Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic:
1. Dicit Avicenna in, VI de Naturalibus, quod anima est perfectio propria corporis physici, etc. Ergo videtur, quod perfectio et actus idem sunt.
2. Item, Dicit Averroes super Libros de Anima: ((Endelechia enim in Graeco, actionem vel perfectionem sonat in Latino. "
Sed videtur quod anima non sit perfectio. Omnis enim perfectio fundatur in perfecto, nec hahet esse nisi in illo: ergo si anima erit perfectio, esse suum non habebit nisi in corpore cujus est perfectio . Hoc alitem non convenit animae: quia non convenit animae rationali. Ergo male ponitur diffinitivum ipsius animae. Probatio primae est ex ratione perfectionis. Perfectio enim est alicujus perfectio: non autem nisi perfecti: et ita patet, quod non habet esse nisi in illo, si substantiale est ei perfectionem esse: sic enim perfectio substantialis est, in cujus cadit diffinitionem.
3. Item, Philosophus in XI Metaphysicae primo dicit, quod formae quae sunt perfectiones naturales, simui sunt cum materia, nec praecedunt eam, nec sequuntur tempore. Si ergo anima sic est perfectio naturalis corporis, videtur quod ipsa secundum sui partem inseparabilis sit a materia, quod falsum est.
4. Praeterea, Quidquid substantiale est alicui, sine ipso non habet esse illius:
sed quidquid diffinitivum esf alicujus, substantiale est illi: ergo sine eo non erit esse ipsius; sed diffinitivum animae est perfectionem corporis esse: ergo sine eo non erit perfectio ipsius animae: et ita anima non erit nisi perfectio corporis.
Si forte diceretur, quod hoc non est commune omnium animae. Contra occurrit textus Aristotelis sic dicentis: Si autem aliquid commune quod quidem est in anima, oportet dicere, erit anima actus primus corporis physici organici.
5. Praeterea, Perfectio, non videtur esse bene positum in difflui tione: dicit enim Avicenna, quod quaedam perfectio rei est extrinseca, quaedam autem intrinseca. Extrinseca, sicut faber lignarius est perfectio domus et navis. Intrinseca autem, sicut forma domus et navis. Similiter in V Metaphysicae distinguitur perfectum multis modis. Ergo videtur in diffinitione animae non debere poni nisi determinatum.
6. Praeterea, Dicit Philosophus , ubi venatur istam diffinitionem per divisionem sic: Dicimus esse quoddam genus eorum quae sunt substantia hujus, aut aliud quidem compositum secundum materiam quod secundum se non habet hoc aliquid. Alterum autem formam et speciem secundum quam jam dicitur hoc aliquid. Tertium quod est compositum ex ipsis. Est autem quidem materia potentia, species autem endelechia, scilicet actus. Cum igitur anima secundum eum sit forma, quare non dicit: Anima est forma prima corporis, potius quam anima est actus primus?
7. Item, Quidquid est diffinitivum alicujus, convenit omni parti diffiniti secundum unam diffinitionem. Ergo si anima est perfectio vel actus corporis.
quaelibet pars illius, actus vel perfectio erit illius corporis. Contrarium cujus dicit Philosophus in littera, scilicet quod intellectus nullius corporis est actus.
8. Praeterea, Objicit Gregorius in libro X Moralium contra hoc, quod anima dicitur endelechia vel actus sive forma, sic: Nulla species separatim est susceptiva contrariorum: anima separatim suscipit contraria: ergo anima non est species vel actus. Veritas primae patet per Boetium in libro de Trinitate, et ibi dicit; Formae subjectum esse non possunt: non quod caeterae formae a separatis subjectis accidentibus sunt, ut humanitas non ita accidentia suscipit in eo quod ipsa est, scd in eo quod materia sibi substantia est. Veritas secundae habetur ex hoc quod habitus virtutum et scientiarum, similiter autem et malarum dispositionum in errore et vitio sunt in anima per se, praeter hoc quod sint in corpore.
