Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utr um calor sit instrumentum virtutis nutritivae ?
Deinde, Quaeritur de instrumento virtutis nutritivae, quod dicitur ab omnibus esse calor.
Sed hoc non videtur esse verum:
1. Calor enim est consumptivus: et virtutis nutritivae est salvare et conservare: cum igitur operatio instrumenti non debeat esse contraria operationi virtutis, non videbitur calor instrumentum virtutis nutritivae.
2. Praeterea, Calor non videtur nisi calefacere et dissolvere: in nutrito autem videmus, quod ipsum coadunatur in carnem et ossa: ergo videtur in ipso operari aliqua alia virtus quam calor.
3. Item, Philosophus dicit in libro XVI de Animalibus, quod humidum est causa vitae. Cum igitur nutritiva sit ad conservationem vitae individui, videtur quod instrumentum ejus debeat esse humidum.
4. Praeterea, In praecedenti quaestione habitum est, quod humidum radicale quod est in membris formalibus et radicalibus, est convertens et, humidum nutri mentale convertibile: cum igitur non sit convertens ut virtus animae, erit convertens ut instrumentum.
5. Praeterea, Necesse est ut aliquid operetur in cibo ad inceptionem specierum et figurarum membrorum corporis; et hoc non potest esse calor.
Solutio. Dicimus, quod primum instrumentum nutritivae est calor naturalis: sed calor ille est in triplici virtute, ut dicit Aristoteles expresse in libro XVI de Animalibus sic: " Natura quae est conveniens elemento terminanti, scilicet ignis, non generat aliam, nec apparet sustentata nisi sustentetur in rebus humidis aut siccis: et praeter hanc calor solis, ei calor animalis, sunt in corpore, et non in spermate tantum, sed in qualibet superfluitate aliarum superfluitatum naturae. " Appellat autem superfluitatem hic hujusmodi materiam seminis, et sanguinem, et humores. Calor enim digestivus qui congregat homogenias partes sibi, hoc est, subtile, spirituale, dulce, humidum, et disgregat heterogenia sibi, hoc est, grossum, terrestre,, aquosum, expellendo, ille est de natura ignis. Sed calor qui est principium vivificabilitatis in parte cibi, quae incorporatur, proprie calor coelestis est, et praecipue qui est a lumine solis. Calor vero digestivus ab anima alterans secundum rationem ad speciem carnis, et ad speciem ossis, non usque ad cineres, dicitur calor animalis ab anima. Et calor quidem est unus in subjecto, sed triplex in virtute, scilicet elementi, caeli, et animae. Et cum istae sint operationes principales animae vegetativae, ponitur calor sic in triplici virtute, ut proprium instrumen- turn ejus: et ideo redarguit Aristoteles Empedoclem in II de Anima de hoc quod dicebat tantum calorem ignis esse causam augmenti, dicens: " Quid est continens in contraria quae feruntur ignem et terram ? Distraheretur enim nisi aliquid sit prohibens. Si vero sic erit, hoc est anima et causa alimenti et augmenti, " Et ibidem dicit infra, quod ignis est concausa quodammodo, et non causa simpliciter, sed anima. Et ex hoc patet, quod necesse est calorem agere in virtute animae.
Item, Etiam in libro XVI de Animalibus probat, quod necesse est eum agere in virtute caeli, sic: " Calor ignis consumptivus est et destructivus substantiae: calor autem naturalis conservativus est et principium vitae: igitur agit in virtute caeli: quia calor caeli principium vitae est, " Frigiditas autem quae est in corpore humano, ut dicit Avicenna, obsequitur secundario, quaedam membra coagulando: frigiditatis enim proprium est coagulare humidum, continendo hu-
midum intra. Et his duabus virtutibus obsequuntur duae virtutes passivae, scilicet humidum, et siccum: et hoc duobus modis, scilicet ad. substantiam membrorum, et ad figuram et speciem eorumdem. Ad substantiam: humidum enim per actionem digerentis caloris et frigidi continentis continuat siccum; siccum autem per actionem eorumdem terminat humidum. Ad figuram vero et speciem membrorum: quia humidum eo quod cedit imprimenti circumstando ipsum, ut dicitur in IV Meteororum, receptivum est speciei et figurae, sed non retentivum: siccum autem receptivum male et bene retentivum est: et ideo commixtum ex humido et sicco, bene est receptivum propter humidum, et bene retentivum propter siccum.
Ex his patet solutio ad duo prima.
Ad tertium vero dicendum, quod humidum est causa vitae ut materia: omnes enim causae longioris vitae consistunt in humido difficulter siccabili, et in calido difficulter infrigidabili.