Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum anima humana quae continet in se vegetabile, sensibile, et rationale, sit simplex, vel composita ?
Tertio quaeritur, Utrum anima humana quae continet in se vegetabile, sensibile, et rationale, sit simplex, vel composita? Et hic potest adduci tota disputatio quae supra habita est de simplicitate Angeli. Sed. quia quidam probant animam esse compositam ex. materia et forma, ponemus rationes eorum.
1. Et prima sit ista: Anima, hoc est, substantia quae est anima, aut habet formam, aut non. Si non, cum esse sit a forma, videtur quod non haberet esse. Si. autem habet esse, tunc habebit formam: et forma non est sine materia: igitur habet etiam materiam,
2. Item, Omnis species constituta in natura habet formam.: anima est talis species: ergo habet formam: et forma non est sine materia: ergo, etc.
3. Item, Omnes species tam spirituales quam corporales conveniunt in hoc quod sunt substantiae: ergo necesse est eis inesse substantiam communiter quae dat eis communem intellectum substantialitatis: hoc autem non potest esse forma, quia formis differunt a se invicem omnes substantiae naturales: ergo non erit nisi materia: ergo omnium substantiarum erit communis materia: ergo et animae: et materia non est sine forma: ergo, etc. 4. Item, Substantiae in corpore sunt multarum, actionum et operationum: omnis aufem actio et operatio a forma est: ergo anima habet formam, quae; cum non sit misi materia, habebit etiam, materiam.
4. Item, Substantia naturalis vel est forma, vel. materia, vel compositum: sed.
anima non est materia tantum, quia materia per se non habet esse: nec forma tantum, quia forma non habet esse nisi in materia tantum: ergo relinquitur, quod sit composita ex. materia et forma,
6. Item, Omne quod est hoc aliquid, differens ab alio, quod etiam est hoc aliquid, differt per formam quae est in ipso: anima est hoc aliquid, differens a substantia corporea et ab Angelis: ergo differt ab illis per formam quae est in ipsa: sed forma non est sine materia: ergo, etc.
7. Item, Nihii intelligitur nisi per formam: quod enim non habet formam, indeterminatum est et infinitum, cum omnis finitas et omnis determinatio sit a forma. Cum. igitur anima, intelligitur finita et determinata, habebit formam: sed forma non est sine materia: ergo, etc.
8. Item, Multiplicitas quae est in anima, scilicet quod ipsa est sentiens, intelligens, nutriens, et movens secundum locum, non potest esse a materia: ergo erit a forma: non autem a forma substantiali, quia unius tantum una est forma substantialis: ergo est a formis accidentalibus, quae multae sunt in homine, Formae autem accidentales non sunt nisi in composito ex. materia et forma, ut saepius probatum est supra. Ergo anima erit composita ex materia et forma.
9. Praeterea, Cum dicitur esse sensibile, esse rationale, ly rationale et ly sensitivum dicunt formas specificantes esse: et cum tale esse habeat anima, ipsa habebit esse specificatum per formam: et inde ut prius.
10, Item, Quaecumque sunt species coaequaevae in uno genere, per unam rationem participant illud genus: sed substantia corporea substantia est composita ex materia forma: ergo oportet, quod incorporea substantia etiam sit composita ex materia et forma. Si enim diceretur simplex, cum simplex sit ante compositum, non posset esse coaequaeva spe- cies cum substantia corporea, quae est composita.
11. Item, Substantiae omnes cum resolvuntur in sua principia, aut resolvuntur in unum, aut in duo, aut in plura duobus. Constat autem, quod non in unum, quia unum non potest facere compositum. Ergo in duo, vel in plura. Si. in. duo: ergo in duas materias, vel in duas formas, vel in unam materiam et unam formam. Non in duas formas, nec in duas materias: quia nec materia cum materia, nec forma cum forma facit compositum. Si. autem in unam materiam et unam formam, tunc habetur propositum, quod scilicet sit anima composita ex materia et forma. Si autem in plura duobus fit resolutio: tunc aut esset materia una et formae multae, aut multae materiae et una forma, aut multae materiae et multae formae. Si primo modo, tunc quodlibet compositum esset multa: quia quaelibet una forma facit unum per se. Si vero secundo modo, tunc unius formae actu essent multae materiae: et sic idem numero esset in diversis substantiis. Si tertio modo, tunc aut multae materiae et multae formae essent unius rationis, aut multarum. Si primo modo, tunc omnes essent superfluas praeter unam materiam et unam formam. Si secundo modo, tunc oporteret ponere multa principia materialia, et multa formalia similiter, quod absurdum est dicere. Iliae enim materiae aut differunt invicem, aut non. Si primo modo, cum omnis differentia sit per formam, tunc illae primae materiae jam haberent formas, et sic non essent primae, quia compositum ex materia et forma non est principium. Si secundo modo, tunc omnes essent una materia, et sic reditur ad primum.
12. Item, Dicit Philosophus in libro de Causis, quod intelligentia et anima est habens hyle, quoniam est forma: sed causa prima non habet hyle, quia est esse tantum.
13. Item, Alexander in libro de Intellectu et intelligibili dicit, quod anima
habet intellectum hylealem: hyleale autem est materiale: ergo anima composita est ex materia et forma.
14. Item, Numerus causatur ex divisione continui: et in numero post unum sequuntur duo: ergo videtur, quod in entibus post primum principium quod simpliciter est linum, deberent sequi duo causata ab ipso quae sunt principia compositionis rerum: et haec sunt materia et forma; ergo cum anima sit de consequentibus post principia, turn ipsa erit ex materia et forma.
Solutio omnium haram objectionum et similium habetur ex quaestione de simplicitate Angeli, Dicimus enim animam esse compositam, sed. non ex materia et
forma, sed ex eo quod est et quo est. Et quid appellamus quod est et quo est, et quomodo quod est differt a materia et quo est a forma, explanavimus ibidem. Sunt tamen qui dicunt animam causari ex materia prima, et unam esse materiam spiritualium et corporalium, propter supra habitas rationes: et hoc dicit expresse Collectanus, cujus rationes sunt praehabitae. Sed quia hoc non. est verum secundum Philosophum naturalem, non videtur nobis ita dicendum esse. Quomodo etiam anima sit simplex, et quomodo composita, ibidem diximus. Praeterea in quaestione de caelo distinximus quatuor modos simplicitatis in articulo, ubi quaeritur, Utrum caelum, sit simplex, vel compositum ?