Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utram anima sit idem quod Deus vel hyle, ut dixerunt quidam ?
Deinde quaeritur, Utrum omnes animae ante corpus fuerunt creatae in comparibus stellis, ut dicit Plato, vel in corpore sint creatae et multiplicatae ?
Et quia sententia ponentium animas ante corpus duplex est, scilicet Pythagoricorum et Platonicorum, ideo disputandum est de utraque.
Et primo de sententia Pythagoricorum. Ponebant autem Pythagorici animam esse Deum, ut refert Joannes Chrysostomus in prima homilia super Joannem, sic dicens: " Pythagorici secundum superabundantiam confusionis delinquentes, muscas, et sciniphes, et arbores, hominum animas fieri, et Deum ipsum animam esse, et alia quaedam hujusmodi turpissime asserebant. "
De sententia autem hujus Pythagorae videtur esse Varro Philosophus, ut dicit Augustinus in libro IV de Civitate Dei , quod hi soli videbantur philosophi animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem. Et hanc sententiam tangit Avicenna in VI de Naturalibus dicens: Quidam putaverunt, quod anima Deus est, qui est sublimis super esse. Et illi dicuntur haeretici.
Dicunt enim, quod ipse in aliquibus est natura, et in aliquibus anima, et in aliquibus intellectus qui est sublimior et mirabilior. Hanc etiam sententiam tangit Ptolemaeus in suo libro de Anima, Haec sententia in libro David Manthensis invenitur non solum tacta, sed etiam multis rationibus probata. Ex quibus rationibus concluditur in fine sic: Manifestum est igitur unam solam substantiam esse, non tantum omnium corporum, sed etiam animarum omnium, et eam nihil aliud esse, quam ipsum Deum. Quia vero substantia de qua sunt omnia corpora, dicitur hyle, substantia vero ex qua sunt omnes animai dicitur ratio sive mens, manifestum est Deum esse rationem omnium animarum, et hyle omnium corporum. Et inducit ibidem Platonem et Xenophanem Philosophos, qui sunt hic consentientes: quia dicebant mundum nihil aliud esse quani Deum sensibilem. Quem errorem tangit etiam Augustinus in libro IV de Civitate Dei dicens, quod " quidam credebant Deum esse omnia: secundum quod invenitur quidam poeta dixisse, Jovis omnia plena. "
Disputandum igitur est de hac sententia. Et primo ponantur eorum rationes: et haec est ratio David:
1. Intellectus intelligit Deum et hyle: ergo oportet, quod habeat similitudinem cum Deo, et hyle, vel sit idem illis: quia nihil intelligit intellectus nisi per conjunctionem intelligibilis ad ipsum. Sed non sunt nisi duo modi conjunctionis, scilicet accidentalis, et substantialis: accidentalis facit similitudinem, substantialis vero identitatem. Ergo necesse est, quod intellectus hyle et Deum altero istorum modorum accipiat. Non autem accipit per similitudinem eorum: quia per similitudinem nihil intelligitur nisi quod habet formam quae potest abstrahi ab ipso: sed talem formam non habet Deus nec hyle: ergo non hoc modo accipiuntur; ergo accipiuntur per identitatem: et ita intellectus et Deus et hyle idem erunt.
2. Amplius, Omne passibile per contrarias formas est passibile, et non per subjectum quod subjicitur contrarietati formarum. Anima et hyle passibilia sunt. Ergo per contrarietatem formarum, et non per subjectum quod subjicitur illis. Prima probatur per hoc quod sub-
jectum in passivis omnibus et activis est unum. Secunda vero probatur ex hoc, quod sentire est quoddam pati et similiter intelligere, ut dicit Philosophus. Inde proceditur sic: Omnium activorum et passivorum propter hoc subjectum est impassibile per se solum, quia ipsum est in omnibus unum. Anima autem et corpus sunt activa et passiva. Ergo subjectum quod est in eis, est propter hoc impassibile, quia est in omnibus unum, Ergo intellectus et hyle sunt unum secundum substantiam materiae.
