Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum acutum et grave sint differentiae vocis ?
Tertio, Quaeritur de differentiis vocum, quae sunt acutum et grave, ut dicit Philosophus in II de Anima .
Cum autem istae differentiae sint per metaphoram ab his quae sunt in actu, videtur quod non sunt propriae differen- tiae vocum.
2, Praeterea, In Topicis dicit quod est vox alba: et ita videtur, quod differentia vocis sumitur a sensu visus.
3. Praeterea, Dicit Philosophus in II de Anima et in libro de Sensu et sen-
sato, quod hoc, quod non habemus proprias differentias odorum, sed sumimus eas a saporibus, signum est quod prave odoramus, et odoratum non habemus certum: ergo similiter quia differentias sonorum accipimus a differentiis tangibilibus, signum est, quod non bene audimus, et auditum non habemus certum,
Praeterea, Quaeritur de numero differentiarum soni, et de extremis sonis, qui debent esse simplices. Extremi sunt acutus et gravis.
Cum autem acutum et grave non sunt contraria, quia grave contrariatur levi, et acutum non habet contrarium, hebes enim non est contrarium acuto, quia acutum est pars hebetis in angulis, videtur quod illa quae per metaphoram sumuntur ab illis, non sunt miscibilia neque contraria.
Praeterea, Avicenna movet unam quaestionem Utrum auditus sit sensus unus vel plures?
Cum enim sensus unus sit unius contrarietatis, non videtur auditus esse sensus unus: quia videtur esse multarum contrarietatum secundum differentias soni: est enim acuti, gravis, et debilis, et fortis, et levis, et asperi, et plurium aliorum.
Solutio. Dicimus secundum Aristotelem in II de Anima, quod differentiae sonantium in sono secundum actum ostenduntur: sicut enim non videntur colores sine lumine, sic nec sine sono secundum actum discernuntur acutum et grave. Et haec dicuntur secundum metaphoram ab illis quae tangunt per similitudinem ad velox et tardum: acutum enim movet sensum in pauco tempore in multum: grave autem movet sensum in multo tempore in paucum, Neque tamen velox est acutum, et grave est tardum: sed acutum similitudinem habet ad ve- lox in mutando sensum, quia cito immutat sensum: et tardum similitudinem
habet ad grave, quia non cito immutat. Habet etiam similitudinem ad acutum et ad hebes in angulis et in tactu: hebes enim est, quod impellit et non penetrat cito: acutum autem quod penetrando pungit statim. Et similiter est in auditu. Acutus sonus est, qui penetrat fortiter, et propter hoc etiam laedit ille, et quandoque facit obstupescere dentes, et praecipue quando acutus sonus fit ex confricatione aliquorum duorum ad invicem, quia tunc ut ens subtile penetrat nervum audibilem: et quia primus ramus qui dividitur a nervo audibili, veuit ad mandibulam, et conjungitur cuidam nervo tangibili, qui vadit ad partes manifestas maxillae, ut dicit Avicenna, ideo impulsus soni acuti tangit partes illius nervi: et quia nullum os recipit sensum a nervo sensibili nisi dentes tantum, ideo in dentibus tantum sentitur. Laesio autem ab alio sono non ita sentitur, quia non ita subtiliter penetrat nervos capillares tangentes nervum audibilem.
Ad primum dicendum, quod in veritate non. sunt propriae denominationes illae, ut jam dictum est: et hoc contingit, quia sonus habet debilissimum esse, ut supra dictum est: et ideo per esse proprium non potest distingui per differentias proprias, sed oportet quod per metaphoram accipiantur, et praecipue a differentiis tangibilibus: quia sicut sensibile tactus non separatum a materia sua venit ad sensum tactus, ita sonus non sine materia sua quae est aer percussus, fractivo motu venit ad auditum: et propter hoc habemus connaturalem aerem in auribus, qui percutitur ab aere percusso extrinsecus. Alia etiam ratio hujus est et melior: quia species soni causantur a modo scindendi aerem, in qua scissione figuratur aer qui est materia soni, in acutum, et hebes, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod alba vox non dicitur nisi per similitudinem: quia sicut albus color penetrat visum per actum lucis, sic clara vox per actum fractivi motus bene pertingit ad auditum,
Ad aliud dicendum, quod non habemus proprias differentiis soni: nec est signum mali auditus, sed debilis esse illius soni, ut dictum est,
Ad aliud dicendum, quod numerus differentiarum soni distinguendus est sicut numerus colorum, Secundum proportionem enim arithmeticam derelictam erunt septem differentiae soni: secundum autem quod sine proportione accipiuntur, multae erunt. Similiter sicut est superenatatio colorum, ita est conjunctio duorum sonorum, quorum uterque alterum in parte remittit et sequitur, sicut patet in duabus chordis et fistulis simul sonantibus, vel duobus hominibus simul cantantibus.
Ad aliud dicendum, quod in magnitudine acutum et grave non. sunt contraria, sed in sonis habent contrarietatem, et miscentur secundum mixtionem causarum sonorum, quae sunt motus fractivi aeris, ut dictum est.
Ad ultimum solvit sufficienter Avicenna dicens, quod auditus est unius sensibilis quod est sonus: contrarietates autem supra enumeratae sunt specierum soni et accidentium ejus: et ideo nulla earum est objectum auditus, nisi per hoc quod est quidam sonus. Sed in tactu non est sic: humidum enim et siccum quae sentit tactus, non sunt species vel accidentia calidi et frigidi, quae etiam sentit: nec sentiuntur per calidum et frigidum: et ideo quaestio illa locum habet in tactu, et non in auditu.