Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo quaeritur, Quae sit generatio coloris ?
Et videtur, quod nulla per se: color enim, ut habitum est, relationem habet ad duplex agens, scilicet ad primas qualitates, et ad lumen: et secundum quod alterat corpora, videtur generari a primis qualitatibus,
Sed contra:
1. Quidquid est per se generans, per essentiam suani est genitum: si igitur calidum et frigidum vel humidum et siccum per se est generans album vel nigrum, tunc album et nigrum essent calidum et frigidum vel humidum et
siccum,
2. item, Omnis generatio per se est in similitudine specie vel formae cum generante; si igitur album generatur a calido vel frigido per se, erit album simile in specie vel forma calido vel frigido, quod falsum est.
3. Item, Quidquid per se generatur ab aliquo, non generatur a contrario illius: si igitur album per se generatur a calido, numquam generatur a frigido; et si per se a frigido, numquam generatur a calido: quorum utrumque falsum est: quia nos videmus, quod album in nivo generatur a frigido, et album in calce generatur a calido.
Si vero dicatur, quod colores sufficienter generatur a luce. Contra hoc est quod quidquid sufficienter aliud generat, hoc sufficienter et per se terminat ejus essentiam: et sic oporteret, quod lux daret per se essentiam albedini et nigredini, et sic duo contraria essent ab eodem modo se habente, quod est impossibile. Praeterea, hoc supra in quaestione de lumine multiplicetur est improbatum.
Si forte dicat aliquis, quod nigredo et albedo sint qualitates activae per seipsas, et ideo generantes seipsas in sua specie, sicut homo generat hominem, et calidum generat calidum. Contra hoc est, quod
1. Qualitates activae contrariae juxta se positae se invicem transmutant, sicut videmus in calido et frigido, humido et sicco. Hoc autem non videmus in albo et nigro: niger enim lapis et albus (diam quantumcumque juxta se ponantur, non transmutabunt se secundum colores,
2. Praeterea, Omnes qualitates activae contrariae habent alias passivas ad quas determinatur actio illarum qualitatum. Dicatur ergo, quae sint qualitates passivae in quibus determinatur actio albi et
Praeterea, Quaeritur de generatione mediorum colorum.
Et videtur dicere Philosophus in libro de Sensu et sentato, quod generantur per mixturam albi et nigri, et superenatatione alternorum colorum. Sed hoc videtur falsum. Aut enim colores miscentur secundum se, aut per accidens, scilicet per mixtionem materiae in qua sunt. Si secundum se. Contra: Nihil secundum se est miscibile, nisi quod secundum se est divisibile in minima: colores autem secundum se non sunt divisibiles in minima: ergo non sunt miscibiles secundum se. Veritas primae patet per hoc quod scribitur in fine primi de Generatione et Corruptione , quod nihil miscetur nisi quod est divisibile in minima. Secunda vero patet per hoc quod nulla qualitas per se divisibilis est.
Praeterea, In libro primo de Generatione ei Corruptione expresse scribitur, quod qualitates sive passiones sunt immiscibiles.
Si propter hoc dicatur, quod miscentur extremi colores per mixturam materiae in qua sunt, tunc quaeritur, quid movet ad mixturam illam, cum colores, ut probatum est, non sunt qualitates activae vel passivae ?
Praeterea videtur falsum quod dicit, Ira superenatatione alternorum colorum generantur medii colores. Cum enim colores superenatant, nec unus miscetur alteri, neque materia ejus, sed uterque manet distinctus, et sic non constituunt tertium.
Praeterea, Illi alterni colores aut sic se habent, quod uterque est in materia transparente, aut uterque in materia terminata, et alius in transparente. Si primo modo, tunc uterque transducit visum, et non immutabit eum secundum aliquem medium colorem, sicut patet in vitro puro et aere. Si secundo modo, tunc superior operit inferiorem ita quod non
resultabit medius, sed tantum materiae superioris color immutabit visum. Si tertio modo, aut ergo superior est in materia terminata et inferior in transparente, aut e contra. Si primo modo, tunc iterum superior operiet inferiorem ila quod non resultabit medius. Si secundo modo, tunc visus penetrabit superiorem, et stabit in interiori, et ab illo solo immutabitur: et ita iterum non resultabit medius color: et ita nihil videtur esse quod dicit de superenatatione colorum.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicitur in libro de Sensu et sensato, quod determinantur sapores sicut colores, scilicet quod sint septem numero.