9. Praeterea, Cum in anima sit vis et potentia quaedam, quae operatur in organis corporis, videretur potius debere diffiniri per rationem virtutis vel potentiae, quam per nomen actus.
10. Praeterea, Actus et perfectio habere videntur quamdam differentiam: sicut enim omnis motus movetur a movente, ita actus ab agente videtur esse. Et determinemus actum ad esse et non ad operari: tunc enim videtur actus esse perfectum dicere: perfectio autem est id a quo est id, sicut expresse innuit Philosophus in verbo illo, ubi dicit, quod forma est substantia secundum quam materia sive potentia est hoc aliquid. Ergo videtur quod actus non bene exponatur per perfectionem. Est enim actus esse quod est a perfectione in eo quod est perfectum.
11. Praeterea, Ostendit Gregorius in libro. X Moralium, quod omne quod diluitur, ab optimo sui debet diffiniri. Si igitur anima diffinitur ab Aristotele, debet diffiniri ab anima rationali. Ipse autem diffinit eam ab infimo, quod est pars vegetabilis. Veritas primae accipitur ab ipso Aristotele in II de Anima , ubi dicit, quod omnia appellari a fine justum est. A quo autem ponitur nomen, ab eodem necesse est dari diffinitionem: quia diffinitio est ipsius nominis, ut dicit Aristoteles in Topicis. Idem enim est nomine et diffinitione. Quod autem ipse diffiniat animam ab anima vegetabili, patet in principio secundi de Anima, ubi venatur diffinitionem gratia istius membri, quod est potentia vitam habentis. Vitam autem dicimus secundum alimentum, augmentum, et nutrimentum.
12. Item, Nihil dictum aequivoce de speciebus alicujus, est diffinitivum ipsius: actus aequivoce dicitur de vegetabili, sensibili, et rationali: ergo non bone ponitur diffinitivum animae. Veritas primae est in VI Topicorum. Secundum: autem expresse dicit Avicenna in commento.
13. Praeterea, Dicit Gregorius in libro X Moralium, quod Aristoteles animam endelechiam dicens, nullo modo concordat cum his qui qualitatem eam dicunt: ergo videtur, quod anima si non est actus, sit qualitas.
14. Item, Gregorius in eodem libro dicit, quod secundum Aristotelem, oportet quod neque sine corpore sit anima umquam, neque corpus sine anima: hoc autem est inconveniens.
15. Praeterea, Hoc idem videtur per rationem. Quaecumque enim se invicem diffiniunt, unum horum non est sine alio: anima et corpus se invicem diffiniunt secundum Aristotelem: ergo unum horum non est sine alio. Quod autem corpus diffiniat animam, patet in praehabita diffinitione. Quod vero anima corpus, patet ex relatione relativorum: licet enim corpus non sit relativum, tamen organicum, cujus, inquam, organici anima est actus, diffinitur ad id
cujus est organum: et ita necesse est utrique in utrorumque rationibus uti, ut dicit Porphyrius.
Solutio. Dicendum, quod supra determinatum est de Angelis, quod substantialis differentia animae et Angeli est in hoc quod anima inclinatur ad corpus ut actus, Angelus autem non. Et ideo substantiale dicimus animae esse, quod sit actus corporis.
Si tamen attenditur id quod est anima, tunc potest considerari duobus modis, scilicet secundum esse quod habet in se, et sic non diffinitur in comparatione ad corpus: vel secundum comparationem ad corpus, et sic diffinitur. Et hoc pro tanto dicitur ei accidere, quia quaedam species animae potest considerari et esse sine corpore. Et ideo dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod hoc nomen, anima, non est nomen hujus rei ex ejus essentia, nec ex praedicamento in quo continetur: et cum anima diffinitur, sicut diffinita est ab Aristotele, non affirmatur esse ejus, nisi secundum quod est principium emanandi a se affectiones, quae non sunt unius modi et sunt voluntariae: et sic affirmatur esse ejus ex hoc quod habet aliquod accidens: quod tamen accidens valet ad certificandum ejus essentiam et ad cognoscendum quid sit. Et dat Avicenna simile dicens: " Fortassis enim jam dicimus, quod id quod movetur, motorem habet: tamen non scimus propter id essentiam hujus motoris quid sit. " Et intendit Avicenna, quod sicut motor dupliciter diffinitur, scilicet penes proprietatem hanc quae est movens, vel penes suam essentiam: ita anima dupliciter potest diffiniri, scilicet secundum quod est anima, id est, actus corporis et motor, et secundum quod est substantia quaedam contenta secundum seipsam in praedicamento substantiae.
