Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum odor sit qualitas simplex vel composita ?
Ad primum proceditur sic: i. Omne agens proportionatum est suo proprio patienti: odor est agens in olfactum: ergo proportionabitur instrumento olfactus: instrumentum autem olfactus habet naturam simplicem, quia dominatur in eo humidum et frigidum, ut supradictum est: ergo odor erit qualitas simplex.
2. Item, In libro de Sensu et sensato adhuc Philosophus contra Pythagoricos inducit quatuor rationes. Quarum prima est haec: Quidquid nutrit, oportet esse cibum compositum incorporabile: odores sunt simplices: ergo odores non nutriunt. Pythagorici enim dicebant odores esse compositos et nutrire.
3. Amplius, Aqua quae accipitur in potu, nec ipsa sola nutrit, sed mixta cum alio: corporale enim mixtum oportet esse constrictivum corporis. Cum ergo odores siut magis simplices quam aqua, nec ipsi, nutrient.
4. Amplius, Quidquid, ad naturam aeris accedit cum sit simplex et corporale, non nutrit: odores qui omnes sunt in vaporativo sicco, accedunt ad naturam aeris: ergo sunt simplices, et non nutriunt.
5. Amplius, Omne nutrimentum compositum ab animali receptum vadit ad locum digestionis, a quo totum corpus nutritur: odores autem non vadunt ad locum digestionis, sed ad caput: ergo non sunt compositi ut cibus, nec nutriunt. Et ex his concludit Philosophus, quod odores nihil conferunt ad nutrimentum, sicut supra habitum est. Sed contra:
1. Nihil conferens desiderium nutrimenti, simplex est: odor est qualitas conferens desiderium nutrimenti: ergo non est simplex qualitas. Major patet per rationes supra, inductas a Philosopho: quia scilicet nutrimentum non est simplex, sed compositum. Minor etiam scribitur ibidem in eodem capitulo.
2. Item, Quidquid sentitur per differentias compositi, est compositum: odor sentitur per differentias compositi. Prima probatur per hoc quod species compositi compositae sunt. Secunda scribitur in libro de Sensu et sensato, ubi dicitur, quod non oportet proportionabiles esse odores humoribus, id est, saporibus. Et in secundo de Anima, ubi dicitur, quod odores videntur analogiam habere ad gustum: et ita est humor, id est, sapor ille quidem dulcis, ille vero amarus i sic et odores sunt.
Solutio. Dicimus, quod odor duobus modis consideratur, scilicet in se secundum quod habet naturam qualitatis, et sic est simplex. Et consideratur in comparatione ad subjectum in quo est, quod est materia et odoris causa, et hoc est corpus odorabile: et sic odor non simplex est, nec simplici constituitur: quod patet: calidum enim erit vaporativum, et humidum saporosum erit vaporativum, siccum autem erit terminativum illius humidi. Consideratur etiam in comparatione ad medium quod est subjectum deferens: et sic iterum simplex est quodammodo, secundum quod simplex dicitur quod est spirituale secundum naturam aeris, et compositum secundum quod est grossum mixtum habens purum cum impuro et grave cum levi, sicut est cibus inanimatorum corporum: et de hac simplicitate intelligit
Philosophus in suis rationibus contra Pythagoricos.
Et patet per hoc solutio ad quatuor rationes Philosophi,
Ad primum autem dicendum, quod agens et patiens semper sunt proportionabilia: sed illa proportio non attenditur in simplicitate vel in compositione, sed potius in hoc quod patiens receptivum sit formae agentis: simplex enim bene agit in composito, ut patet quando calidum ignis exurit ligna.
Ad aliud dicendum, quod odor est vaporativum sicci ex humido vaporoso: et propter hoc secundum comparationem quam habet ad corpus ex quo est vaporatio, indicat nutrimentum.