Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit potentia generativa ?
Ad primum ponatur diffinitio Avicennae in sexto de Naturalibus, quae est haec: " Generativa, est vis vegetabilis animae accipiens de corpore in quo est parlem illi similem in potentia, et operatur in ea per attractionem aliorum corporum, quae illi assimilat generari et commisceri, et convertit eam in similitudinem illius in effectu. "
Contra hoc sic objicitur:
1. Cum dicitur, Accipiens de corpore in quo est partem, praepositio de aut notabit materiam, aut aliquam aliam causam. Et constat, quod non aliam causam. Ergo oportet, quod id quod accipitur, sit pars materialis corporis illius in quo est generativa, nulla autem pars materialis est nisi caro, os, nervus, et hujusmodi: et sic oporteret, quod pars de qua fit generatio, esset aliqua harum partium, quod falsum est. Omnes enim Philosophi dicunt, quod generatio fit ex superfluo nutrimenti.
2. Praeterea, Cum dicitur, Illi similem in potentia, intelligitur de potentia cibi ad corpus cibatum: haec autem potentia erit in organo aliquo, quod mutetur in parlem corporis, sine quo organo non posset mutari: et secundum hoc videtur, quod ex semine non fieret generatio nisi esset semen in aliquo organo, et sic non fieret manus ex ipso nisi esset in manu, et pes in pede, quod falsum est.
3. Praeterea, Per hanc diffinitionem non videtur separari nutritiva a generativa: illa enim accipit partem corporis in quo est, similem illi in quo est potentia, etc.: transmutat enim cibum de potentia substantia, in actu substantiam: et sic videntur esse idem.
Solutio. Dicendum, quod ista diffinitio bona est, et datur per comparationem virtutis ad suum genus, ad propriam materiam, et proprium finem, et actum virtutis ejus. Genus supponitur per hoc quod dicit, Vis vegetabilis animae. Actus etiam ejus supponitur duplex, scilicet pro accipere, et pro operari. In generante enim accipit primo per attractionem ad vasa seminaria, quae attrahunt semen a toto corpore, et ab ipsis vasis descendit in ipsum vis generativa. Vis autem operans est in semine, et non in organo aliquo, et illius est operatio ejus quod nascitur. Materia vero duplex etiam supponitur, scilicet principalis quae profundatur in membris radicalibus: et hoc est humidum quod est in substantia seminis, et supponitur per hoc quod dicitur, Partem corporis similem illi in potentia. Secundaria vero supponitur cum dicitur, Per attractionem aliorum corporum quae illi assimilat. Illa enim est materia sanguinis menstrui et seminis mulieris, quae attrahitur a semine et commiscetur illi, ut sufficiat ad corporis quantitatem. Alia vero pars sanguinis menstrui derivatur ad mamillas ad. nutrimentum quod praeparari debet generato. Similiter duplex finis est: per hoc enim quod dicitur, Generari, tangitur figuratio formalis secundum lineamenta membrorum. Per hoc autem quod dicitur, In similitudinem illius in effectu, tangitur linis ultimus qui est finis intentionis, et est inductio formae specificae in eo quod generatur.
Dicendum ergo ad primum, quod denominat materiam, sed semen est potentia pars, et non actu pars ejus in quo est generativa: et etiam est potentia illi similis, et non actu.
Ad aliud dicendum quod cum dicitur, Potentia illi similem, intelligitur potentia quae est ad formam specificam secundum se, et non ad hoc quod fiat actu pars animati corporis: per has enim duas potentias distant materia generativa et nutritiva.
Ad ultimum dicendum, quod nec unius generationis potentia est in materia generativa et materia nutritiva, nec etiam unius rationis actus. Et de potentia jam habitum est. Actus enim nutritivae est actus partis in. quo fit transmutatio: sed actus generativae est actus formae specificae secundum se.