Dicendum igitur ad primum et ad se-
cundum, quod perfectio et actus secundum Commentatorem sunt idem: et si aliquam habent differentiam, illa infra ostendetur.
Ad idem dicendum, quod quaedam forma est, quae est perfectio in natura quae est tantum forma et ousia, et non substantia per se existens in praedicamento, sicut sunt formae substantiales elementorum, et corporum commixtorum tantum mineralium, et formae quorumdam complexionatorum, sicut sunt formae vegetabiles et sensibiles, quae non sunt substantiae nisi quia constituunt et faciunt substantiam in brutis et in plantis, nec etiam per se sunt in praedicamento substantiae. Quaedam autem formai sunt substantiae utroque modo: non enim sunt tantum ousia, sed etiam ousiwsis, ut dicit Boetius in commento super Praedicamenta: et illae sic sunt perfectiones, quod secundum esse substantiale non fundantur in perfecto.
Ad id autem quod objicitur, quod ratio perfectionis est esse in perfecto, dicendum quod hoc verum est secundum quod est perfectio: sed non oportet, quod conveniat substantiae rei perficientis, ut patet ex praehabitis.
Ad aliud dicendum, quod ibi Aristoteles accipit animam rationalem sic dicens: " In quibusdam formis est impossibile eas esse praeter materiam, in quibusdam vero non . " Verbi gratia: Si est anima talis dispositionis non tota, sed intellectus, hoc est, intellectualis anima: tota enim forle impossibile semper est ut maneat post corpus.
Ad aliud dicendum, ut patet ex praedictis, quod motori aptantur duae diffinitiones. Una secundum quod est motor. Alia secundum suam substantiam, secundum quod per se est in praedicamento substantiae ut species praedicamenti: et quidquid est diffinitivum ejus hoc modo, sine hoc non potest esse. Et hoc ignoraverunt Themistius et Alexander Philo- sophi, qui propter iliud verbum animam cum corpore destrui dixerunt.
Ad aliud dicendum, quod duae rationes sunt quare non determinatur perfectio, Una est, qood quaedam anima, ut rationalis, secundum quamdam partem sui est perfectio corporis extrinseca ab eo id est, non commixta organo corporis. Quaedam autem est ut intrinseca et organo conjuncta, ut vegetabile, et sensibile. Et ideo cum perfectionem esse secundum utrumque modum conveniat animae, non debuit in diffinitione ad alterum modorum determinari. Secunda ratio est, quod anima non est tantum perfectio corporis ut forma, sed. ut motor et effici ens operationem animati corporis.
Ad aliud dicendum, quod etiam duplex est ratio quare melius dicitur actus vel perfectio quam forma. Quarum una est, quia forma proprie secundum naturalem philosophiam est illa quae habet esse in hac materia, et non est sine ea. Perfectio autem quaedam bene est sine perfecto secundum suam substantiam, sicut nauta sine navi. Cum igitur anima secundum aliquam sui speciem separetur, convenit magis ei secundum omnem sui parteni dici perfectionem quam formam. Secunda est, quia forma dicit comparationem ad id quod remotissimum est a complemento, hoc est, ad potestatem materiae. Perfectio autem dicit comparationem ad rem perfectam non tantum in materia, sed in omnibus quae exiguntur ad perfectionem rei, sicut dicit Philosophus: Perfectum est illud cui nihil deest . Et Avicenna, quod perfectio dicit comparationem ad rem perfectam, ex qua emanat accidens quod perfectio est respectu speciei: et cum sic anima comparetur ad corpus, melius dicitur perfectio quam forma.