Videntur enim multo plures esse colores, quam sepiem. Habemus enim album et subpallidum et pallidum, et lucidum citrinum et subcitrinum, et similiter subrubeum et rubeum, et similiter in viridi multae sunt diversitates. Praeterea, color purpureus, et sanguineus, et vinosus, et glaucus, et flavus, et multae aliae diversitates.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicuntur quidam colores esse asimetri aut simetri.
Si enim attenditur mensura ad visum, sic omnis color qui in lumine est, simeter est, quia commensuratur visui, et solum ille qui est in tenebris, erit asimeter. Sed contra hoc tunc erit, quod sic asimetrum numquam potest esse simetrum, et secundum hoc color qui est in tenebris, non potest esse visibilis adveniente lumine, quod falsum est. Si dicatur, quod attenditur commensuratio ad delectationem quae est in visu, tunc omnis medius color erit simeter et nullus asimeter: quia delectatio semper est in medio, et numquam in extremo corrumpente.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit Avicenna, quod album mutatur in nigrum tribus modis, scilicet ut primo sit subpallidum, et postea pallidum, et sic deinceps: vel quod primo sit subrubeum, et postea rubeum: vel quod primo sit viride, et postea veniat ad colorem medium, et tandem ad nigredinem perfectam.
1. Cum enim multa sint media, videtur album posse mutari in nigrum per quodlibet iliorum mediorum: et sic multiplex erit via: medium enim est, sicut dicit Philosophus, in quod prius venit id quod mutatur, quam in extremum.
2. Praeterea, Videtur non esse nisi una sola via. In inceptione enim motus ab albo in nigrum id quod mutatur, vicinius est albo quam nigro, et ita in eo obtinent qualitates albi: et sic restat illa sola via quae est ab albo in subpallidum, et deinde in pallidum, et postea progressione continua in nigrum.
3. Secundum Avicennam etiam videtur, quod sunt infiniti colores medii, cum in unoquoque fieri sint infinita facta, ut dicitur in secundo Posteriorum, et etiam probatur in sexto Physicorum. Possumus enim nos signare motum albi in nigrum secundum quodlibet punctum intermedium: et cum semper in signo illo sit in motu et lactum esse, secundum quodlibet illorum signorum habebit novum colorem medium: et cum illa signa sint infinita, medii colores possunt esse infiniti.
Quaeritur etiam, Cum quodlibet album possit immutari in. nigrum per artem et naturam, quare non quodlibet nigrum possit mutari in album et alium colorem ? Tinctores enim pannum habentem nigrum colorem non possunt mutare in album vel aliud medium.
Solutio. Dicimus, quod triplex est generatio colorum, scilicet in tempore terminato, et hoc duobus modis, scilicet per mixturam, et per superenatationem: et in corpore perspicuo, sicut in nubibus, vel vapore, et hoc uno modo per immixtionem lucis: et quilibet horum modorum trium multiplex est. Et ut agnoscatur generatio quae est per mixturam in corpore determinato, sciendum est, quod duplex est generans, scilicet, generans per se, et sic calidum generat calidum, et frigidum generat frigidum: et generans per aliud, sicut lumen generat calorem, et similiter motus: haec enim non generant calorem per se, sed per hoc quod frigidum dissolvunt et faciunt distare partem a parte, quae est actio calidi: unde quia actio calidi sequitur ad actiones eorum, generant ipsa calidum per accidens, sive per aliud. Dicimus igitur, quod colores generantur in corpore terminato per calidum et frigidum per accidens sive per aliud, et non per se.
Et per hoc patet solutio ad prima tria.
Item, Notandum, quod contraria tripliciter sunt, activa et passiva et ad invicem. Quaedam enim sunt sic activa et passiva ad invicem, quod transmutant se ita quod non oportet aliquid de materia ingredi in materiam alterius, sed tantum virtus unus intrat substantiam alterius, et sic sunt activa ad invicem calidum et frigidum.: si enim calidum ponatur juxta frigidum, subintrabit virtus calidi in substantiam frigidi, et e contra, propter hoc quod aliquid de partibus materialibus calidi subintrat. partes materiales frigidi. Sunt etiam quaedam sic activa ad invicem, quod nec transmutant se, nec ingrediuntur in se sine materia in qua sunt: et hoc modo transmutant se invicem humidum et siccum, et propter hoc sunt minus activa quam calidum et frigidum, et dicuntur passiva respectu illorum. Tertio modo dicuntur passiva, et activa quae transmutant se, sed non prima actione propria vel subintratione propria: sed oportet alia prius agere et subintrare, sicut album et nigrum, dulce et amarum, et hujusmodi: haec enim non transmutant se ad invicem nisi per actionem calidi et frigidi, humidi et sicci: et sic etiam miscentur per actiones illorum et mixtiones. Et per hunc modum generabimus multos colores a calido et frigido.
