Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum vegetabile sit unius rationis et speciei in plantis, brutis, et hominibus ?
Ad. primum proceditur sic:
1. Dicit enim Philosophus in libro primo de Vegetabilibus : " Vita communiter in animalibus et in plantis inventa est, in animalibus manifesta apparens, in plantis autem occulta, non evidens, " Vita igitur quae communis est in. animalibus et in plantis, aut est communis communitate vocis tantum, aut vocis et rationis. Non primo modo: quia sic aequivoce diceretur. Si autem secundo modo, tunc erit unius rationis in animali et planta, et ita erit unius speciei: non enim sunt unius rationis quae non sunt unius speciei.
2. Praeterea, Hoc videtur per illud quod sequitur: " In animalibus est manifesta apparens, in plantis autem occulta, non evidens. " Occultum enim et manifestum non variant speciem, cum sint accidentia.
3. Item, Potentiae diffiniuntur per actus: ergo eorumdem, actuum specie idem erit principium specie: sed in animalibus et in plantis est alimento uti et augmentari et generare, quae sunt unius rationis opera: ergo vegetativum in utroque erit unius rationis,
4. Si forte dicatur, quod planta est alia species quam animal et etiam vegetabile in ipsis est alterius rationis, videtur quod hoc non sit verum: quia animal univoce dicitur de homine et asino, licet sint diversae species: ergo videtur, quod similiter anima possit esse ejusdem speciei, licet animata differant specie vel genere.
5. Praeterea, Vitis et oliva sunt diversae species plantarum: ergo eadem ratione vegetabile diceretur secundum diversas rationes de illis.
Sed contra.: Dicit Philosophus in VI Topicorum, quod Dionysii vitae diffinitio, scilicet quod vita est motus generis nutribilis naturam assequens, peccat: quia vita non secundum unam speciem videtur dici: sed. altera animalibus quidem, altera autem plantis inest. Dionysii autem diffinitio est, quod vita unius rationis sit in speciebus illis. Ergo vita non est unius rationis et speciei in animalibus et plantis: ergo nec anima quae est principium vitae.
2. Item, Dicit, quod vita inest plantis, per vegetabile, animalibus autem, per sensibile primum, scilicet tactum: si ergo non est ab uno in animalibus et plantis, non erit unius rationis.
5. Item, Anima est substantia dans rationem et speciem corpori animato: sed anima non dat plantis eamdem speciem quam dat animalibus: ergo non. est ejusdem speciei et rationis hinc inde.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod non est ejusdem rationis vegetabile in plantis et animalibus, sicut probant rationes ultimae: est enim in plantis species, in animalibus autem potentia tantum et non species.
Ad primum ergo dicendum, sicut dicit Philosophus, quod ratio animalis secundum unumquodque est altera: habet enim animal duplicem rationem: unam secundum quod est abstractum per rationem ab omnibus animalibus, et sic diffinitur per principia rationis, quae sunt genus et differentia: et cum hoc modo sit praedicatum commune de omnibus subjectis sibi speciebus, dicetur in hac ratione univoce de illis. Aliam autem habet secundum quod est in unoquoque animali: et tunc cum sic habeat in natu- ra esse, diffinietur per principia illius
esse naturalis. Et cum non sint eadem principia hujus animalis et illius, non habebit eamdem rationem animal secundum quod est in illis. Et similiter dicimus de vita. Unde quod dicit Philosophus, quod communiter inventa est, etc, intelligitur de communitate generis remoti, et non de communitate formae quae est species faciens esse in natura.
Ad aliud dicendum, quod manifestum et occultum hic supponunt duas differentias specificas, scilicet sensibile, et insensibile, et ita secundum supposita non secundum accidentia, licet nomina eorum ab accidente imposita esse videantur.
Ad aliud dicendum, quod actus non sunt ejusdem rationis in animalibus et plantis, nisi secundum genus; cum enim operationes trahantur in speciem per objecta, si operationes essent ejusdem rationis, etiam objecta essent. Objectum autem est; alimentum, quod secundum substantiam est objectum nutritivae: secundum autem quantitatem, augmentativae: et secundum quod est superfluum in individuo, necessarium est speciei generativae. Cum igitur nutriens plantam sit assimilatum plantae, et nutriens animal sit assimilatum animali, patet quod illud quod nutrit hinc et inde, non est in eadem specie nutrimenti: aliter enim ex nutrimento ejusdem speciei aptum natum esset fieri lignum et caro, quod falsum est. Similiter generativa in planta generat lignum ex superfluo nutrimenti in planta, ex. quo aptum natum est fieri iignum: in animali autem generat carnes et ossa animati corporis, quae apta nata sunt fieri ex superfluo nutrimento animalis.
Ad aliud dicendum, quod animal si accipiatur ut praedicatum universale, habet unam rationem generis ad omnes species suas, sed secundum quod est in unoquoque per esse naturae, habet aliam et aliam rationem, ut habitum est supra.
An ultimum: dicendum, quod verum est, quod anima vegetabilis secundum naturam non est unius rationis in omnibus plantis, sed in vite est anima dans ei esse vitis et rationem secundum speciem et formam, et in oliva est vegetabilis anima faciens olivam, dans ei esse et rationem et secundum speciem et formam, et sic de aliis. Unde vegetabile quod dicitur de ipsis, dicitur in ratione generis, et non in ratione speciei.