Ad aliud dicendum, quod quaelibet
species animae est actus corporis. Anima enim rationalis habet in se potentiam vegetabilem et sensibilem, secundum quas ipsa est actus corporis: sicut enim trigonum est in tetragono potentia et non per esse proprium, sic vegetativum et sensitivum sunt in rationali potentia non habentia esso speciei rationalis animae. Non tamen oportet, quod si anima rationalis est actus corporis, quod quaelibet potentia ejus sit affixa organo. Idco dicit Philosophus , quod quasdam partes animae nihil prohibet separari, propter hoc quod nullius actus corporis sunt, hoc est, nullius partis corporis. Et ideo alibi dicit , quod de intellectu aliud est quam de vegetativo et sensitivo. Vegetabilis enim anima ubi est per speciem, ibi est. Similiter et sensibilis ubi est per speciem, secundum omnes partes conjungitur organo. Sed. rationalis in illo corpore cujus est species, non secundum omnes partes conjungitur organis. Vegetativum autem et sensitivum non sunt in rationali ut species, sed ut potentiae. Et hoc infra probabitur et explanabitur.
Unde de hoc decepti sunt plurimi, quorum primus est ipse Commentator Averroes , qui dicit, quod haec diffinitio per prius et posterius aptatur animae. Quod patet non esse verum, nisi ponerentur in homine esse tres perfectiones, quod est impossibile. Quia secundum perfectiones differunt perfecta. Uncie si tres perfectiones essent in homine, vegetativa, sensibilis, et rationalis, non esset homo unus. Praeterea secundum Philosophum hoc non esset anima. Anima enim secundum Philosophum est uniens partes diversas, non diversa in partibus pluribus. Et ideo patet, quod anima vegetabilis in plantis perfectio est corporis plantarum a qua est esse, et ratio plantae, et operatio ejus. Et per hanc eam- dem rationem communem anima sensibilis est in brutis, et anima rationalis in homine. Et sic patet, quod diffinitio generis per unam rationem convellit speciebus. Non autem necesse est, quod per eamdem differentiam contrahatur ita quod sit convertibilis cum qualibet specie: sic enim numquam diffinitio generis participaretur a speciebus: quia sic oporteret, quod diversarum specierum differentia esset una ultima constitutiva, quod est impossibile.
Alii vero dixerunt, quod vegetabile et sensibile sunt immediatae perfectiones corporis cui uniuntur: sed rationalis est perfectio mediata, eo quod non nisi mediantibus vegetabili et sensibili conjungitur corpori in homine. Sed si hoc esset, tunc oporteret, quod illud a quo diffinitur homo, et quod dat ei esse in speciem et rationem, non esset immediatus actus: quod est contra communem philosophiam et rationem: quia nihii est ita immediatum rei sicut id a quo est esse et perfectio ipsius: hoc autem in homine non est vegetabile, neque sensibile, sed rationale.
Alii autem magis delirantes dixerunt, quod dupliciter aliquid est perfectio alicujus, scilicet per inesse ut actus, vel per inesse tantum: unde vegetabilis et sensibilis insunt ut actus, rationale autem inest tantum. Quod iterum stare non potest: quia illud quod inest tantum, est accidens. Praeterea, Quod aliquid sit perfectio rei substantialis et non sit actus ejusdem, est eidem convenire opposita contradictorie. Omnis enim perfectio inest rei. Aut igitur inest ut actus substantialis, aut ut accidens. Constat autem, quod non ut accidens. Ergo inest ut actus substantialis.