Est enim calidum adurens partes terrestres, et sic per consequens est generativum nigri : partes enim terrestres adustae per separationem ab aereo et aqueo quae fuerunt in ipsis, comprimuntur in seipsis, et obstruuntur pori ila quod non potest eis misceri lux, eo quod evolaverint partes diaphani aeris et aquae quae fuerunt lucis perceptibiles, et per consequens remanet illud obscurum et nigrum quod combustum est. Est etiam calidum dissolvens, et per hoc quod est dissolvens, est ipsum rarificans substantiam materiae, et per consequens introductivum aeris, et cum hoc sit diaphanum et perceptibile luminis, sic generabitur albedo in corpore determinato. Est iterum calidum extractivum humidi continuantis, et per consequens discontinuativum substantiae et rarefactivum, et per consequens facit albedinem in dissolutis et rarefactis, et sic causatur albedo a calido in calce. Est iterum calidum extractivum humidi aerei, et coagulativum grossi aquei cum subtili terrestri sibi coniuncto, et per consequens causativum albedinis in eo quod prius fuit diaphanum, quando multae partes aeris erant in. eo facientes distare partes terrae et partes aeris commixtas: et sic causatur albedo in albumine ovi cocti. Estiterunt calidum digerens et commiscens grossum terreum cum subtili aqueo continuante, et hoc est causativum albedinis in ossibus, quae omnia sunt fere alba. Est, iterum calidum fugans frigidum in profundum, ei cum frigidum inspisset partes., prohibebit recessionem luminis
in superficie, et per consequens relinquit nigredinem.
His ergo modis et multis aliis generantur album et nigrum a calido.
Est etiam frigidum inducens humidum aqueum, eo quod symbolum habet cum ipso, quia utrumque est in aqua, et per consequens quia humidum est diaphanum et receptivum luminis, causabit albedinem. Est iterum frigidum coagulativum et congelativum partium terrestrium, et per consequens distinctivum claritatis in superficie et causativum nigri. Est iterum frigidum expellens calidum, quod secum trahit humidum ad superficiem: et ideo coloratur superficies, et fit color albus. Est iterum frigidum fugans calidum in profundum, quod. multiplicatum in profundo inflammat et incendit humidum, et tandem postquam exhalaverit humidum, exurit partes terrestres, e t relinquitur color niger, sicut patet in floribus quos occupat pruina in arbore: calidum enim naturale fugans intrinsecus ipsius floris inflammat humidum: et propter hoc flos cadens primo est rubeus subtus ubi contingit ramum, deinde efficitur niger quando humidum evolaverit: quia tunc non relinquitur nisi terrestre combustum.
His ergo modis et multis aliis generatur album et nigrum in corpore determinato. Sed Philosophi hanc generationem non determinant: quia est per accidens, et non habet principia eodem, modo ordinata et stantia, et ideo non est terminabilis generatio illa per artem.
Iste ergo est unus modiis generandi extremos colores in corpore determinato, secundum illud esse colorum quo transmutant corpora determinata, et non sensus tantum. Et. bene concedimus, quod non generantur a luce sicut objectum est.
Ad id quod quaeritur utrum album et nigrum sint per se qualitates activae et passivae? patet solutio per jam dicta.
