Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic:
Dicit Avicenna in libro VI de Naturalibus, quod nutritiva est vis animae vegetabilis convertens corpus a corporeitate in qua erat, in similitudinem corporis in quo est, et unit ei cibum per restaurationem, ejus quod solutum est in illo. Sed contra hanc diffinitionem proceditur sic:
1. Generativa proprie est virtus convertens corpus a corporeitate in qua est, eo quod inducit aliam speciem: et propter hoc videtur, quod haec non sit propria differentia diffinitiva nutritivae.
2. Item, Cum corporeitas species sit quantitatis, videtur magis proprium augmentativae transmutare corporeitatem cibi et inducere sibi quantitatem cibati, quam ipsius nutritivae. Et hoc videtur ex illo verbo Philosophi in libro primo de Generatione et Corruptione, ubi dicitur: Secundum id igitur quod potentia utrumque, verbi gratia, quanta caro, auget: quantam enim oportet generari carnem: secundum id autem quod solum caro, nutrit: et sic nutritio et au-
gmentatio ratione differunt . Item, infra,
Secundum id quod advenit potentia est quanta caro, augibile est carnis: secundum id autem quod solum potentia caro, nutrimentum. Et hoc patet, quod mutare corporeitatem cibati corporis est augmentativae et nutritivae.
3. Praeterea, Nutritiva non semper ponit restaurationem deperditi: quia non semper fit deperditio: sed nutrimentum objicitur calori naturali ne consumat substantiam..
4. Item, Si vis ejus est salvare individuum, cum a fine sit denominatio et diffinitio, ut dicit Philosophus , ab illo videtur potius debere diffiniri.
5. Praeterea, Cum nutritiva convertat corpus digerendo, et digestio fit, ut habetur in IV Meteororum , completio a naturali et proprio calore facta ex contrajacentibus passionibus, videtur quod potius deberet dicere, a passionibus sive qualitatibus in quibus erat prius, quam a corporeitate in qua erat prius. Cum enim conversio sit motus a contrario in contrarium, et corporeitas non habeat contrajacens contrarium, videtur quod potius sit convertens a qualitatibus, quam a corporeitate.
6. Praeterea, Aristoteles vult, quod nutritiva transmutat cibum secundum substantiam in substantiam cibati: et sic videtur debere dicere, Convertens cibum a forma substantiali in qua erat prius.
Solutio. Dicimus, quod praehabita diffinitio bona est et physica: diffinitur enim potentia physici per actum quem habet supra propriam materiam, et in comparatione ad finem, et per suum subjectum in quo est: haec autem omnia tanguntur in praedicta diffinitione. Quod enim dicitur, Vis animae vegetabilis, tangit subjectum, per quod proprie naturalis substantia et naturalis passio debet diffiniri. Per hoc autem quod dicitur, Convertens, tangitur proprius actus ejus: conversio enim haec sonat versionem in se ex alio, et non aliud quod non erat prius. Per hoc autem quod dicitur, Corpus a corporeitate in qua erat prius, tangitur propria materia ipsius, et effectus quem consequitur in ipsa.
Cum autem duplex sit finis, scilicet finis operis, et intentionis, per hoc quod dicitur, In similitudinem corporis in quo est, et unit ei cibum, tangitur finis operis, finis enim operis est in quo sistit opus efficientis. Per hoc vero quod dicitur, Per restaurationem ejus quod solutum est in illo, tangitur finis intentionis, qui est finis ultimus movens intentionem efficientis.
Ad primum ergo dicendum, quod conversio proprie est generativae, sed transmutatio a specie in speciem aliam. Dicimus enim, quod conversio est versio alicujus ad se, non in aliud: sicut illud quod nutritur, cibum convertit ad se per acium nutritivae, et non convertit ipsum in aliquam speciem novam, quae prius non fuerat, sed in carnem, nervum, et os, quae prius fuerunt.
An aliud dicendum, quod corporeitas non sumitur hic metaphysice, sed potius physice: et ideo dicit hic speciem, corporis quod est cibus: et sic proprie convenit nutritiva).
Ad aliud dicendum, quod per actionem caloris dividentis id quod nutritur ad subinductionem nutrimenti semper aliqua fit deperditio secundum materiam, iicet non secundum speciem. Et quod dicit Philosophus in libro de Morte et vita, intelligitur sic, quod calor naturalis destrueretur consummando subjectum, si non objiceretur ei nutrimentale humidum.
Ad aliud jam patet solutio per explanationem diffinitionis in duplici fine. Salus enim individui includitur in restauratione deperditi: cum enim species nu-
tritivi non possit salvari nisi in materia, et partes secundum materiam deperduntur per actionem caloris, non relinquitur modus salutis speciei in eo quod nutritur, nisi per nutrimentum restauretur deperditum in partibus materiae. Et hoc infra erit magis manifestum.
Ad aliud dicendum, quod corporeitas supponit hic speciem corporis physici: sed secundum speciem solam substantialem non potest esse motus: quia nihil habet contrarium, et omnis motus est de contrario in contrarium: nihilominus tamen quia nutrimentum est diffinitum a fine, et haec est mutatio cibi substantiae, et unio substantialis ad cibatum, potius diffinitur a corporeitate secundum quod est species physici corporis, quam a passionibus sive a qualitatibus. Licet enim alterando agat in conversione cibi, tamen alteratio est propter conversionem substantiae, et digestio quas diffinitur in libro Meteororum, sumpta est generaliter, prout habet sub se contentas species calidi digerentis, sive iliud calidum sit extrinsecum, sive intrinsecum. Et hoc patet in penpasi : in penpasi enim quae est digestio alimenti in fructibus, est calor intrinsecus digerens. In ephesi autem quae est digestio ad totum a calore humido, est calor extrinsecus: et ideo proprie dicitur ephesis in elixatis, ut ibidem dicit Philosophus. In opthesi vero quae est digestio a causalitate sicca et aliena, et proprie dicitur in assatis, est calor digerens extrinsecus et siccus, ut calor ignis: et propter hoc illa digestio non semper convertit ad substantiam digerentis, sicut facit calor digestivus animati corporis, sed complet humidum ejus quod digeritur, removendo ipsum a passionibus frigidi, quod est causativum indigestionis.
Ad ultimum patet solutio ex hoc quod corporeitas supponit speciem cibi.