Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum quodlibet istorum, scilicet vegetabile, sensibile, et rationale, vel aliquod sit potentia plura, multiplicabile in actu per divisionem corporis ?
Secundo quaeritur, Utrum quodlibet istorum, scilicet vegetabile, sensibile, et rationale, vel aliquod sit potentia plura, multiplicabile in actu per divisionem corporis in quo est?
De hoc enim disputat Augustinus propter divisionem quorumdam vermium, in quibus videtur eadem anima numero manere in utraque parte. Quod etiam dicit Anselmus in Monologio: vult enim, quod proprium Dei sit esse ubique: sed creatura spiritualis quae est anima, in pluribus locis possit esse, licet non ubique.
Quaeremus ergo de hoc. Videtur enim, quod
1. Anima una numero sit in utraque parte post divisionem corporis. Hujus signum videtur in plantis. Cum enim planta dividitur, frequenter contingit, quod utraque pars convalescit et germinat: tunc enim indivisa non fuit, nisi una anima maneat post divisionem.
2. Item, Ea quae dividuntur, per accidens vel per se dividuntur. Per se, ut quanta: per accidens vero ea quae distinctionem habent in quanto, ut altitudo, et hujusmodi. Sed anima neutro modo divisibilis est. Ergo videtur, quod una maneat in omnibus partibus divisi corporis.
3. Praeterea, Videmus quod in planta duae animae conjunguntur in unam i ad conjunctionem enim corporis sequitur conjunctio animarum: sed videmus in insita planta, quod unitur cum stipite: ergo videtur etiam uniri cum anima.
Sed tunc quaeritor, Utrum insita mutatur in stipitem, vel stipes in insitam, vel ambae in tertiam quae sit ex his?
Et videtur, quod stipes mutetur in insitam.
1. Si enim duo corpora animata permutantur ad se invicem, illud accipit dominium quod magis nutritur et augetur: sed insita magis nutritur et augetur, quam, stipes: ergo stipes mutatur in insitam.
2. Praeterea, Secundum naturam insitae dicuntur fructus et folia, et non secundum naturam stipitis: cum igitur talia generentur ex superfluo nutrimento, totum erit secundum naturam insitae: ergo videtur natura insitae vincere in operibus animae: ergo vincit etiam in ipsa anima.
3. Praeterea, In insita aut remanet anima quam prius habuit, aut non. Si non remanet, tunc non esset in ea operatio animae, nutriri scilicet, et augmentari, et generare, quod est contra sensum: ergo remanet: et ita videtur convertere animam et trahere eam ad se.
Sed contra hoc videtur, quod
1. Radix est causa vitae, ut dicit Philosophus in libro de Vegetabilibus: ergo ubi diversa radix specie, erit diversitas vitae specie: et ita videtur, quod ibi sit species vitae radicis, et non in stipite.
2. Item, Nutrimentum assimilatur corpori: sed corpus unius naturae non nutrit corpus alterius naturae, nisi transmutetur in illud: sed nutrimentum assimilatum est stipiti in radice: ergo non nutrit insitam nisi prius transmutetur in stipitem: sed nutrit insitam: ergo, insita mutatur in speciem stipitis.
3. Sed videtur contra iterum, quod ambae transmutentur in tertiam: ex duobus enim componentibus non fit alterum compositum, sed tantum quod est ex utroque. Veritas hujus patet per inductionem in omnibus compositis. Cum igitur insita et stipes sint duo componen- tia tantum, videtur quod neutrum eorum generabitur ex ipsis.
Praeterea quaeritur in divisione animalium, sicut serpentium, anguillarum, et quorumdam vermium annulosorum, utrum maneat una anima, vel plures numero ?
1. Dieit enim Philosophus, quod sunt plures numero hac ratione: quia quae differunt loco, differunt numero: sed ista differunt loco: ergo et numero.
2. Praeterea, Forma non habet multiplicationem vel divisionem, nisi per subjectum in quo est: ergo a divisione subjecti et numero dividitur et numeratur anima.
Si forte dicatur, quod anima non est nisi in parte una vel in neutra, in reliqua vero vel in utraque remanent quaedam species et virtutes affixae iliis, quibus movet ad tempus tales partes animalium: sicut vis projectiva remanet in medio, per quod fit projectio, etiam cessante primo projiciente: et ideo etiam. talia animalia non convalescunt. Contra hoc est, quod nos videmus motum processivum et sensum in utraque parte: si enim tangantur, incurvantur et fugiunt partes: et hoc non posset fieri nisi virtute animae.
Juxta hoc quaeritur, Utrum similiter sit in anima rationali in homine ? Legitur enim in vita beati Pauli, quod post abscissionem capitis lingua sua clare et aperte nominavit nomen Domini Jesu Christi. Similiter legitur de beato Dionysio, quod portavit per longum spatium caput abscissum in manibus. Similiter videtur in aliis decollatis lingua palpitare post abscissionem capitis.
