Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit visus ?
Ad primum proceditur sic:
Dicit Damascenus in libro secundo de Fide orthodoxa : " Visus est primus sensus, cujus organa sunt qui ex cerebro nervi et oculi, et sentit secundum primam rationem colorem, cognoscit autem et cum colore coloratum corpus . "
Item, Gregorius Nyssenus videtur sic diffinire: " Visus est sensus, qui in anterioribus cerebri secundum rectam lineam accipit colorem., et cum colore coloratum. "
Item., Avicenna sic: " Visus est vis ordinata in nervo optico ad apprehendendum formam ejus quod formatur in humore crystallino ex similitudinibus corporum habentium colorem, quae veniunt per corpora radiosa in effectum ad superficies corporum tersorum. "
Contra primam: diffinitionem videtur esse.
1. Quod dicit Avicenna, quod primus sensus propter quem animal est, est tactus.
2. Praeterea, Propriae virtutis secundum (prod est hujusmodi, non est organum commune: sed qui ex cerebro nervi, supponunt organum commune omnibus virtulibus motivis et sensibilibus: ergo videtur, quod male ponantur in diffinitione visus.
3. Praeterea, Unius virtutis numero et specie non videtur esse organum commune: nervi autem et oculi differunt per speciem membri: ergo videtur, quod organum visus non sunt nervi et oculi,
4. Praeterea, Id quod sentitur proprio actu, secundum propriam rationem sentitur magis quam id quod actu alieno: lux autem sentitur actu proprio, et color actu alieno: ergo videtur, quod visus sentiat secundum primam rationem lucem: et sic falsum est quod dicit, quod sentit secundum primam rationem colorem.
Contra secundam diffinitionem videtur esse, quod anteriora cerebri sunt interius: apprehensivae autem virtutes deforis debent habere organa sua exterius.
Contra tertiam videtur esse quod dicit Philosophus in secundo de Anima : Si oculus esset animal, quod visus esset anima ejus. Ex hoc enim relinquitur, quod visus sit vis ordinata in oculo: et sic falsum est quod dicit, quod visus sit vis ordinata in nervo optico: quia nervus opticus non est oculus.
Sed quia haec omnia melius patebunt in sequentibus, ideo respondendum est, quod omnes istae diffinitiones dantur de visu secundum quod est potentia quaedam organo conjuncta, in quo operatur, et passiva ex objecto exteriori.
Prima tamen cum substantia visus tangit ordinem ipsius ad alios sensus, et ordinem objectorum ipsius visus. Per hoc enim quod est primus sensus, tangit ordinem ad. alios sensus. Per hoc vero quod dicit, Et sentit secundum primamrationem colorem, tangit ordinem objectorum ipsius visus. Per hoc vero quod dicit, Cujus organa sunt qui ex cerebro nervi et oculi, tangit substantiam visus secundum quod est vis determinata ad organum.
Secunda vero datur penes substantiam et objectum visus, et modum videndi, qui importatur per hoc quod, dicit, Rectam lineam, etc.
Tertia vero magis exprimit esse visus quam duae praehabitae: illa enim dicit proprium organum visus, quod est nervus opticus ad oculum terminatus: et dicit esse ipsius visus, secundum quod est potentia passiva recipiens impressa in humore crystallino, et dicitur agens proprium, quod facit visum in actum, qui est color secundum actum lucidi.
Dicimus ergo ad primum, quod tactus est primus sensus in constituendo animal, sed visus est prius in apprehendendo, ut patebit inferius,
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Qui ex cerebro nervi, e t c, fit restrictio per hoc quod additur, Oculi, ad nervos opticos, id est, visibiles.
Ad aliud dicendum, quod virtus visiva secundum sui perfectionem est in anteriori parte cerebri, sed secundum inceptionem est in humore crystallino, sed secundum progressum ad perfectionem est in nervo optico et spiritu visibili qui discurrit in illo: et sic nihil prohibet, quin vis visiva diversimode considerata diversa habeat instrumenta, sicut etiam una vis visiva habet duos oculos.
Ad aliud dicendum, quod lux et color secundum esse formale coloris in ratione objecti visus non differunt: esse enim formale secundum quod est actu color visibilis est a, luce: secundum etiam quod dicitur: " Color est extremitas perspicui in corpore determinato. " Et sic utrumque aeque primo videtur: quia per unam rationem videtur.
AD id quod objicitur contra secundam, dicendum est, quod vis visiva diversimode est in anteriori parte cerebri, et in nervis opticis, et in oculo, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio etiam ad id quod objicitur contra tertiam.