3. Quod etiam sit idem cum Deo utrumque istorum, sic probatur: In quantitate sic est, quod quaedam est continua, quaedam discreta. Primum antem principium continui oportet esse non continuum: quia si esset continuum, quaereretur iterum de principio illius: et sic iretur in infinitum: et ideo principium ipsius est punctum. Similiter principium discreti per eamdem rationem oportet esse non discretum: et ideo est unitas, et non differunt unitas et punctum in eo quod prima et principia sunt in quanto, sed in eo quod unum est habens per rationem positionem, alterum vero non: ergo si abstrahatur differentia illa, imitas et punctum non habebunt differentiam. Sed idem est a quo non differt differentia, ut dicit Philosophus in V Metaphysicae . Ergo erunt penitus idem. Ergo similiter erit in parte ista: hyle enim et Deus non differunt in eo quod prima et principia sunt, sed in eo quod unum est patiens potentia, al- terum vero agens. Ergo si abstrahatur illa differentia, Deus et hyle erunt idem:
et quia prius habitum est, quod hyle et intellectus sunt idem: ergo idem est hyle et Deus et intellectus.
4. Item, Hoc videtur David accipere a verbo Philosophi , qui dicit, quod anima est quodammodo omnia quae sunt. Item dicit, quod scientia secundum actum est res scita. Et in alio loco: Omnino autem intellectus intelligens secundum actum est res.
5. Amplius, Quidquid differt ab aliquo, aliqua differentia differt: ergo quod nulla differentia differt ab aliquo, idem erit illi. Item, Omnis differentia est a forma: ergo quod nullam habet formam, nullam habet differentiam. Sed prima principia simplicissima quae sunt Deus, nous, et hyle, nullam habent formam. Ergo nullam habent differentiam: et idem est a quo non differt differentia: ergo penitus sunt idem.
6. Amplius, In resolutionibus sic est, quod resolutio stat in ente quod est simplicissimum et primuni ad id quod contingit devenire per rationem. Cum igitur omne quod est in ratione, sit per abstractionem a rebus naturae, oportet quod aliquid sic erit in quo non differunt entia determinata. Hoc autem non potest esse forma: quia per illam habent diversitatem omnia erilia. Ergo illud erit hyle. Sed in. natura distinguuntur primo per essentias aeternas, et spirituales, et corporales: et omnis distinctio per formam et habitum. Ergo necesse est, quod substantia quae distinguitur, in qua salvatur entitas, ante distinctionem sit eadem in illis. Sed prima substantia in spiritualibus est nous, id est, mens vel anima. Praeterea in corporalibus est hyle. Praeterea in aeternis est Deus. Ergo nous, hyle, et Deus sunt idem.
Istae rationes inveniuntur in libro David Manthensis per theologos facto, qui
totus est haereticus, et in quodam libro antiquo Alexandri cujusdam Graeci.
Sed in contrarium objicitur sic:
1. Primum efficiens non subjicitur passioni alicujus: quia aliter oporteret, quod primum efficiens esset passivum, et esset agens primum et primum activum. Sed prima materia in omni passione est subjectum.. Ergo impossibile est primuni efficiens et primam materiam esse idem. Sed Deus est primum efficiens, et hyle est prima materia. Ergo Deus et hyle non sunt idem. Similiter nous sive intellectus sive mens secundum dictum Philosophum separatur a corpore, sicut impassibile a passibili: ergo erit impassibilis: sed. omnis passibilitas est a materia: ergo erit immaterialis: ergo Deus et intellectus sive nous et hyle penitus sunt diversa.
2. Item, Dicit Philosophus, quod tres causae in unam incidunt, scilicet efficiens, finalis, et formalis: materialis autem numquam est idem cum ipsis. Cum igitur Deus sit efficiens, anima vero est actus et forma, hyle vero materia et subjectum, impossibile est haec tria esse unum et idem: efficiens enim extra non univoce, cum forma facta non potest esse idem specie et numero: Deus autem efficiens est extra non univoce, quia non est unius rationis cum effectis: ergo non erit idem cum noi vel cum anima, neque cum hyle.
3. Item, Hyle non cognoscitur nisi secundum analogiam, ut dicit Philosophus in primo Physicorum . Sicut enim ad statuam aes aut ad dolabram lignum, aut ad aliquid aliorum habentium formam materia et informe se habet prius quam accipiat esse formam: sic ipsa se ad substantiam habet et hoc aliquid et quod est ens. Si igitur sic est, quod materia non cognoscitur nisi in habitudine ad, formam, ipsa numquam erit idem cum forma: et efficiens primum plus distat a materia quam forma: ergo Deus qui est efficiens primum, et anima quae est forma, et hyle quae est materia, nullo modo sunt idem.
