Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum sonus alterat corpora inanimata et sensum ?
Secundo quaeritur, Utrum sonus alterat corpora inanimata et sensum, vel sensum tantum ? Et hoc est quaerere, Utrum in aere sit motus fractivus tantum et non esse soni, et esse soni tantum sit in sensu, id est, in nervo expanso in tympano auris, ut supra dictum est ?
Et videtur, quod habeat esse in aere sic:
1. Omne sensibile sentitur per medium in quo illud sensibile habet aliquod esse: sed sonus est sensibile: ergo sentitur per medium in quo habet aliquod esse: medium vero est aer: ergo sonus hahet aliquod esse in aere.
2. Praeterea, Quidquid alterat aliquid per se, alterat ipsura per qualitatem quae est ipso secundum esse: aer alterat auditum per se: ergo alterat auditum per qualitatem quae est in ipso.
3. Si forte dicatur, quod hoc non sequitur; quia motus alterat aliquid secundum calidum, et tamen illotus per se non est calidus. Contra hoc est instantia: quia motus non facit calorem nisi per accidens. Prior autem objectio procedit de per se alterante.
4. Si forte dicatur iterum, quod in veritate motus non facit calorem nisi per accidens, sed tamen semper facit eum in subjecto susceptivo caloris. Et similiter aer impulsus percutiens nervum audibilem facit sonum in nervo per accidens, sed tamen semper facit eum: et sicut motus non est calidus, ila aer percutiens non est sonans: et ideo sonus non habet nisi tantum esse in sensu, et non in aere. Contra sic est, quod illud quod alteratur per motum, non. percipit calorem, eisi prius percipiat motum: ergo similiter in sensu auditus non percipietur sonus, nisi prius per eumdem sensum percipiatur motus aeris percutientis: et hoc jam probatum est: quia multi percipiunt sonum, qui non percipiunt motum.
5. Si forte dicatur, quod licet non percipiant, tamen est ibi molus percutiens nervum, Contra hoc est: quia alterationi secundum sensum substantiale est percipere sensibile: si ergo est ibi motus alterans nervum percutiendo ipsum, necesse est ipsum percipi.
6. Praeterea, Si est motus et sonus in nervo aut utrumque est sensibile per se illius nervi, aut unum per aliud, aut unum sine alio. Si primo modo, tunc motus fractivus erit sensibile per se a sensu auditus, quod supra improbatum est. Si secundo modo: aut ergo motus sentitur per sonum, aut e contra: et
quocumque modo dicatur, oporteret semper ictum impellentem nervum sentiri a nervo audibili, quod est contra sensum: quia nos non sentimus nervum nostrum qui est in aure nostra tamquam impulsum a motu aliquo: ergo videtur, quod sonus alterans sensum habeat esse in aere, et recipiatur sine commotione aliqua a nervo.
7. Praeterea, Omnes auctores ita dicunt, quod materia soni est aer: ergo videtur, cum unum quodque habeat esse suum in materia sua, quod etiam sonus habebit esse suum in aere.
8. Praeterea, Nos videmus reflexionem soni ex eo quod aer percussus reflectitur, sicut patet, in sono echo, et non. reflectitur nisi in eo in quo est: ergo sonus habet esse in aere, et non tantum in auditu.
Si hoc concedatur, ostenditur in contrarium: quia jam. ostensum est, quod sonus non durat in esse nisi quamdiu durat commotio fractiva aeris: commotio autem fractiva aeris non est in uno sensibili, quia si esset, sentiretur: ergo videtur, quod sonus non. sit in nervo sensibili, si habeat esse in aere.
Solutio. Etiam Philosophi reputant hanc quaestionem difficilem, scilicet utrum nervus mutetur secundum sonum ex aere percutiente tantum, vel ex aere percutiente et sonante: nos tamen propter rationes supra dictas sequentes dicta naturalium dicimus, quod immutatur ex aere percutiente et sonante per hunc modum: quia aer extrinsecus fractivo motu sonans percutit aerem connaturalem in aure: et ille etiam efficitur percussus et sonans ad similitudinem exterioris. Nervus autem audibilis expansus in tympano auris tangitur ab aere percusso, sed non de necessitate immutatur nisi secundum sonum: et hoc est ideo, quia sensus recipit sensibiles species sine materia. Unde cum materia soni sit aer percussus, sensus auditus percipit sonum sine aere percusso: et tamen non alterat aer percussus nisi agat. Et cum non agat nisi tangat, necesse est, quod tangat nervum. Ideo dicendum, quod solius secundum esse suum quod habet in materia, est in aere, et alterat aerem: sed secundam quod consideratur ut species sensibilis, est in sensu.
Ad hoc autem quod objicitur, quod esse soni non est nisi curii motu fractivo aeris, dicendum quod hoc intelligitur de esse soni quod habet esse ut species in materia, et non de esse soni quod habet ut species sensibilis in sensu, Ex dictis ergo patet unde contingit, quod nos percipimus sonum, et non percipimus aeris motum: quia licet in aere duo sint, scilicet sonus et motus: non tamen de necessitate alterat nervum sensibilem nisi secundum alterum tantum, scilicet secundum sonum.