Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum auctum augetur secundum quamlibet partem ?
Secundo quaeritur de aucto, Utrum augeatur secundum quamlibet partem, vel secundum aliquam tantum ?
Et dicit Philosophus expresse , quod quaelibet pars secundum speciem augetur, et non quaelibet secundum materiam. Et dictum, est supra quid appelletur pars secundum speciem., et quid, pars secundum materiam.
: l. Videtur autem falsum quod dicit Philosophus, ex dicto Avicennae supra inducto, scilicet quod augmentativa plus addit longitudini quam latitudini vel spissitudini de cibo. Cum igitur species membrorum sit secundum latum et spissum sicut secundum longum, videtur fieri non proportionabiliter augmentum secundum quamlibet partem secundum speciem.
2. Praeterea quidam objiciunt sic: Si additio fit cuilibet particulae, oportet, quod, aliquid cuilibet particulae addatur. Constat autem, quod hoc erit divisibile: quia aliter non posset esse distributum ad quamlibet particulam. Accipiatur ergo particula carnis, in qua fit additio, signata minima quantum, ad actum dividentis et non. quantum ad actum divisibilis: calor enim dividit carnem nutriendam, et dividit nutrimentum addendo cuilibet parti carnis partem nutrimenti; et accipiatur minima signata in carne, et in nutrimento minima. Cum igitur nihii sit minus minimo, tanta, erit pars nutrimenti additi, quanta est caro cui fit additio: et si tantum tanto additur, efficitur duplum: ergo videtur, quod, omne quod augetur, crescat in duplum. Si. forte dicatur, quod calor in minora dividit nutrimentum quam nutritum,: hoc constat esse falsum: quia utrumque dividit in minora quam potest dividere. Praeterea concedatur hoc, et ponamus in decima parte esse minorem partem nutrimenti quam partem nutriti cui additur, tunc sequetur, quod quolibet nutritum in qualibet nutritione efficietur in decima parte majus quam fuerit prius: et hoc est plane falsum. Si forte dicatur, quod in nutrito sit deperditio, et id quod additur, restaurat illud deperditum: et ideo non est necesse crescere in duplum. Contra: Ei quod deperditur, nulla fit additio, sed ei quod manet. Cum ergo addatur cuicumque particulae manentis, sequitur idem quod prius.
Propter hoc dicunt quidam, quod sine dubio nutrimentum additor cuilibet particulae, et tanta est, in quantitate pars nutrimenti quanta pars nutriti: sed nutri-
mentum est liquor subtilis parum habens de materia, caro autem est substantia grossa. Unde quando nutrimentum accipit substantiam carnis, contrahitur in minus, sicut omne subtile quando ei ti citur grossum, fit in minori loco et in minori quantitate. Sed contra: Ponamus, quod in viginti partibus efficiatur minus: tunc addatur vigesima: ergo id quod nutritur, in qualibet nutritione, crescit secundum abjectionem vigesimae, quod ad oculum est falsum.
Solutio. Dicendum, quod duplex est augmentum, scilicet generale quod est secundum quamcunque quantitatem: et de hoc loquitur Philosophus in primo de Generatione ei Corruptione. Et est augmentum speciale quod perducit corpus animatum ad perfectam quantitatem et figuram: et hoc specialiter est in extensione radicalium membrorum per additionem cibi.
Dicendum ergo, quod Avicenna intelligit de hac secunda augmentatione: secundum utramque autem augmentationem fit additio cuilibet particulae proportionate, ita scilicet quod majori membro plus, et minori minus.
Ad aliud dicendum, quod calor dividit in minima et nutritum et nutriens: subinducit enim undique cibum in corpus nutritum, et nihil prohibet quin pars cibi tantae sit dimensionis, quantae est pars corporis nutriti antequam addatur ei. Sed quia, ut supra habitum est in quaestione de nutritiva, cibus non additur cibato ita quod, maneat in forma propria substantiali, nec quod acquirat formam novam substantialem quae prius non fuit, sed accipiendo formam quae actu, est in nutrito, ideo etiam non additur manens in quantitate quam habet, nec accipiendo aliquam quantitatem novam, sed accipiendo quantitatem ejus quod nutritur: et ideo non est necesse augmentari in duplum, vel in triplum, vel etiam in aliquo. Si enim dabitur, quod ipsum accipiat formam novam sub-
stantialem, illa nova de necessitate alia erit numero a forma quae est in nutrito:
et ita oporteret, quod essent ibi duae carnes per duas formas carnis, et duo ossa per duas formas ossis. Si vero daretur, quod accipit quidem eamdem formam carnis numero quae est in nutrito, sed novam quantitatem: tunc sequeretur de necessitate, quod in eodem numero per substantiam essent duae quantitates, et sic quaelibet pars carnis cui fit additio, habebit duas quantitates, et sic quaelibet pars ossis duas quantitates numero.
Si forte dicatur, quod quantitas nova generata in parte addita, unitur quantitati antiquae quae fuit in nutrito prius. Contra: Quantitas illa nova aut est ante unionem illam, aut non. Si non: tunc non unitur: quia nihil unitur quod non est. Si vero est: tunc ei quod nutritur, non advenit materia cibi sola, sed materia quanta cibi. Materia autem cibi quanta non est, nisi sit in aliqua lorma substantiali. Ergo advenit materia cibi in forma substantiali et quantitate, quod utique est impossibile. Unde nihil remanet dicendum nisi hoc solum, quod materia cibi adveniens accipit eamdem formam substantialem numero quae est in nutrito, et eamden quantitatem, et qualitatem, et idem ubi.
Si vero quaeritur, Qualiter fit tunc augmentum ?
Dicendum, quod per calorem naturalem extendentem membra radicalia in omnem dimensionem et plus in longum: et ideo cum extensio fortior est quam multitudo partium additarum possit inspissare, est corpus nutritum subtile et rarum, sicut sunt corpora puerorum. Quando autem utrumque proportionatum est utrique, est corpus medio modo se habens, sicut sunt corpora juvenum. Quando vero stat extensio, et nihilominus ingeruntur partes materiales per cibum, tunc necesse est corpora fieri spissa et grossa et solida propter humidi consumptionem, sicut sunt corpora senum.