Et propter hoc alii tolum inconveniens volentes evadere, dixerunt duplicem esse intellectum, scilicet practicum, et theoricum. Practicus autem est movens in motu processivo: theoricus vero con-
templativus est veritatis: et ideo cum molus processivus non expleatur sine motu organorum, videtur ille uti corpore sicut organo et esse actus corporis hujus. Etiam dicunt, quod secundum opus suum, scilicet docendi et loquendi est commovere linguam in interpretatione vocum. Alter enim intellectus qui theoricus est, nullius est corporis actus. Sed probatur hoc nihil esse. Esse enim aliquam potentiam actus corporis, est habere silum in corporeo organo et determinari ad illud, ita quod non operatur extra illud, sicut visus determinatur ad nervum opticum oculi, et auditus ad nervum qui expanditur in cartilagine auris interius, et sic de aliis. Sic igitur intellectus practicus si actus est, oportebit ipsum habere situm in nervis motivis, Ergo cum ipsius sit accipere species et formas appetituum et operabilium secundum quod hujusmodi, non accipiet aliquas nisi quae sunt de natura organi sui. Ergo non omnes accipiet: quia impossibile est, quod rationes omnium operabilium et appetituum aequaliter accedant ad complexionem illorum nervorum.
Si forte dicatur, quod practicus intellectus non sic dicitur actus, sed tantum ideo dicitur actus, quia utitur corpore. Contra hoc est, quod actus non est perfectio rei nisi sit primus actus qui dat et facit esse, quem admodum dicit Philosophus , quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Si igitur intellectus practicus sit ejus actus, hoc non erit ab usu, sed potius a determinatione ad organum cui dat esse et speciem. Praeterea, Si intellectus practicus utitur corpore in movendo, ergo et theoricus in cognoscendo: non enim habet cognitionem naturalem quam non abstrahit a sensibus: et ita theoricus erit actus corporis sicut et practicus. Unde omnibus istis opinionibus improbatis standum est solutioni primae.
Ad aliud dicendum, quod ost endelechia sive species quae est ousia tantum, et haec secundum se non potest esse subjectum accidentium: et est species sive endelechia quae est ousia et ousiwsis, et haec secundum se potest esse subjectum accidentium, et talis est anima et intelligentia: et hoc ignoravit Gregorius Nyssenus.
An aliud dicendum, quod potentia duobus modis est diffinita, scilicet activa, et passiva. Activa enim est principium, transmutandi aliud secundum quod aliud. Passiva est principium transmutandi ab alio secundum quod aliud, ut dicitur in V Metaphysicae . Et vis similiter duplex est secundum eumdem modum: et uterque modus convenit animae in partibus suis: est enim ipsa secundum sensus et possibilem intellectum potentia et vis receptiva, quae potentia determinatur passioni: sed secundum nutritivam et generativam et quasdam alias est ipsa potentia et vis activa. Cum igitur nomen potentiae et vis sive virtutis non conveniant animae per unum modum, sed. aequivoce, non poterat anima diffiniri ab ipso. Et haec est ratio Avicennae in VI de Naturalibus. Alia posset assignari ratio ejusdem: quia potentia a forma vel materia causatur, et praecipue potentia ad opera: et ideo potentia vel vis sive virtus est de consequentibus esse: et propter hoc cum anima diffiniatur hic ut est actus proprius faciens esse, non potest diffiniri a nomine potentiae.
An aliud dicendum, quod actus diuiduis modis dicitur. Uno modo dicitur secundum proprietatem nominis, scilicet secundum id quod actus est ab efficiente per motum et transmutationem materiae, et sic forma in natura ultima dicitur actus, et ad similitudinem etiam hujus in artificiatis dicitur forma artificialis actus. Dicitur etiam actus illud quod, actum est a forma in materia et composito, et hoc est esse. Primo ergo modo dicitur anima hic esse actus. Secundus modus tamen innuitur in verbo Philosophi, ubi dicitur, quod forma est secundum quam est hoc aliquid.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Nyssenus supponit quoddam falsum. Aristoteles enim in verbo illo non quaerit proprium vegetabile animae, sed id quod convenit animae secundum suum genus, a quo omnis anima possit diffiniri. Tale autem est principium quod est vegetabile: hoc enim est in omni anima, non autem sensibilis, vel rationalis. Et quod dicit Aristoteles, quod a fine sumendae sunt diffinitiones et nomina, sic intelligendum est, quod sumenda sunt ab ultimo perfectivo: quia hoc est finis. Sed hoc aliter sumitur in genere secundum naturam generis, aliter in specie secundum naturam speciei. Et cum hic diffiniatur anima secundum naturam generis, non debet a rationali diffiniri: quia haec est una suarum specierum.