Ad illud autem quod quaritur de mix-tura, dicendum quod ille est secundus
modus generandi colores in corpore determinato. Et quia extremi sunt simplices immixti, islo modo non generantur extremi, sed medii. Ad mixtionem autem bene concedimus, quod oportet commisceri partes materiae colorum. Et bene concedimus, quod colores ad mixturam non movent, sed calidum et frigidum, humidum et siccum, ut prius dictum est. Fit autem mixtio duobus modis, scilicet secundum proportionem derelictam, et sine proportione. Secundum autem proportionem fit adhuc duobus modis secundum Philosophum, scilicet secundum proportionem arithmeticae, et secundum proportionem musicae. Secundum autem proportionem arithmeticae adhuc duobus modis, scilicet per aequidistantiam, et sic non est nisi unum medium inter duo extrema: in hac enim proportione medium se habet ad utrumqne extremorum sicut subduplum, et unum ad duo: quod patet: quia medium tantum habet de uno contrario, quantum de alio, sicut album duplo plus habet de albo quam medium, et nigrum duplo plus de nigro quam medium: et hoc vocatur medium aequidistans. Si autem est mixtura secundum derelictam quidem proportionem, sed non per aequidistantiam, tunc non contingit misceri nisi duobus modis, scilicet secundum proportionem extremi ad medium aequidistans: et per hanc mixturam generatur medium quod vicinius est extremo quam medio aequidistanti. Quod sic probatur: Illud medium naturam extremi in extremo accipit, et accipit etiam naturam ejusdem extremi in medio aequidistanti: quia in illo est natura extremi: natura autem alterius extremi non accipit nisi una acceptione, scilicet secundum quod est in medio aequidistante: et sic vicinior erit uni extremorum, quam medio vel alteri extremorum: quia natura unius extremorum in ipso se habet ad naturam alterius extremi sicut duplum ad dimidium, et duo ad unum. Secundus modus pro- portionis est secundum comparationem medii non aequidistantis ad medium aequidistans: et sic relinquitur unus color qui vicinior est medio aequidistanti, quam extremo. Quod sic probatur: In ista commixtione medium constitutum duplici acceptione accipit naturam medii: accipit enim naturam medii a medio aequidistanti, et a medio non aequidistanti, et tantum simplici acceptione accipit naturam extremi, scilicet in utroque modo: extremum enim non est nisi in se et in medio. Cum igitur illud non accipiat naturam extremi in se, sed in medio tantum, non accipit extremum nisi in una acceptione: natura vero medii non solum est in medio aequidistanti, sed etiam in non aequidistanti: et ideo dupliciter accipit naturam medii, et per consequens est vicinius medio. In istis autem proportionibus non erunt nisi septem colores: quia non sunt nisi tria genera proportionum, scilicet extremi ad extremum, et sic resultant ires, scilicet duo extremi, et unus aequidistans: et extremi unius ad medium aequidistans, et sic resultant duo: unus qui est vicinior extremo in una parte, et alter qui vicinior est extremo in altera parte: et isti duo cum praehabitis tribus faciunt quinque: et medii aequidistantis ad medium non aequidistans, et sic resultant iterum duo, unus qui vicinior est aequidistanti in una parte, et alter qui vicinior est aequidistanti in altera parte.
Si autem quaeratur, Quare non comparatur non aequidistans ad non aequidistans, et extremum ad non aequidistans, ut resultarent alii duo colores?
Dicendum, quod proportio illa non esset immediata: jam enim habitum est, quod inaequidistans generatur ab aequidistanti: et sic sua proportio immediata est ad aequidistans, et per ipsum ad inaequidistans secundum rationem proportionis arithmeticae. Similiter habitum est, quod inaequidistans non generatur ab extremo nisi per comparationem ad aequidistans. Et ideo etiam comparatio extre-
mi ad inaequidistans non est immediata secundum regulam proportionis arithmeticae. Et propter hoc ex illis comparationibus non resultat aliquis color sic loquendo. Unde isti colores esse dicuntur simetri, hoc est, commensurabiles. Et si non attendatur talis regula proportionum, tunc generabuntur multi, qui omnes erunt asimetri secundum mensuram proportionis arithmeticae. Si vero fiat mixtura secundum principia et regulas proportionis musicae, tunc fiet proportio in comparatione ad sensum, sicut semitonum cum diapente proportionem habet dulcem in auditu, sic etiam multum albedinis cum parum rubedinis facit delectationem in visu: et sic fiunt multi colores, et simetri delectabiles, indelectabiles vero asimetri.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae quaesita sunt usque ad quaestionem quae est de superenatatione coloris,
De superenatatione autem sciendum est, quod in superenatatione unius coloris materia ponitur super aliam, et oportet, quod semper materia superioris sit pervia, quia aliter tegeret inferiorem, sicut objectum est. Sed pervium est duobus modis, scilicet absolute pervium sine colore, sicut aer, et sic non fit superenatatio: quia sic non resultaret medius ex superiori et inferiori. Et est pervium quod est cum colore pervium, et tunc medius resultat ex superiori et inferiori, sicut patet in ungue humano, qui habet colorem pervium, et sanguis subtus colorem rubeum habet colorem terminatum: et ideo resultat ex utroque color medius: et sic in picturis est, quando pictores aliquid faciunt apparere per colorem aquae, sicut quando faciunt imagines quasi in aqua stantes.
Et per hoc patet solutio ad ea quae sunt objecta de superenatatione : superior enim non simpliciter est transparens, sed secundum quid.
Similiter per ante dicta patet, qualiter colores sunt septem, et qualiter plures, et qualiter quidam asimetri, et quidam
simetri.
