Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare homo inter caetera animalia male odorat ?
Secundo quaeritur, Quare homo inter caetera animalia prave odorat?
1. Hoc enim expresse dicit Philosophus in litis Anima , sic: " De odore autem et olfactu minus terminabile dictis. Non enim manifestum est quid sit odor sicut sonus aut color. Causa autem est, quoniam sensum hunc non habemus certum, sed pejorari multis animalibus: prave enim odorat homo. "
2. I t em, I n libro de Sensu et sensato: " Manifestius nobis est saporum genus, quam odoratus. Hujus autem causa est, quoniam pejorem habemus aliis animalibus odoratum, et ipsis sensibus qui in nobis sunt. " Ex his accipitur, quod homo pejus odorat quam aliis sensibus percipiat sensibilia, et pejus etiam aliis animalibus.
In contrarium autem sic objicitur:
1. Omne animal optime dispositum secundum naturam animalis, optime disponi debet secundum sensum. Homo optime dispositum est animal secundum naturam animalis. Ergo optime disponi debet secundum sensum: ergo secundum olfactum. Prima probatur ex hoc quod dicitur, quod differentia constitutiva animalis est sensus: et sic nobilissimum animal nobilissimum debet habere sensum.
2. Item, Animal propter quod maxime inventae sunt species odoris, maxime debet percipere odorem: homo est animal tale: ergo maxime debet percipere odores. Prima patet per se. Secunda scribitur in libro de Sensu et sensato, ubi di- cit Aristoteles, quod delectabile odoris per se est propter hominem tantum, et propter alia animalia non.
3. Item, Cuicumque sensibili sunt duo delectabilia, et alicujus sensus percipit iliud secundum utrumque, alterius autem secundum unum tantum, illud quod percipit ipsum secundum utrumque, magis percipit quam illud quod secundum alterum tantum: odoris sunt duo delectabilia, ut dicitur in libro de Sensu et sensato, et propter cibum, et propter se: et homo suscipit ipsum secundum utrumque delectabile, et nulium aliud animal, sicut dicitur ibidem: ergo homo magis suscipit odores quam aliquod aliud animal.
Solutio. Omnes auctoritates naturalium dicunt, quod horno inter omnia animalia prave odorat. Unde dicit Avicenna, quod licet homo majoris sit ingenii quam alia animalia in eliciendo odores ab odorantibus per confricationem, subtiliationem, et distractionem odoris, tamen minus ab odoribus allicitur, et debilius imprimuntur in organo olfactus humani. Et hujusmodi signum est, quia cum species omnium sensuum reponantur in imaginatione et phantasia, species illius sensus debilius imprimuntur in organo phantasiae. Et hujus duplex est signum, scilicet quod homo rarissime somniat de odoribus: et quando somniat se esse in foetidis odoribus, non multum perturbatur, eo quod phantasma illud debilem motum relinquit in homine. Aliud signum est, quod cum phantasmatis sit movere possibilem intellectum ad discernendas naturas rerum, movet illud phantasma debiliter ini ellectum. Et propter hoc non bene discernimus differentias odorum i et ideo odores denominamus a nominibus excellentiarum, scilicet nomine redolentis sive fragrantis et faetentis. Causa autem hujus dicta est: homo enim inter omnia animalia rationalis est: et propter hoc oportet, ut perveniant species rerum
purae, optime receptae, et optime retentae inter omnia animalia: puritatem autem operatur spiritus animalis purissimus: optimam autem receptionem operatur humidum, et optimam retentionem frigidum. Quod sic probatur i Videtur, quod cerebrum sit calidum, ut quidam, medici mentientes dicunt. Si igitur cum calido est humidum, cum calidum sit congregativum homogeniorum sibi, continue elevabit humidum vaporabiliter a cerebro: et propter hoc continue vaporabit spiritum animalem, sicut nos videmus, quod post cibum et praecipue in ebriis bibentibus vinum, a loco calido digestionis ascendunt vapores ad caput non tantum turbantes spiritum animalem secundum quod deferre debet formas ad cellam logisticam quae est cella rationis, quae est in medio capitis, sed etiam secundum quod recipere debet species sensibiles: et ideo accidit, quod turbantur oculi, odoratus, et similiter alii sensus. Unde etiam dicit quidam Philosophus, quod Mauri bene odorant, quia non potant vinum. Ergo patet, quod cerebrum humanum non potest esse calidum et humidum. Detur ergo, quod sit calidum et siccum. Cum igitur calidum coagulat siccum, ut dicitur in libro Meteororum, erit cerebrum secundum naturam solidum et repugnans receptioni formarum, quod est inconveniens. Si vero detur, quod sit frigidum et siccum, cum frigidum sit constrictivum sicci, erunt duae qualitates contrariantes receptioni formarum: quod est iterum inconveniens. Ergo relinquitur, quod sit frigidum et humidum, ut ex humido causetur facilis impressio, et ex frigido bona retentio: quia frigidum spissat humidum aliquantulum, et ex carentia vaporum causatur puritas spiritalis deferens formas receptas et retentas. Et propter hoc dicit Aristoteles in libro de Animalibus, quod horno habet humidius et frigidius cerebrum inter otii iiia animalia respectu sui capitis et corporis. Causa autem quam quidam po- nunt, aperte falsa est, scilicet quod habeat calidissimum cor, cujus caliditas reprimi debeat ex frigiditate cerebri: cum enim temperatissimum animal sit, et principium totius temperamenti sit cor, impossibile est, quod cor hominis calidissimum sit inter omnia animalia. Praeterea auctoritates dicunt, quod cor leonis calidius sit corde hominis: si enim cor hominis esset calidissimum, continue elevaret vapores turbantes cerebrum, ut habitum est.
Ad primum dicendum, quod sensus secundum quem animal est animal, tactus tantum est: et hunc habet homo certissimum: et non oportet, quod maxi-
mam certitudinem habeat in aliis.
Ad aluid dicendum, quod species odoris secundum quod ad sanitatem confert, est tantum propter hominem: et hujus ratio supra assignata est,
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si aliquod animal plura delectabilia percipiat in uno sensu, quod ipsum certius percipiat et intensius: sed mutatur ibi praedicatum a discreto intensum secundum quale. Unde patet cum odor temperate calidus et siccus est, et non excellenter, quod cerebrum humidum excellenter et frigidum ipsius hominis non immutabit nisi parum: et ideo homo prave odorat, etc.