Solutio, Dicendum, quod in plantis una anima actu, potentia est piures, sicut forma materialis, et per divisionem plantae fit actu plures. Quod autem con-
valescit planta divisa, est propter similitudinem partium ejus: licet enim radices habeant ori similitudinem, tamen figura radicis non multum diversificatur a figura stipitis et ramorum: radix enim trahit nutrimentum per poros, qui etiam, sunt in ramo: et ideo frequenter contingit, quod ramus fixus in loco nutrimenti incipit trahere nutrimentum ut radix, et convalescit. Hujus autem, signum est, quod cortex inspissatus circa radicem plantae, propter hoc quod oppilatur in poris, impedit attractum nutrimenti, et propter hoc minus fructificat planta, et tandem arescit. Videtur etiam propter hoc, quod si scindatur radix in plantis antiquis, et scissurae imponatur lapis, ne iterum possit concludi, incipiet radix trahere nutrimentum sicut prius per operationem pororum, in medio radicis, et planta incipiet germinare et virere, nisi forte superiores partes ita desiccatae sint quod non possint trahere nutrimentum quod est in radice: tunc enim a radice pullulabunt surculi per quos redit ad radicem inventus. Et similiter dicendum videtur in animalibus quibusdam, quae sunt similia in partibus corporis, ut anguillae, et serpentes, et rugosa propter hoc solum. Sed quia non videntur convalescere divisa, hoc contingit ideo, quia nullum animalis corpus est ita simile in partibus, quin semper dissimilitudinem habeat in ore, et ideo propter defectum oris quo accipit cibum, et detectum membri quo digerit cibum, cognoscuntur deficere partes, licet utraque habeat animam sensibilem.
An illud ergo quod dicitur de Augustino et Anselmo, dicendum quod ipsi intelligunt, quod in utraque parte divisi est anima una per rationem, et non per numerum una.
Ad aliud dicendum, quod illa divisio est causa numeri in corpore, et per consequens causa numeri in anima.
Ad aliud dicendum, quod illa duplex divisio quae ponitur, est divisio quanti per se, et per accidens. Sed non omnis forma dividitur ut quantum: ut quantum enim dividitur, quod dividitur in partem majorem et minorem, quarum neutra aequalis est toti: sed forma substantialis materialis dividitur divisione materiae, ita quod ipsa secundum totam sui rationem et totum esse manet in utraque parte. Et hoc dico quando divisio non corrumpit speciem, sicut est de auro: et ideo quaelibet pars auri est aurum: sed non. quaelibet pars asini est asinus: quia divisio auri non corrumpit speciem auri, sed divisio asini corrumpit speciem asini.
Ad aliud dicendum, quod neutra plantarum mutatur ad. alteram: sic enim dicit Philosophus: " Planta quaedam nascitur in terra, et quaedam in alia planta. ))
Ad illud autem quod objicitur, dicendum quod non sufficit hoc quod planta sumat plus de alimento ad conversionem alterius in se, sed ad majus augmentum.
Ad aliud dicendum, quod causa ejus quod fructus et folia sunt secundum naturam insitae, est quod nutrimentum acceptum ut in proximo digerente digeritur in organis insitae, quae ne fiant in stipite, impedita sunt per insertionem in stipite. Si enim stipes talia organa haberet, folia et fructus sequerentur naturam ejus.
Ad aliud dicendum, quod remanet anima quam prius habuit, sed non sequitur, quod convertat animam in se: nihil enim prohibet, quin planta locum habens in planta alia accipiat nutrimentum digestum ab illa, et digerat illud ulterius secundum quod convenit sibi.
Ad illud quod opponitur, dicendum quod radix est causa vitae: sed radix dicitur quod primo trahit nutrimentum: et nihil prohibet, quod sit radix una in terra et alia in planta, secundum quod radix dicitur hoc quod per similitudinem oris primo trahit sive accipit cibum.
Ad aliud dicendum, quod nutrimentum assimilatum uni non nutrit aliud, nisi ulterius per aliquam digestionem as- similetur illi, sicut fit in alia planta accipiente cibum ab alia planta.
Ad aliud autem dicendum, quod componentia constituunt tertium, quando unum est ut materia, et alterum ut forma: sed non est sic in insertione plantae in plantam.
Ad aliud dicendum, quod animalia quaedam divisa animam habent in utraque parte differentem per numerum, et non per speciem, sicut dictum est, et vivunt ad tempus, praecipue si dividantur in loco diaphragmatis sive parietis, et in tempore calido: quia tunc in inferiori parte remanet calor diu propter membra digestionis, in superiori autem diu manet propter cor. Unde si abscindatur caput a talibus animalibus, cito redditur caput immotum, eo quod a se non habet calorem vitalem tenentem vitam.
Ad illud quod juxta hoc quaeritur, Utrum similiter sit in homine?
Dicendum, quod non: anima enim rationalis non est forma materialis, quae sic dividatur divisione corporis: principales enim partes ejus non sunt in organo aliquo corporis, sicut intellectus, ratio et voluntas.
Ad illud quod objicitur de sanctis, dicendum quod miraculosa fuerunt illa, et virtus operata est ea potius quam anima. Ad illud quod objicitur de aliis interfectis, dicendum quod in nervis motivis remanet virtus quaedam, quae non est pars animae, sed causata ab anima, et est corporea, quae post mortem post breve tempus in incerto movet quaedam membra.