Ad aliud patet solutio per praedicta: non enim bene exponit Commentator dicens actum sumi aequivoce. Et haec est ratio quia sumit rationale ut potentiam non ut animam: cum tamen hoc multum differat, ut infra probabitur.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Nyssenus supponit hoc ab Aristotele, quod Aristoteles appellaret ibi actum secundum genus suum: est enim quidam actus accidentalis, et quidam actus substantialis, et quidam ousia tantum, et quidam ousia et ousiwsis: et iste ultimus differt a qualitate accidentali et substantiali, quae est differentia simpliciter in quale praedicata. Unde patet, quod Gregorius Nyssenus non sufficienter distinguit, nec secundum intentionem Aristotelis procedit.
Ad aliud patet solutio per praedicta in principio determinationis.
Ad ultimum dicendum, quod anima ut anima refertur ad corpus, et e converso, sed non anima ut est substantia consti-
tuta in praedicamento, ut prius habitum est: et ideo non sequitur, quod secundum aliquam speciem sui anima non separetur a corpore.
ARTICULUS IL Quomodo anima sit actus primus ?
Secundo quaeritur, Quomodo anima sit actus primas ?
Et accipiantur exempla Philosophi, quae sunt scientia, et considerare, et somnus, et vigilia, et figura eusis, et incidere.
1. Videtur enim secundum illa exempla, quod esse actum primum et secundum conveniat omni formae tam substantiali quam accidentali: et sic non videtur ipsum esse proprium animae, eo quod conveniat eiiam his quae sunt extra genus ejus.
2. Item, Transcendentia communia quae inveniuntur in singulis, non sunt de diffinitione naturali: diffinitiones enim naturales dantur vel per formam et materiam, vel per efficientem et materiam, sicut in IV Meteororum est diffinitio digestionis: quia digestio est completio a naturali et proprio calore facia ex contrajacentibus passionibus: naturalis enim et proprius calor efficiens est, et contrajacentes passiones materia. Cum igitur in ista diffinitione sint transcendentia, quae tam his quae sunt in genere animae, quam his quae sunt extra genus ejus conveniunt, videtur ipsa esse dialectica ef vana.
3. Item, Per exempla videtur, quod actus secundus qui est operatio, non semper insit. Hoc autem non videtur verum de partibus animae: vitam enim semper anima influit, et nutrimentum attrahendo et alimentum digerendo vel distribuendo per membra. Et hoc patet per verba Avicennae in VI de Naturalibus, ubi sic dicit: " Virtus nutritiva ex viribus animae vegetabilis operatur omni tempore vitae singularis, quae dum permanserit exercens suas operationes, vegetabilia et animalia erunt viva. Cum autem defuerit, vegetabilia et animalia non erunt viva. "
4. Item, Scientia et considerare, similiter figura eusis et incidere consequuntur se invicem tempore. In anima autem praecipue secundum hunc actum qui est vivere, esse primum actum et secundum actum in operatione non videntur se consequi tempore, sed. simul esse tempore. Ergo videtur non esse similitudo.
5. Praeterea, Illa exempla quae sunt somnus et vigilantia, nihil videntur valere: utrumque enim horum, ut probatur in libro de Somno et vigilia, est passio consequens animal propter sensibilem partem ejus: et ita neutro modo similitudinem habebit cum actu primo.
6. Item, ibidem, Anima in animali principium est omnium operationum. Cum ergo iste modus sit secundi actus, videtur anima ita esse secundus actus sicut actus primus.
7. Item, Actus primus et actus secundus habent ordinem inter se. Si igitur secundus est sine corpore, actus primus non erit corporis. Si actus secundus animae rationalis est ratiocinari et intelligere, qui est actus sine corpore: ergo anima rationalis non erit primus actus corporis: et sic corpus humanum non habebit aliquem actum primum, cujus contrarium supra probatum est.
