Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum nutritio semper sit dum animal vivit , vel non
Quinto et ultimo quaeritur, Utrum nutritio semper sit dum animal vivit?
Et videtur, quod sic:
1. Per Philosophum dicentem sic in primo de Generatione et Corruptione: " Nutritur quidem quousque solvitur et corrumpitur, augmentatur autem non semper , "
2. Item, In secundo de Anima: " Secundum quod cibus, supple, est, hoc aliquid et substantia alimentum est: salva: enim substantiam et usque ad hoc est quousque animat. "
3. item, Avicenna in sexto de Naturalibus: " Virtus nutritiva ex viribus animae vegetabilis operatur cum tempore vitae singularis, hoc est, individui, quae dum permansit exercens suas operationes, vegetabilia et animalia erunt viva: cum autem fuerit destructa, vegetabilia et animalia non erunt viva. "
Sed hoc videtur falsum:
1. Dieit enim Philosophus in libro VII de Animalibus, quod quaedam animalia et quidam serpentes possunt diu vivere sine cibo: et ideo latent in cavernis quandoque. Et Avicenna dicit in suo libro VII de Animalibus, quod sunt quaedam squamosa sicut serpentes et conchea, quae sunt in suis locis quatuor mensibus in hieme, et nihil comedunt. Similiter erucus et ursus quandoque abscondunt se, et ursa quandoque abscondit se per quadraginta dies, et aliquando per multos menses, et ursa tunc parit: et hujusmodi experimentum est, quod non bene cognoscitur de partu ursae, et quod filii sui macilenti sunt valde quando sunt parvi.
2. Item, Videtur posse probari per rationem: dicit enim Philosophus animam esse sicut somnum et sicut vigiliam: et ita videtur, quod omnes virtutes debent quandoque esse sicut somnus. Somnus autem est quies virtutum. Ergo virtutes quandoque debent quiescere.
3. Item, Sicut ostendit Philosophus in libro primo de Somno et Vigilia, quorumcumque est aliquod opus secundum naturam quandoque excesserit tempus vel aliquod eorum quod possit tempore facere, necesse est ea languescere, ut oculos videntes, et quiescere hoc non facientes, supple, necesse est. Similiter et manum et aliud esse cujus est opus aliquod. Quare si alicujus est opus sentire continue, languebit, et hoc non faciet, Ergo a simili cum nutritiva sit in membris habentibus aliquod opus, necesse est ipsam languescere tempore et quiescere.
Solutio. Dicimus, quod semper agit in. vigilantibus, et dormientibus etiam ningis, sicut dicit Philosophus in primo de Somno et Vigilia sic: " Opus suum
facit nutritiva particula in dormiendo magis quam in vigilando: nutriuntur enim magis tunc et augentur tamquam vel agentia. "
Ad objectum dicendum, quod animalia cum abscondunt se, non quiescit in eis nutritiva nisi secundum acceptionem nutrimenti exterius: sunt enim talia animalia frigida debilis caloris non habentia multam famem: causa enim famis est dissolutio nutrimenti vehemens: et causa dissolutionis est paucitas materiae, et ejusdem subtilitas, et raritas pellis, et calor naturalis fortis, et calor aeris extrinsecus adjuvans, et similiter motus: et idcirco quando aliquid istorum deest vel plura quibusdam animalibus, et sunt gulosa, propter appetitum contrahunt multas superfluitates grossas, quas calor naturalis debilis dissolvere non potest, praecipue cum non juvatur calore exteriori, nec motu: talia enim animalia propter multam superfluitatem frigidam contractam, et calorem naturalem debilem, tempore frigido efficiuntur pigra valde, et desiderantia quietem et immutabilitatem sui corporis, et ideo abscondunt se. Et si in quibusdam eorum fuerit calor adeo fortis, quod superfluitates illas potest consumere et dissolvere toto tempore absconsionis, tunc illa animalia attenuabuntur et de- bilitabuntur: si vero adeo debilis sit, quod non possit natura decoquere, tunc indecocta superfluitas frigiditate intestinorum coagulatur in arvinam, et efficiuntur magis pinguia tempore absconsionis: et secundum quod calor potest hoc facere vel tardius vel citius, secundum hoc est longius vel brevius tempus absconsionis eorum. Et non est inconveniens, quod hoc accidat in quibusdam hominibus, et praecipue in mulieribus si fiunt immobiles secundum locum, quemadmodum in civitate Paduana abstinuit quaedam quadraginta diebus.
Ad aluid dicendum, quod quaedam virtutes animae movent organa sua proprio motu animae, et non naturae, ut virtus motiva secundum locum et virtus sensitiva: et quia talis motus non est de natura organorum secundum compositionem ex elementis, inducit paenam et laborem organis: et ex hoc nascitur desiderium quietis etiam immobilitatis, sicut in somno et vigilia. Sed quaedam virtutes movent secundum naturam organorum, et ille motus semper est organis delectabilis: et sic movent omnes virtutes vegetabilis potentiae, et praecipue nutritiva: et ideo dixit Dionysius Philosophus, quod motus gravis generationis, nutribilis est naturam assequens in movendo.