4. Item, Ens per omnem modum per se necesse, nullo modo potest esse ens per omnem modum vel per aliquem modum possibile: si enim per se necessarium est, tunc ipsum ab aliquo non habet necessitatem: et ideo non est compositum, eo quod omne quod est compositum et habens necessitatem, est habens eam a componentibus. Si autem sic simpliciter est necessarium, tunc ipsum totum erit necessarium, et non in aliqua parte necessarium, et in aliqua possibile. Tale autem ens necessarium est primum efficiens quod est Deus. Si enim primum non esset tale efficiens necessarium, tunc oporteret, quod ipsum esset necessarium ab aliquo necessario, et ita non esset primum. Anima vero vel nous secundum aliquem modum est possibile. Hyle autem secundum omnem modum possibile. Ergo ista tria nullo modo erunt idem. Quod enim anima secundum aliquem modum est possibilis, patet. Simpliciter enim passibile est simpliciter possibile, secundum quid vero passibile est secundum quid possibile: simpliciter autem passibile est, quod patitur ab actione rei secundum quod est res in natura, sicut calidum a frigido: secundum vero quid passibile est, quod patitur non ab actione. rei secundum quod res est in natura, sed ab actione speciei rei, materia praesente, vel non praesente, tamen sine materia existente: sicut apprehensiva deforis apprehendit species sensibiles sine materia, praesente materia: apprehensiva vero deintus susceptiva est specierum sine materia, materia non praesente. Ergo patet, quod ista numquam possunt esse eadem.
5. Item, Primum movens numquam potest esse motum et terminus transmutationis in natura: Deus est primum
movens, materia vel hyle motum, anima vel nous terminus transmutationis in natura, quia est terminus generationis animati: ergo Deus, nous vel anima, et hyle, numquam possunt esse idem. Prima probatur ex hoc: quia si primum movens esset motum, esset motum ab aliquo, et sic non esset primum movens. Quod autem prima materia sit motum tantum, probat Philosophus in multis locis metaphysicae, et praecipue in libro nono : quia tantum cognoscitur per potentiam ad motum et transmutationem: unde in quibus nulla est potentia ad motum vel transmutationem, in illis nulla est materia, ut ibidem dicit. Quod autem anima sit terminus transmutationis in natura, patet per hoc quod est substantia et actus.
6. Praeterea, David deberet ponere substantiam materialem animae quando ponit intellectum vel noun: intellectus enim semper ponit vegetabile et sensibile conjuncta sibi sicut forma supponit materiam: et propter hoc intellectus vel nous potius habent similitudinem cum forma, quam cum materia.
7. Praeterea, Pro tanto dicit intellectum vel noun esse substantiam materialem, quia est impassibilis, cum omnis passio sit dispositio imperfecti et materiae.
8. Praeterea, Ipse dicit sensum esse scientiam passivam, et intellectum esse scientiam impassibilem. Unde potius deberet dici sensum esse materialem, quam intellectum. Hic autem homo ubique errat in natura et philosophia, dicens rarum sine extensione sui rarificari, et densum sine contractione sui inspissari, et alia multa abusiva, quae ponit in diffinitionibus naturae in libro suo: et sequitur quosdam antiquos qui sues vocati sunt: et descendit haec secta a Philosophis vetustissimis Pythagoricis, Et Pythagoras, ut refert Aristoteles in primo Metaphysicae propter hoc quod assuetus erat et nutritus in arithmeticis, posuit unum principium esse omnium et unum esse omnia. Hujus autem quidam discipulus Xenophanes magis aberrans dicebat unum solum esse omnia, et idem esse Deum. Unde dixit esse scriptum in templo Palladis, quod Pallas est quidquid fuit, et quidquid est, et quidquid erit: nec aliquis hominum detexit peplum quo facies ejus velabatur. Refert autem Plutarchus Philosophus, quod vetustissimi Philosophorum interpretati sunt iliud fuisse dictum de Deo, qui peplo tectus est, quia omnes eum ignorant, et omnes nihil aliud quam eum vident. Peplum autem quo ipse tectus est, videtur esse sensus qui, est in anima, et forma quae est in corpore: quibus duobus circumscriptis ab anima et corpore, apparet ipse Deus in propria sui natura.
