si primo modo, tunc omnia corpora moverentur motu processivo et sentirent, quod non videmus: et similiter corpus animalis post mortem moveretur et sentiret. Si secundo modo, tunc omnia corpora commixta ex elementis moverentur sic et sentirent: cujus instantia est in lapidibus et in mineralibus. Si tertio modo, scilicet quod habeant hoc corpus a natura: ergo cum natura aequaliter sit in omni tempore in corpore naturali quamdiu tale corpus est, semper moverentur et sentirent, quod falsum est. Relinquitur ergo, quod moveantur et sentiant a principio intrinseco incorporeo quod non sit natura, quam vocamus animam: anima igitur est.
2. Item, Per Avicennam: Nos videmus corpora quae non nutriuntur, nec augmentantur, nec generant: et videmus alia quae nutriuntur, et augmentantur, et generant sibi similia: sed non liabent hoc ex sua corporeitate: restat igitur ut sit in essentia eorum principium hujusmodi praeter corporeitatem.,
et principium illud a quo emanant istae affectiones, dicitur anima.
3. Item, Ad idem: Quidquid est omnino principium emanandi a se affectiones, quae non sunt hujusmodi, et sunt voluntariae, imponimus ei hoc nomen, anima.
4. Item, in Genesi dicitur, quod creavit Deus animam viventem atque motabilem in genere suo .
5. item, Omne quod est, ab aliqua forma habet esse et rationem: sed bruta sunt, vel homines: ergo ab aliqua forma naturali habent esse et rationem. Aut igitur illa forma est corporis tantum, quae consequitur qualitates elementales, aut erit forma alia. Si primo modo, tunc aut erit forma elementi, aut erit forma consequens mixturam elementorum tantum: et sic animalia essent elementa, vel lapides, quod est falsum: ergo erit forma ulterior: et hanc Philosophi omnes vocant animam: ergo est anima.
6. Item, Ex natura motuum cognoscitur natura motorum: sed in plantis et hominibus inveniuntur quidam motus, qui non inveniuntur in aliquo aiio corpore, sicut attractio nutrimenti et nutrimentum secundum rationem debitam magnitudinis est hujusmodi: ergo ista opera specialem habebunt motorem qui non erit in aliis corporibus: et istum vocamus animam: ergo illud quod vocamus animam, est: non enim disputamus de nomine, sed an hoc sit quod hoc nomine significare consuevimus.
7. Item, Vis illa quae movet ad locum quaecumque illa sit, non est unius rationis secundum quod movet ad. unum locum tantum corpus generabile et corruptibile, et secundum quod movet indifferenter ad locum omnem: sed movens ad locum unum est natura: ergo movens ad omnem locum, non erit natura, et est motor intrinsecus dans esse et motum corpori in quo est: et hoc significatur nomine animae: ergo illud quod significatur nomine animae, est.
Solutio. Concedendum est, quod anima est.
Et ad primuni dicendum, quod impii errantes putabant animam esse veritum respirationis et calorem naturalem.
Ad aliud dicendum, quod inspiravit, id est, per spiritum fecit: et spiritns dicitur ibi substantia incorporea, quae est anima rationalis: spiraculum autem vitae ponitur ibi pro principio vitae et spirandi, et illud est anima.
Ad aliud dicendum, quod quaedam forma est substantia ut principium substantiae tantum, et haec non distinguitur a natura rei, cujus est forma: quaedam autem substantia est ut principium et ut res per se possibilis existere, vel ad minus ut distincta a natura, eo quod aliter movet quam natura: et haec potest esse subjectum et forma diversis respectibus, et talis substantia est anima.
Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur in hypothesi. Anima enim est in vegetabilibus et sensibilibus. Et quod dicit Gregorius, quod plantae non vivunt per animam, sed per viriditatem, intelligitur de anima secundum quod diffinitio animae datur perfectissimis differentiis suis, scilicet cognoscitivo, et motivo secundum locum, secundum quod etiam dicit Philosophus in primo de Vegetabilibus, quod plantae non habent animam, sed partem partis animae.
Quod autem dicitur in Deuteronomio de brutis, quod sanguis est eis pro anima, intelligitur, quod primi actus animae quoad sua objecta fundantur in sanguine, secundum quod sanguis est, vel alius humor illi respondens, ultimum nutrimentum, ut dicit Philosophus in libro de Animalibus. Actus enim primi animae sunt nutrire, augmentare, et generare; et primi objectum est nutrimentum secundum sui substantiam, secundi autem secundum quod est quantum, tertii vero secundum quod est per membra dedu- ctum et ad locum generationis tractum, habens virtutem formativam alterius individui et ejusdem in specie.
Ad aluid dicendum, quod quidquid sit de aliis animalibus, anima rationalis secundum suum esse non est in semine animalis, nec etiam secundum suani causam efficientem, sed est per creationem ingrediens ab extrinseco: et non est in semine nisi hoc modo dicatur esse in eo, quia hoc quod generatur ex semine, est materia ejus. Et etiamsi diceretur esse in semine ejus, adhuc non. diceretur, quod esset semen, sicut nec aliqua forma est sua materia in qua est potentia vel actu.
Ad aliud dicendum sicut dicit Philosophus in II de Anima, loquens contra Empedoclem, quod licet calor operetur
in augmento et nutrimento, non tamen. est causa, sed concausa, anima enim est prima causa quae movet non mota: eodem modo dicimus, quod sanguis non facit sensum, sed propter calorem naturalem qui est in ipso, est causa sentiendi , et non est causa quae est principium primum sensus.
Ad aliud dicendum, quod aer et vapor ponuntur esse anima a quibusdam Philosophis errantibus propter spiritum animalem et vitalem et naturalem, qui instrumentum animae est, ut dicitur in. libro de Differentia spiritus et animae: et hic spiritus nascitur a vapore effumante de corde, et ponitur a medicis esse naturae aereae, et est instrumentum animae per quod influit sensum et motum corpori, etc.