Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quarto quaeritur, Quid per se sonat? Utrum percutiens, vel percussum, vel utrumque ?
Et videtur, quod percutiens.
i. Cum enim duo sunt agentia ordinata, ita quod unum est agens primo, et alterum consequenter, secundum agens habet hoc quod agat a primo agente: sonus autem percutiens sunt duo agentia ordinata, sonus enim non agit in auditum nisi percutiens agat prius: ergo sonus id quod agit in auditum habet a percutiente: ergo percutiens principaliter sonat. Prima probatur in VII et VIII Physicorum in multis locis, ubi dicitur, quod secundum movens non movet nisi primum movens moveat. Secunda scribitur in secundo de Anima.
2. Item, Supra habitum est, quod sonus est consequens esse a motu et cum motu fractivo aeris: motus autem fractivus principaliter est a verberante: ergo sonus principaliter egreditur ab actu percutientis. Prima harum probatur ex supra habitis. Secunda vero probatur ex hoc quod motus percutientis non est cum patiente, sed ab agente. Si enim esset a patiente, tunc superfluum esset
Si hoc concedatur. Contra:
1. Quandocumque secundum agens agit secundum id quod recipit a primo agente, oportet quod primum agens influat ei speciem secundum quam agit: ergo si sonus agit secundum id quod recipit a percutiente, necesse est quod percutiens influat ei speciem secundum quam agit: sed species secundum quam agit, est actus sonativus: ergo influit ei actum sonativum: sed hoc videtur falsum: nullum enim agens influit nisi secundum speciem, quae est in ipso: actus autem sonativus non est species primi percutientis, sed species ejus potius est quod est ferrum, vel lignum, vel solidum, vel planum,
2. Item, Nos videmus sonum generari ubi non est percutiens: cum generans et generatum tangant se sicut agens et patiens: ergo videtur non naturaliter sonus generari a primo percutiente. Prima probatur ad sensum: quia in loco remoto ab actu percutientis auditur sonus: et non auditur nisi ubi generatur: ergo generatur in loco remoto ab actu percutientis.
Si forte dicatur, quod vis particularis relinquitur in aere distante ab ipso, et illa generat sonum, sicut est in loci mutatione quae est expulsio, hoc simile non videtur: quia in loci mutatione non est nisi loci mutatio: hic autem est generatio cujusdam. Praeterea, In loci mutatione non est nisi illud quod est violenter: sed supra habitum est, quod sonus habet esse secundum naturam.
Solutio. Dicendum est, quod sonus generatur multis modis: et ideo percutiens et percussum cum generant, dicuntur multis modis. Quandoque enim generatur sonus ex percussione duorum planorum solidorum ad invicem., per hoc quod expellitur aer a superficie utriusque aequaliter: et sic non generaretur, si esset aspera, quia tunc aer contineretur non expulsus inter partem eminentem et partem depressam. Similiter non fieret sonus si essent mollia, quia tunc cederent aeri, et non expellerent ipsum. Similiter si essent acuta, non sic facerent sonum sicut acus acui: acutum enim penetrativum et divisibile potius est quam expulsivum et fractivum. Sit autem praecipue sonus magnus si aere plena sunt iila quae percutiuntur, sicut sunt metalla, quae acrem percussum diu. retinent, et per hoc magnum faciunt sonum. Alio modo fit sonus non ex percussione corporis solidi ad corpus solidum, sed potius ex scissione unius partis corporis ad aliam, sicut cum rumpitur pannus vel lignum: quia lunc violenter frangitur aer, et fractura aeris causat sonum. Tertio modo fit sonus ex. expulsione aeris ad aliud, sicut pulmo percutit aerem ad partes duras arteriae. Quarto etiam modo fit. ex constrictione aeris, sicut quando constringitur aer per se solum et per inflationem infra fistulam, ethoc modo etiam generatur quando ventus impellit aerem ad cavernas et foramina ubi constringit eum. Quinto etiam modo generatur ex inundatione aeris, sicut dicit Algazel, sicut in sono ventorum, quando fumo terrestri impellente magma pars aeris protrahitur supra alteram, antequam illa nata sit cedere: tunc enim frangitur et facit sonum.
Ad primum ergo dicendum, quod non. oportet, quod agens illam speciem secundum quam agit, habeat a primo agente, nisi univoce generaretur ab illo: hoc autem non est hic ut patet ex dictis.
Ad aliud dicendum, quod motus factivus aeris ab utroque est, scilicet a percutiente, et percusso: et ideo utrumque sonat diversimode tamen: utrumque enim expellendo frangit aerem, unum sicut percutiens, et alterum sicut percussum.
Ad aliud quod objicitur in contrarium, dicendum secundum supra dicta, quod agens quandoque influit in patiens suum motum, quod non est natura ejus, neque species ejus: non enim oportet, quod omne quod agit vel movet, agat univoce: quia sic omne movens moveretur: sed quandoque patiens recipit aliam virtutem ab ipso agente secundum quam non disponitur agens, sicut patet in sole, a quo. non recipiunt calorem ele m enta , a quo est generatio vegetati-
vorum, et tamen calore illo sol non disponitur: et supra hoc est quod aer recipit a percutiente et percusso impulsionem fractivam generativam soni, secundum quem percutiens et percussum non disponuntur.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicebatur, virtus primi percutientis relinquitur in aere, ita quod unus aer percutit alium, et tamdiu durat sonus, quamdiu durat percussio: nec oportet, quod sit in omnibus simile ad motum localem violentum.