Si vero dicatur, quod actus primus et secundus non habent talem ordinationem, quod si unus sit cum tempore, quod et alius. Contra hoc est quod dicit Philosophus in libro XVI de Animalibus , h s verbis: " Quando operatio principiorum fuerit corporalis, non possunt esse illa principia sine corpore. Verbi gratia, quoniam ambulatio non potest esse sine pedibus. " Ex hoc accipitur, quod si operatio corporalis est, principium operationis erit corporalis actus, et e converso.
8. Praeterea, ut dicit Philosophus, somnus est immobilitas sensuum quaedam: vigilia vero sensatio quaedam eorumdem: ergo videtur, quod anima prout est primus actus, sit, causa immobilitatis: et hoc est contra omnes Philosophos, qui diffiniunt eam per motum secundum locum.
Solutio. Dicendum cum Philosopho, quod anima est actus primus, et non actus secundus. Actus enim primus est, ut supra dictum est, qui dat esse et speciem et rationem ei cujus est actus: actus vero secundus non est principium operationum, sed ipsa operatio: et ideo quidam decipiuntur dicentes animam esse actum primum secandum quod est forma et perfectio dans esse: et eamdem esse actum secundum prout est primum efficiens operationum: efficiens enim numquam est actus suus. Nec exempla Philosophi hoc innuunt, sed potius, quod ipsa operatio sit actus secundus. Et ideo dicit Avicenna in VI de Naturalibus: Perfectio prima est, propter quam species fit species in effectu. Perfectio autem secunda est aliquid ex his quae consequuntur speciem rei, aut ex actionibus ejus, aut ex passionibus: sicut incidere est ensis, et sicut cognoscere et cogitare et sentire est motus hominis: quia homo est species constituta per animam. Primum enim est, quo posito non est necesse sequens ponere. Secundum autem non ponitur sine primo. Unde operatio quae non ponitur sine substantia operante, est de perfectionibus secundis. Et ideo deceptus est Commen-
tator dicens de actu primo et secundo, quod actus secundus est forma a qua egreditur actio: primus autem forma quae est perfectio rei. Secundus enim actus potius est perfectio compositi sive speciei constitutae, quam ipsa forma.
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo actus primi, et secundi invenitur in formis accidentalibus, sed non proprie sunt in eis actus primus et secundus. Actus enim est, ut. praehabitum ost, ut forma dans esse vei ipsum esse quod datur ab ea. Haec autem forma non est nisi illa quae determinat et finit potentiam materiae: talis autem non est forma accidentalis: et ideo ipsa non facit esse nisi secundum quid. Et hujusmodi similitudo est in rationalibus. Potentia enim generis quae est in genere, est indeterminata, et non finit et determinat quaecumque forma, sed differentia substantialis constitutiva speciei tantum. Hujus etiam similitudo est in grammaticis, in quibus substantiva nomina finita sunt secundum substantiam et qualitatem: quia talia qualitatem substantialem significant, quae substantiam numquam relinquit infinitam. Adjectiva vero infinita manent secundum substantiam: quia licet significent qualitatem finitam in specie vel in genere, haec tamen qualitas accidentalis est, quae numquam finit et complet potentiam substantiae sibi substantis. Nec approbo solutionem quorumdam qui dicunt has differentias actus primi et secundi, omni formae tam accidentali quam substantiali convenire, sed per prius substantiali: quia forma substantialis non habet contrarium: et ideo non de necessitate semper agit, nec etiam ab alio potest impediri ab opere. Forma vero accidentalis aut habet contrarium activum, aut passivum, cui cum approximatur per contactum, necesse est agere in ipsum, et non potest non agere: si vero excellitur, necesse est similiter pati: si vero est aequale, similiter est necesse misceri. Unde forma accidentalis semper est sicut considerare, et numquam sicut scientia.: sed forma substantialis illa potest movere et non movere, et idco potest esse sicut scientia, et sicut considerare. Patet autem hoc esse falsum per praedicta, et non facere ad propositum. Praeterea, Non omnis forma accidentalis habet contrarium. Praeterca, Forma accidentalis quae habet contrarium, non de necessitate est activa vel passiva simpliciter vel secundum quid: albedo enim et nigredo non aguntur, nec patiuntur invicem, etiamsi contingant se.