Ad id autem quod objicitur de Avicenna, quod tribus viis mutatur album in nigrum, dicendum quod ipse loquitur de constitutione mediorum colorum secundum mutationem naturalem, et non secundum proportiones arithmeticas et musicas: secundum hunc modum enim sunt tot medii, quot possunt esse termini motus in alteratione ab albo in nigrum: medium autem est, in quod ipsum primum venit id quod mutatur, antequam veniat in extremum. Sed hoc potest esse tribus modis, scilicet secundum dominium albi, et secundum dominium nigri, vel secundum utrumque. Et si dicatur, quod secundum dominium albi, sic est progressio prima: quia est naturalis, et paulatim recedens ab alio: et ista est prima via, scilicet ab albo in subpallidum, et pallidum, et sic deinceps. Si autem est secundum dominium nigri, sic erit vehementer intensa causa nigredinis, et valde debilis causa albedinis, et sic erit secunda via, quae est ab albo in viride, et sic in nigrum. Si vero est secundum utrumque, tunc adhuc propter hoc quod recessus est ab albo, deficientes erunt causae albi, et invalescentes causae nigri: et propter hoc album erit subtus clarum, et super nigrum obtinens nigrum: et ex hoc resultat primo subrubeum, et postea rubeum, et sic deinceps secundum defectum causarum albedinis.
Ad aliud dicendum, quod una sola est progressio pura, ut dictum est: sed aliae contingunt ex fortificatione majori vel minori causarum nigredinis super causas albedinis.
Ad aliud dicendum, quod infiniti sunt colores medii hoc modo dicendi, scilicet potentia, sed non actu: sicut potentia infinita facta sunt in uno fieri, sed non actu.
Ad aliud dicendum., quod natura bene transmutat nigrum in album, ut patet in canitie nigrorum pilorum: sed ars tinctorum non facit, quia non in omnibus potest imitari ars naturam: quia ars tinctoria facit nigrum ex colore penetrante rem tinctam et oppilante poros ejus, ita quod non potest postea alius color subintrare: et nigrum propter hoc ab arte non mutatur in alium colorem, sed alii colores bene permutantur in nigrum, qui non sunt in materia adeo penetrante et oppilante poros rei tinctae.
Ex his igitur patent duo modi quibus venerantur colores in corpore terminato per mixtionem vel superenatationem. Et per hoc palet solutio ad omnia alia quaesita.
Sed adhuc unus modus restat, quo generantur colores in corpore non terminato, sicut sunt nubes, In illis enim videtur multiplex color secundum diversam admixtionem luminis superiorum corporum ad materiam nubis. Si enim vapor sit aqueus disgregatus multus, ita quod non possit ipsum totus penetrare radius, tunc erit quasi inflammatum rubeum: et dicitur color purpureus, qui frequentius in superioribus apparet. Si vero sit aqueus et disgregatus magis et subtilis, ita quod super ipsum plus vincat lux superveniens, tunc erit quasi color auri fulgentis valde. Si autem sit vapor aqueus quidem, sed subtus magis spissus, et supra magis rarus, et sic disgregatus distans per partes et partes, tunc lumen desuper mixtum faciet quasi colorem velleris. Si autem sit vapor inspissatus ad palmam, et ex opposito opponatur soli, ita quod lumen solis subtus venit in ipsum ex parte concavi, tunc vapor iile distabit per partes: illud enim quod grave est conversum ad naturam aquae et spissum, erit subtus, et lumen solis ad hoc deveniens facit colorem viridem: sed id quod est supra in nube aquosum jam incipiens inspissari, sed nondum adhuc inspissatum, hoc autem habet calidum elevans ipsum, et lumen solis ad hoc deveniens facit colorem rubeum, secundum quod magis vel minus est
spissum: medium autem inter haec est pervium, quia partes non multum distant inter calidum elevans et frigidum deprimens et inspissans, et idcirco lumen solis ad hoc deveniens facit colorem caeruleum tendentem ad albedinem. Et isti sunt colores apparentes in iride.
Et ex hoc etiam apparet ratio, quare in iride superior color semper est vinosus, et inferior semper viridis, et medius caeruleus tendens ad albedinem. Si vero sit vapor vehementer compressus per frigidum constringens, tunc non potest immisceri lux desuper adveniens, et tunc apparebit color niger.
Quare autem in sublimi quaedam apparent rotunda, et quaedam semicircularia, et quaedam perpendicularia, alterius est negotii determinare.
ARTICULI TERTII