Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum in omnibus partibas materiae possit fieri deperditio et restauratio, vel in quibusdam tantum ?
Quinto ei ultimo quaeritur, Utrum in omnibus partibus materiae possit fieri deperditio et restauratio, vel in quibusdam tantum ?
Et est objectio antiquorum , quod non in omnibus, quae videtur esse fortis.
1. Si enim in omnibus potest fieri deperditio, significatur quod corpus per partes quas modo habet, cras quasdam ex eis non habebit, sed quasdam alias restauratas, et post cras iterum similiter: et sic contingit tandem, quod habebit omnino alias materiae partes numero in toto corpore: et sic una, forma numero posset esse in duobus corporibus numero sucessive, quod videtur inconveniens
2. Praeterea, Nutritiva est virtus quaedam operans in organo: ergo ad opus suum necesse est salvari substantiam organorum: ergo non est possibile fieri deperditionem in illis.
3. Item, Per experimentum probatur: quaedam enim membra in homine sunt, quae abscissa non possunt restaurari per nutrimentale humidum, sicut illa quorum substantia est ex humido substantiali seminali, ut dicit Galenus. Cum igitur non, fiat deperditio partium in nutrito, nisi earum quarum potest lieri restauratio per nutrimentum, non videtur fieri deperditio et restauratio in. partibus membrorum radicalium.
Quod si concedatur, est objectio gravissima in contrarium.
1. Illa enim membra radicalia composita sunt ex contrariis ad invicem repugnantibus; et cum in omni tali fiat deperditio, necesse est fieri continuam deperditionem in illis.
2. Item, Calor naturalis consumptivus est: quia aliter nullius fieret deperditio: ergo facit deperditionem in omni eo in quod agit: ergo cum similiter agat in partes radicales, sicut in alias, aequaliter faciet deperditionem in illis sicut in aliis,
3. Et ad hoc dixerunt quidam, quod virius vegetativa quae est in animato, dirigit calorem, et non dirigit ipsum in membra radicalia: et idcirco non facit dep erditionem in ipsis. Sed hoc minus est quam nihil. Virtus enim vegetativa regit ad modum naturae, et non ad motum deliberantis: ergo dirigitur calor naturalis a virtute regitiva in omne quod est vicinum ei: vicinum autem est radicale; ergo consumit radicale,
4. Praeterea, Quod principaliter nutritor, sunt membra radicalia: ergo videtur, quod principaliter fiat deperditio in illis.
Solutio. Dicimus, quod substantia corporis humani et similiter cujuslibet animalis materialiter constat duplici humido, scilicet humido seminali, quod non tantum est materiale, sed etiam factivum organorum: et ex illo principaliter fit substantia illa, in qua est prima organizatio corporis: recipit autem augmentum per aliud humidum, quod attrahit quasi pro cibo, et vocatur humidum nutrimentale a quibusdam: et tamen non est ita adeo conveniens super factura corporis sicut primum: et propter hoc virtutes naturales operantes in corpore animato, hebetantur in illo.
Dicendum igitur,, quod in primo humido deperditio non recipit restaurationem per ejusdem nominis humidum; licet enim, membra radicalia augmentum. et nutrimentum recipiant per cibum, non. tamen umquam adeo conveniens potest lieri humidum cibi, quod efficiatur radicale: et ideo consumpto universaliter humido radicali, vel in tanto quod non sufficiat corpori animato, necessario inducitur mors, et non potest fieri restauratio: et consumptio ejus impeditur per continuam infusionem humidi nutrimentalis: humidum enim radicale est illud
quod est in ipsis membris radicalibus imbibitum, et est quasi quoddam vas et instrumentum naturale in quo virtutes animae quae sunt in organis, convertunt humidum nutrimentale attractivum in membra, et in complexionem membri, et sine quo hoc facere non possunt, sicut nec artifex potest operari sine instrumento. Et inde est quod si distinguatur humidum per locum, triplex humidum reperitur in. corpore humano, scilicet radicale quod est intra membra radicalia, et per quod tamquam per instrumentum operatur natura in humidum cibi. Et secundum quod est humidum nutrimentale, quod est jam attractum ad singula membra. Et tertium est humidum nutrimentale superinfusione semper infusibile a venis, quae sunt viae nutrimenti. Et hujusmodi exemplum ponitur in oleo lucernae, cujus quaedam pars est imbibita intra lychnum, et quaedam pars attingit lychnum undique, et quaedam circumnatat in plures lucernas; et cum apponitur ignis, agit quidem immediate in humidum quod est intra lychnum continue et paulatim, et attrahit continue humidum circumstans lychnum: sed ne subito possit consumere humidum primum, impeditur a continua infusione olei circumnatantis. Et sic calor naturalis continue agit in radicale, continue deperdendo partem ejus: sed ne subito possit consumere, impeditur a continua infusione humidi nutrimentalis.
Dicendum ergo ad primum, quod deperditio fit in omnibus partibus corporis secundum materiam, sive sint ex humido nutrimentali, sive ex. humido radicali.; sed non eodem modo fit restauratio: licet enim restituatur caro ex humido nutrimentali, famen illa caro non erit instrumentum et vas natura? in qua possit operari carnem aliam, sicut instrumen- tum et vas. est illa caro quae fit ex humido
radicali: vas enim appellat Philosophus eam in libro I de Generatione et Corruptione.Ad aliud dicendum, quod sine dubio procedit ilia objectio, sicut jam patet ex supra dictis: sed substantia organorum fit ex humido radicali. Unde sicut destructa radice in planta non fit postea nutrimentum, quia non est quod convertit nutrimentum ad materiam plantae, sic destructo radicali quod diffusum est per organa, non erit vegetatio membrorum.: radicale enim est convertens et activum per virtutem animae, quae est in ipso: sed nutrimentale est convertibile tantum.
Ad aliud dicendum, quod secundum Philosophum in libro primo de Generatione et Corruptione , sunt paries in corpore animato, quae sunt secundum speciem, et partes quae sunt secundum materiam. Sunt enim in. corpore membra anomiomera, ut manus, et partes, quae sunt secundum speciem et formam. Quod patet ex hoc quod abscissa non retinent nomen suum, nisi aequivoce. Et sunt humores qui sunt vicinissima juxta materiam elementorum, ex quibus generantur per commixtionem. Et sunt quaedam partes mediae, ex quibus componuntur anomiomera, et quae secundum diversas compositiones generantur ex humoribus: et illa sunt membra, quae dicuntur similia, ut caro, nervus, os, et hujusmodi: et illa sunt media inter materialia et formalia: in quantum enim continuam recipiunt generationem partium ex nutrimentali humido humorum, tenent se juxta materiam: in quantum vero ex primo radicali generata componunt organa quae sunt anomiomera, tenent se ad speciem: et illa quae sic formalia sunt, dicuntur vas: et ideo abscissa non recrescunt: quia deest vas in quo praeparari debuit materia restaurans, nisi
forte in quibusdam animalibus, in quibus quaedam membra fiunt ex humido nutrimentali tautum, ut in cancro. Et hoc est quod dicit Philosophus, quod materia effluit et refluit, sed species manet. Residuam disputationem concedimus.