Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum vox sit semper signum imaginationis vel affectus naturae ?
Ad primuni proceditur sic:
1. Dicit Aristoteles in II. de Anima, quod in voce oporiet esse animatum verberans et cum imaginatione aliqua, Ergo videtur, quod omnis vox sit signum imaginationis.
2. Item, Ibidem dicit Aristoteles: " Significativus quidem sonus est vox, et non respirati aeris, sicut tussis : " non autem in omnibus animalibus vocantibus potest significari species intelligibilis: quia non in omnibus animalibus vocantibus est intellectus: ergo videtur, quod vox sit significativa imaginationis alicujus.
3. Praeterea, Dicit Avicenna, quod multitudo desideriorum causa est vocandi: multitudo autem desideriorum causatur ab imaginatis, quia imaginatio movet desiderium: et sic videtur, quod vox secundum naturam principii sui causetur ab imaginatis: et sic vox aliquid significabit in imaginatione.
Sed contra:
1. Nihil idem et eodem modo se habens potest esse signum diversorum: sed in multis animalibus brutis videmus vocem non diversificari, sed uno modo vocant omnia quae sub eadem sunt specie, vel uno modo appetentia cibum vel aliquid aliud: imago autem in illis diversificatur: ergo vox non potest esse signum significativum.
2. Item, Dicit Damascenus, quod bruta magis agunt in natura, quam agunt secundum suas imagines: ergo videtur, quod vox magis sit signum instructivum naturae, quam imaginationis.
3. Item, Avicenna in libro suo de Animalibus dicit, quod apes construunt casas et aves nidos non ad imaginationem, sed ad instinctum naturae. Et hoc probat: quia faciunt semper et omnes eodem modo. Ergo similiter quia semper et eodem modo vocant, signum est, quod vox non fit ad imaginationem, sed ad instinctum naturae,
Sed si concedatur, tunc videtur Aristoteles falsum dicere, quod inter omnia animalia solus homo vocat.
Solutio. Dicimus, quod multa animalia vocant, et non solus homo: quaecumque enim per pulmonem attrahunt aerem et arteriam, habent vocativam et imaginationem, et ilia vocant et non alia. Et dicimus, quod vox eorum significat imaginationem. Sed signum est duplex, scilicet formatum et informe, sive distinctum et contusum. Distinctum autem vocis signum non est a natura, sed a placito et institutione: et hoc non est nisi in illis animalibus in quibus imaginatio dominatur super instinctum naturae, ita quod potest abstinere ab ipso, et imitari eum, sicut est in homine. In aliis autem animalibus in quibus causatur ab instinctu naturae, et sequitur eam per omnia: cujus signum est, quia non faciunt consilia neque inquisitiones suorum operum: in illis etiam signum imaginationis non est nisi per naturam, et non ab institutione. Et quia natura est eadem in omnibus, propter hoc suae voces et sua opera sunt similia in omnibus. Et quia similitudo est causa indistinctionis, propter hoc suae voces manserunt indistinctae: nec unum animal percipit ex voce alterius nisi desiderium ejus in communi, scilicet indigentiam cibi, et desiderium coitus, et nocumentum laesionis, et vocationem societatis: et in his desideriis etiam alio modo variant voces suas.
Ad primum ergo dicendum, quod vox eodem modo prolata est signum commune diversorum, sed non est signum proprium.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus et Avicenna non intendunt excludere imaginationem ab animalibus brutis vocantibus, sed intendunt dicere, quod imaginatio eorum non dominatur instinctui naturae, sed potius regitur ab ipsa, etc,