Item, Dicit quod vetustissimi Philosophorum dixerunt unum esse ens impartibile et immobile, quod non nisi de Deo intelligi potest. Similiter inducit Orpheum hoc dicentem, mundum esse plenum diis. Inducit etiam Lucanum dicentem:
Haeremus cunctis superis temploque tacente, Nil agimus nisi sponte Deo,
Et post pauca:
Estne Dei sedes nisi terra, pontus, et aer ? Juppiter est quodcumque vides quocumque
moveris.
Inducit etiam Senecam dicentem: " Quid est Deus? Mens universi. Quid est quod vides totum, et quod non vides totum? Totum ubique est, opus suum intra et extra replet: cui demum magnitudo sua redditur, quo nihil majus excogitatur. "
. Sed. hoc totum derisione plenum est: quia etiam dicit ibidem, quod formae rerum non sunt nisi secundum sensum tantum, et quod licet mundus habeat secundum sensum magnitudinem et motum, tamen secundum rationem neque magnitudinem habet neque motum, sed est impartibile et immobile, et quod tempus et locus non sunt nisi secundum sensum, et quod motus etiam omnis sive localis sive alius non sit nisi secundum sensum, et hujusmodi quae dicit, abhorret lides et ratio, quae omnia sequuntur ex primo falso supposito, scilicet quod omnia sunt unum.
Et propter hoc contra eum ostendit Collectanus in suo libro de Anima:
1. Omne quod caepit, creatum est: anima caepit: ergo anima creata est: creatum autem et increatum non sunt idem: ergo Deus et anima non suet idem. 2. Item, Omne imperfectum secundum esse vel bene esse a perfecto secundum esse vel bene esse descendit: anima imperfecta est secundum bene esse, et hoc est, secundum scientias et virtutes: ergo descendit a primo perfecto: hoc autem est Deus: ergo anima et Deus non sunt idem: quia quod descendit ab aliquo per esse, non est illud a quo descendit.
3. Item, Quaecumque sunt eadem, illorum est potentia una.: ergo si Deus et anima sunt eadem, illorum est potentia una: et sic si Deus movet mundum, et anima movebit mundum: et si anima potest male facere, et Deus potest male facere. Si forte dicatur, ut dicitur in IV Topicorum, quod. Deus potest prava agere, et ita habet idem posse cum anima. Contra: Aut potentia illa reducibilis est in actum, aut non. Si. sic, cum non contingat prava agere nisi per appetitum pravum, sicut dicit ibidem: per appetitum autem pravum dicitur aliquis et est pravus, ut etiam ibidem dicit, Deus posset esse pravus. Quod est contra Aristotelem in libro de Causis, ubi vocat eum puram bonitatem: et in XI Metaphysicae, ubi probat ipsum esse nobilissi- mum et optimum et desideratum ab omnibus motoribus inferioribus, Ergo relinquitur, quod haec potentia non egrediatur in actum. Unde non est potentia nisi tantum potentia permittens, sicut dicit Anselmus, quod dicitur aliquis facere aliquid cum permittit fieri quod. prohibere posset, cum tamen justa ratione permittat. Et sic dicitur, Isa. lxiii, 17: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus ie ? Et Apostolus, ad Romanos, i, 24: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Cum igitur potentia faciendi prava in anima sit reducibilis in. actum, in Deo autem permittens tantum, patet quod non est una potestas Dei et animae: ergo non suni idem.
Solutio. Secundum Catholicam fidem et secundum omnium recte philosophantium attestationem dicimus, quod Deus et anima et hyle non sunt idem.
Ad auctoritatem autem Varronis Philosophi quam inducit Augustinus in libro de Civitate Dei, responsum est supra in quaestione de caelo. Aliorum autem dicta omnium putamus deliramenta.
Ad rationem autem dicendum, quod res extra res diversimode intelliguntur. Quaedam enim intelliguntur per se ut primae causae, quaedam autem a priori, quaedam vero ex posteriori, et quaedam intellectu composito, et quaedam incompleto. Et quae intelliguntur intellectu incompleto, sic intelliguntur duabus de causis, scilicet propter elevationem sui esse supra nostrum intellectum: et hoc modo intelligitur Deus incomplete, ut dicunt Boetius et Avicenna. Aut propter debilitatem sui esse, ut, materia, tempus, et motus. Quaedam etiam intelliguntur per se, ut habitus et affirmatio: quaedam per suum oppositum, ut privatio et negatio, sicut infra habebitur ubi quaestio erit de intellectu cl intelligibili: et
hoc ignoravit David cum dixit omnia intelligi per similitudinem propriae formae et per identitatem.
Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est, quod illud quod unum est in activis et passivis, non patiatur: imo illud patitur tantum, et reliqua, id est, formae contrariae tantum agunt. Anima autem non patitur nisi quodammodo et secundum quid, sicut in objectione tactum est: et propter hoc non est ejusdem materiae cum corporalibus, in quibus est passivum simpliciter. Hoc tamen melius infra discutietur cum quaeretur, Utrum anima sit ex materia vel non?
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quod ostenditur de puncto et unitate. Ideo autem sunt idem abstractis differentiis: quia conveniunt in eadem natura generis discretum ei continuum. In nulla autem generis natura conveniunt Deus et hyle, sicut habet probari. in quaestione, Utrum Deus sit ens in praedicamento, vel non ? et, Utrum Deus sit ens cadens sub communitate entis ? Et ideo per intellectum separatis omnibus differentiis materiae primae et Dei, non remanet adhuc ens unum, sed divisum.
Ad aliud dicendum, quod David prave intellexit litteram Aristotelis. Dicit enim Aristoteles, quod scientia secundum actum est res scita, et non secundum esse: et vocat scientiam intellectum speculativum, et vocat actum speciem rei intellectae. Species autem in anima est res extra per actum ipsius speciei, et non per esse quod habet in materia extra: et ideo non sequitur, quod anima sit res intellecta, sed quod actus speculativus sit species rei intellectae, et non ipsa res: et sic intelligitur quod dicit Philosophus, quod anima quodammodo est omnia: quia species lapidis est in anima et non lapis. De hoc autem infra melius patebit.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod omnis differentia est a forma quam habet res differens. Forma enim non habet formam, et hyle secundum quod hyle non habet formam, et tamen
forma differt a materia. Similiter haec est falsa, guod omne quod differt ab aliquo, differt per differentiam aliquam quam habet: quia una differentia differt ab alia differentia, et tamen non habet differentiam per quam ab alia differat: quia si haberet, iretur in infinitum. Unde patet, quod multa differunt seipsis. Et cum dicit Philosophus, quod idem est a quo non differt differentia, intelligit omnem modum differendi, sive per se, sive per formam quae insit, differentia accipiatur.
Ad aliud dicendum, quod sicut habitum est, probari habet alibi, quod Deus non sit ens determinatum sub communitate entis. Prima enim determinatio entis est ad species ejus quae sunt praedicamenta: Deus autem non est ens in praedicamento, neque ut generalissimum, nec ut subalternum, neque ut specialissimum, nec ut individuum, nec ut materia, neque ut forma, neque ut compositum: eo quod ipse nullo modo compositus est, neque componibilis alteri: et ideo licet omnia distinguentia eas abstrahantur, et remaneat solum ens indistinctum, quia per intellectum etiam abstrahitur a materia indistincta distinguibili per formas, cum ilio ente relicto non uniuntur materia, Deus, et nous: eo quod Deus non potest esse unum aliquid distinctum et determinatum sub communitate entis.
Versus autem Lucani non faciunt aliquid pro David: quia etsi Lucanus errando Deum omnipotentem appellavit Jovem, non tamen sequitur ad hoc, quod Deus sit esse omnium materiale, sed quod Deus est ubique et in omnibus praesens et extra omnia, sicut etiam beatus Bernardus supra Cantica dicit, quod Deus est esse omnium, non mate- riale, sed causale. Et sicut dicitur in Actibus, quod in ipso vivimus, et movemur, et sumus .
Dictum autem Senecae, quod Deus est mens universi, intelligitur secundum quod Deus est primus motorum et rector mundi, sicut anima regit et movet corpus. Ex. hoc autem non sequitur quod Deus sit omnia.
Similiter dicimus antiquissimos veterum errasse in hoc quod Deum Palladem nominaverunt, sed non errasse in hoc quod Deum dixerunt fuisse et esse in omni eo quod est, fuit, et erit, et ipsum Deum esse rerum esse non materiale, sed causale. Et dicemus tunc, quod peplum significabat proprium esse rerum, quod habent a propriis formis: quia res in quibus cognoscitur Deus ut per imaginem et vestigium, velant eum, eo quod non perfecte repraesentant eum ad cognoscendum: ei nullum sapientum per rationem posse revelare peplum hoc, quia nullus per inquisitionem naturarum perfecte posset cognoscere Deum: et ideo fides est necessaria, quae est argumentum faciens cognoscere divina rerum non apparentia.