Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum augmentativa sit virius animae tantum, vel etiam aliorum inanimatorum ?
Ad primum proceditur sic:
1. Dicit Philosophiis in II de Anima : " Aqua quidem igni alimentum est: ignis autem non alit aquam. " Et in libro secundo de Generatione et Corruptione dicit, quod aqua augmentat ignem : et si in quolibet augmentata est vis augmentativa, tunc videtur, quod in igne sit vis augmentativa.
2. Praeterea, Hoc videtur ex diffinitione augmenti, quae est: Augmentum est praeexistentis magnitudinis additamentum: additur enim magnitudini ignis, quando aliquid transmutatur in ipsum.
8. Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum ignis possit augere aquam ? Et videtur, quod sic: si enim ignis transit in aquam, additur aliquid magnitudini aquae: et ita videtur augeri.
4. Praeterca, Illud augmentatur, quod efficitur in majori quantitate: ergo videtur, quod in omni rarefactibili sit virtus augmentativa, et non tantum in animatis.
Solutio. Dicendum , quod si vis augmentativa proprie sumatur, est tantum in animatis: tunc enim proprie est faciens majorem quantitatem ex aliquo extrinseco quod convertitur in substantiam rei augmentatae, ita quod res aucta maneat in sua specie, et forma, et res augens eamdem numero speciem et formam ac- cipiat: large autem quaelibet vis activa consumptiva substantiarum sibi appositarum, et generativa suae speciei in ipsam et per hoc augens suum subjectum, dicitur vis augmentativa, sicut est virtus caloris ignei in igne: et hoc modo dicitur ignis augmentari: non tamen augmentatur proprie: quia non eadem numero species ignis efficitur in majori quanto, sed polius nova species ignis generatur a materia. aquae I et hanc generationem novam consequitur major quantitas: neque aqua augens hoc modo ignem additur sic ei ut subintret quamlibet partem ignis, sed sufficit si additur ei in parte una.
Et per hoc patet solutio ad primuni. Ad aliud dicendum, quod intelligitur additamentum fieri cuilibet parti secundum speciem per subinductionem augentis in auctum, sed non observatur hoc quando aqua auget ignem.
Ad illud quod quaeritur juxta hoc, (licendum quod secundum antiquos Philosophos, Empedocleos scilicet, nullum elementorum augetur et alitur nisi ignis, et nullum alit et auget nisi aqua: cujus ratio est, quia in aucto oportet esse vim activam transmutativam corporis in se, et oportet in ipso esse naturam rari porosi receptivi: et oportet tertio esse materiam sicci terminantis illud quod receptum est: et haec iria in nullo elemento conveniunt nisi in igne. In augmentante autem oportet esse materiam humidi subtilis penetrativi, sicut dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione de humido quod est impletivum: quia non determinatur quidem in se, sed bene terminabile est ad terminum alterius corporis: quod sequitur tangens subtile ut repletum est in partibus et partium partibus. Oportet autem augens esse incorporale aucto.: et haec non conveniunt ali-
cui in elementis nisi aquae tantum: humidum enim aereum non est incorporale.
Ad ultimum dicendum, quod impropriissime sumitur augmentum et rarefactio: quia nihil praeexistenti magnitudini extrinsecus est additum, per quod efficiatur in majori quantitate.