Ad aliud dicendum, quod si actus proprie secundum nomen suum accipitur, erit forma inducta ab efficiente supra materiam, ut supra dicium est: et sic erit proprium diffinitioni materiali.
Ad exempla aatem Philosophi dicendum, quod non ponuntur nisi gratia similitudinis, et non nisi in his quae secundum aliquid sunt ab anima. Scientia enim et considerare sunt secundum intellectum speculativum, et scientia est facies ipsius actu, considerare autem est operatio ejus secundum quod in actu existit. Somnus autem et vigilia sunt secundum primum sensitivum, ut dicit Philosophus : et in somno ligata est vis ab actu exteriori. Nihilominus tamen vis sensitiva organum constituit in esse, et sic est actus primus. Vigilia autem est expansio sensuum ad exterius in actibus exterioribus, et sic est ut actus secundus. Similiter figura ensis est illa quae est inducta in ferrum, quae dat esse et rationem ensi: quia in artificiatis figura dat esse et rationem. Incidere autem est ut actus consequens speciem constitutam. Unde ligura eusis primo fuit in anima artificis, et postea perducta supra materiam ensis per intellectum dirigentem et moventem ad opus.
Ad aliud dicendum, quod prioritas et posterioritas in actu primo et secundo
non attenditur in tempore, sed secundum naturam; prius enim secundum naturam est esse quam operatio ejus quod est: et secundum hunc modum dicitur actus primus et secundus. Nihilominus tamen hoc argumentum provenit ex prava intelligentia litterae Philosophi. Non enim intendit dicere, quod in quolibet instanti nutritiva agat, licet tamen forte hoc verum sit: sed intendit, quod in vita individui nutritiva non habet tempus determinatum in quo tantum agat, sicut augmentativa quae non agit nisi usque ad perfectum statum magnitudinis secundum longitudinem praecipue, generativa autem post duos septenos. Unde dicit Philosophus in libris de Animalibus: " Incipit in homine descendere semen, et post tres septenos incipit perfecte maturare ipsum ad robur natorum. " Sed nutritiva semper nutrit: et propter hoc animata tamdiu vivunt, quamdiu possunt accipere nutrimentum, ut dicit Philosophus. Ex ignorantia tamen hujus Commentator coactus est dicere, quod nutritiva in quibusdam animalibus non semper nutrit. Unde dicit, quod hoc verum est quod dicit Philosophus de sensibili, et non de nutritiva, nisi forte in quibusdam animalibus ad tempus, ut sunt ranae magnae manentes in paludibus in hieme et non thesaurizantes cibum, similiter et quidam serpentes.
Ad aliud patet solutio per praedicta.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus est similitudo, sed debet accipi similitudo ut explanata est in exemplis.
Ad aliud dicendum, quod si anima rationalis accipiatur ut anima, tunc erit actus corporis a quo emanant quaedam virtutes affixae organis, et quaedam non affixae. Et quod hoc non sit inconveniens, infra ostendetur. Et si accipiatur ut actus corporis, habebit quasdam operationes, quae non sunt sine corpore quae egrediuntur a potentiis quae sunt affixae or- ganis: quasdam autem habebit, quae sunt sine corpore. Et penes hanc distinctionem potentiarum intelligiter verbum Philosophi in libro XVI de Animalibus,
Ad ultimum dicendum, quod similitudo non attenditur in hoc quod somnus est causa immobilitatis, sed in hoc quod sensus in somno est faciens esse tantum, in vigilia autem expanditur ad opera. Vel posset dici, quod licet somnus et vigilia sint passiones consequentes sensitivum principium, tamen ut habetur in principio libri de Somno et vigilia, propter causam somni quiescunt in matricibus embrya primum. Causa autem est continuus fluxus in superiora, et ita sensus in sui generatione primuni secundum esse est in somno, et consequenter in vigilia.